Ulrici Huberi de ratione juris docendi et discendi dialogus

발행: 1684년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8 De Ratione docendi in discendi per ad illos aditum mihi praebet . Tu maxime consilii praesae r i ptum ad exempli copiam mihi relinqui desiderarem. Intellexi equidem genus universum instituti, quod in studio Iuris excolendo probes atque commendes, sed opus est mihi exacta magis & speciali descriptione, ac quasi mantiductione a carceribus ad rnetam , quod ajunta; Etsi enim tuus aliquandiu fuerim Auditor , ideoque ordinis quem serves, ratio mihi non plane ignotus esse queat , haud tamen dubito quin longa discendi docendique experientia collegeris & secreveris monita non tralatitia, quae in promiscuo studiosorum concursu proferre non solebas, quaeque mihi hanc docendi viam primum ingredienti multum conducere posse crediderim. Ergo Tu quoque , re predebam , in codem versiariS errore jugardehi , quo vulgus Madiosior uiri tenetur Enimvero saepe mihi usus ve, nit , ut adolescentes discendi i

, at in me adirent atque ad iicitiam aditum affectarent; haud alia

secre

92쪽

, ' . Iuris, Dialogus. 87

secretamque viam stibi panderem atque monstrarem , per quam celerius & fel ircius eruditionis iter conficere possent, Respondere sum solitus , maximum quod illis suggerere possem arcanum,. esse laborem indefessum in ea via , quam

publice illis praeirem.; pararent se diligenter , antequam ad audiendum venirent, auscultarent attente , notarent quod non lectum prius audirent, cuncta repeterent domi , conferrent cum fon tibus legum , mandarentque memoriae rursus offerrent se examini, quot ipsoc casio foret; hoc agerent, ut tyrocinium suum paucis onerarent praeceptis , atta men universae artis, eaque validissime sua facerent, & in causas sontesque rerum ubique penetrarent. Quando tamen ejusmodi summa cohortatione non vi deris esse contentus , utcunque nihil

inusitati arcanive polliceri habeam, nolo tamen deesse facilitatem meam desiderio tuo , quod ex animo , veteris amicitiae

disciplinaeque memore , proficisci, facile mihi persuadeo. Caeterum, non est quod expectes iti Iurisconsultum a me form

93쪽

88 De Ratione docendi discendimatum iri, sicut Stoici suum sapientem, describunt, neque ut Cicero suum Oratorem esse voluit, cui nihil desit, qui quod summum est , quod nemo forsitam unquam adtigit , sit consecutus , nec a studioso tantum laboris duraque in semet imperii exigam, sicut alii plus

quam heroico instituto faciunt, ut merito vix csse tanti, eruditum esse , inexperti arbitrentur. Agam civiliter, atque ita, ut adolescentes ne desperentcssici possis, quod ipsis praescribatur. sic igitur ego suaserim ; Qui animum ad studium Juris applicat, eum primo adniti decet, ut literas ac artes, sine

quibus lutis prudentia non potest valide

percipi, mediocriter addiscat. Literas intelligo Latinas & Graecas , priores exactius & cultius; alteras ita, ut scripta Veterum , saltem interpretis ope distincte & cum ratione tractari possint; subliterarum studio Historicum me complecti facile praesumetur: Artes quae ad Iuris studium praeparant requiro Logicam, etsi haec pene jam obsolescat, a que Ethicam , Mathematicas artes

94쪽

, iuriis , Dialogus. , 89

Physicam si quis addat laudo , exigere

non audeo ; neque politicam Prnu mitti sed potius comitari volo studium iuris, de oratoria quoque nihil dixi ; nani praecepta Rhetorica, literarum studio implicita sunt. Facultas scribendi habendique orationes mihi videtur omnium dissicillima , ideoque inter Praeparatoria non collocanda ; sed aliastyli exercitia in hunc usum soleo commendare ; vera eloquentia ex omnium rerum notitia exundat & eXuberat,

ideoque majorem postulat eruditionem, quam ab adolescentibus, qui nec . dum juris prudentiae maturi sunt , praestari poist. Plura de propaide uticis non dicam . nec enim dubium credo cuiquam esse, quin liberalia Litcrarum &Artium studio Juris . praemittenda sint; quomodo autem in illis sit versandum,aime hoc quidem tempore non expectas ut edisseram: nisi unum, quod alii forsitan omnium minime expectabunt,

monendum Videatur ; adhibendas es eliteras & Artes sane , priusquam leges

aggrediare ,.sed tamen heic quoque lo-F s i cum

95쪽

'o De Ratione docendi discendi

cum habere Terentianum illud , Ne quia nimis. Intelligo, non sine offensa Crusi, sorte nec sine admiratione Bohe manni tuaque id a me adfirmari. Quis enim non potius stimulum ab hac parte quam sumamen opus esse arbitretur Certe stimulum multo magis esse neces sarium juventuti res ipsa loquitur, nosque jam publice privatimque saepe confessi sumus. Attamen generosis animis, qui philoisphiae literarumve amore capti se totos illis dedunt, ego modum imperare non dubito ; saltein hactenus , ne legale studium inchoare cunctentur,

ubi primum ingenio judicioque ad accipiendam Iuris disciplinam maturi facti

videantur; etsi in Artibus aliis humanisque literis nondum eo provecti sint, quo . pervenire possunt & debent, qui harum laude conspici atque censeri cupiunt. Ratio constat ab experientia,

quae sic fere me docuit evenire, uti qui diu multumque philosophiae , literisque

ac historiis immorantur , earum amoenitate vel facilitate eo modo in sinu suo adficiantur, uti cum ad Leges se conse

96쪽

runt ' furis, Dialoius ' frearum studium putent esse tetri-

eum &- asperum, aegreque ab animis suis impetrare sileant, ut earum disciplinam libenter & alacriter suscipiant: Nemo autem discit aut proficit invitus & reluctante naturae suae ingenio. Velini

igitur, qui studiosus Iuris esse cupit, idem agat , quod mihi Wiffenbachius noster

auctor fuit , ut cum annum integrum in praeparatoriis studiis commoratus

cillam , Institutiori es lustiniani audirem .atque deinceps in percipiendis integrae

Artis elementis perseverarem. In illo anno vellem studiosum meum audire

Logicam & Ethicam , ediscere compendium historiae universalis & dare Operam, ut plane pleneque Suetonium intelligeret, in quo pleraque ad antiquitates Romanas & luridicas spectantia facili ordine atque historico offerunt se.eyplicanda: Nam in omnibus vivam praeceptoris vocem , si copia detur , adli bendam esse non est ambigendulla. lnterim in legendis aliis Historiae antiquae scriptoribus vacuo tempore pergendum ;neque minus, in continuo styli exerci-

97쪽

ne Veterum eloquentiae auctorum. Si qui isnt, quorum aetas & ingenia non ha- beant eam facultatem , ut unius anni e

decursu his rebus mediocriter defungi possint, his, scilicet, tantum temporis adjiciendum puta , quantum opus est ad capiendum talem profectum , qualis validioribus intra anni spatium contingere potest. Neque deerunt, qui & de physica deque mathematicis eodem anno primitias capere possint, Ubi vero studium Iuris anno secundo inchoatum fuerit, nolo novum Iustinianaeum ita

se totum solis lςgibus dedere , ut inchoata bonarum artium literarumque studia deserat, nec amplius ad se pertinere putet. Nihil aeque delectat quam varietas, nec est alia dignior studioso r creandi animi ratio , quam in amoenitate doctrinae facilioris. Atque hanc viam, uuae consistit in continuatione studiorum

1 . .

primi anni, per omne tempus discendi juris 3 co fidentius commendare soleo, 'quod per eam non modo ad Artis Iesis

98쪽

Ioni

iuris , Dialogus eloquentiae ac Historiarum deinceps admotus ersatisfacere visus sum. in hoc auteni praestat illa, diversae ratio ni, quae plures annos praeparatoriis studiis praescribit: quod & notabile temporis compendium facit, cujus summa ratio constat studiosis, & quod illam aversionem, qua fere

laborant , qui valde sunt philosophi &

critici, antequam jus didicerunt, antevertit atquc consumit. Porro ipsum luris stadium hoc modo inprimis decurrendum existimo, ut id quodammodo duplex esse meminerint studiosi. Primum certis gradibus consectum sufficit ad forcnses exercitationes cum fructu suscipiendas: alteruas ad interiorem Iuris antiqui notitiam & ejusmodi facultatem acquirendam pertinet , quae ad Ius explicandum docendumque sulciat. Primum duobus intervallis absolvitur, in-

stitutionibus atque Pandectis. Institutiones velim bis tractari audiendo atque respondendo Nam sola auditio nequaquam sufficit ad expromptam validamquc hiris scientiana consequendam;

99쪽

De Ratione docendi Q discendi

primoque statim ingressu qui serio vult

proficere, non debet inutili verecundia superbiaqae animi deterreri, quominus cxamini se quotidie committat. Iuxta secundam auditionem disputandi exercitium hedulo inchoandum & omni tempore , quod juri impendatur , continuandum censeo; cum nil i eo siti esticacius praeparando animo , sermoni, ori ad

publicas actiones, in quibus aliquando se Iurisconsulti exhibere atque praestare debeant. Expositio & disceptatio fundamentorum luris in hoc primo stadio non potest aliter regi, quam secundum positiones compcndii alicujus systematici , qua in re nihil addendum habeo, ad ea quae Bokel mannus noster in hanc rem exacte disseruit. Nam quia primus studii luridici cursis adolescenteS aptoS

reddere debet ad respondendum , cavendum , scribendum quibus partibus jdem vir Clarissimus ossicium iurisconsilii docuit absolvi; palam est, codem modo no-

his iii hac via esse procedendum, quem Graecos tribus post Iustinianum seculis tenuisse modo probavimus, & quae in

100쪽

iuris, Dialogra.

superiori disputatione luculenter scite que demonstrata est. Prima deambulatione hujus itineris , quod ad institutiones dirigitur, nihil aliud ab adolescentibus exigo, quam ut dictata Praeceptoris sui memoria udicioque subigant , eaque cum textu Iustinianaeo Regulisque iuris & praeceptis de verborum significatione presse accurateque conferant. secunda auditione teXtus caeteros , qui e

Pandectis & e codice magno numero inexplicandis institutionibus adducuntur, inspicere,examinare, perpendere debent, quod nemo aliter, quam sudante cerebro, sat scio, praestabit. Atque haec est anni integri justus labor , accedente, quam dixi, continuatione studiorum liberaliorum & humaniorum. Sequentem annum Pandectis impendere oportet,

eadem praeeunte methodo summariae institutionis , quae materiam omnem

Artis definitionibus & partitionibus e haurit , eisque decisiones Quaestionum,

tam quae ad integritatem Artis antiquae, quam inprimis, quae in usu rerum humanarum hoc seculo versantur . ex

SEARCH

MENU NAVIGATION