Th. Campanellæ De monarchia Hispanica discursus

발행: 1640년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE MONARCH. HISPAN. 7smur. Insuper curet & Rex historias uni versales, & annales conscribi quales sunt

Iibri regum Hebraeorum , qui exhibeanta principio Romae usque jn hodiernum diem omnem Monarchiae illius progre sum, & quo tempore Christiana fides illi

inserta sit , faciantque notum omnibus, reges pios quotquot fuerunt omnes ma gni aestimatos di felices fuisse,impios vero ει sceleratos infelices. Item breviter deseribi curet omnes omniu principatuum leges suo ordine, nec no religiones &mois res illorum,utaturq;bonis .malas rejiciat, sedulo tamen cavens, ne leges promulgeat, quas natura illius loci non admittat.

CAPUT XI.

De legibui bonis S malis.

Mx Hispaniarum ob causas tam The

logicas quam Politicas nullas novas leges condere potest. nam lex Christiana, una eum armis & prudentia Romana cui ille successit, ipsi congruit .Igitur cavendum illi est , ne multas numero pragmaticas sanctiqnes faciat , & leges lin gua Hispanica , quantum fieri potest scriptae stat ἰ nam egregium hoc esset, si

D a mundus

92쪽

76 THO M. CAMPANE LE AE mundus toriis lingua & legibus Hispanu. cis uteretur. Verum quoniam imperitim eius sub imperio Se religione Romana ini lium cepit, Latina lingua illud non de υ- cet. Leges ita comparatae stat, ut populus eas servet cum amore potius quam tim re , videns scilicet , illas sibi utiles Nam eum leges soli Regi aut paucis tantum utiles sunt, populus illas odit,atque inde praevaricatio fit, oriunturque eonfiscationes bonorum,aut mulctae re poena atque exilia. Vnde mox novae leges ob transgressores priorum, novaeque iterum ob harum transgressbres erunt conde dae, &sic numerus legum quidem augetur , obedientia vero minuitur, & subditi odio in Principem insurgunt,aut e regno migrant, maximo sane Prineipis damno equia sie numerus militum &summa centa filum deerescit. Igitur omnis Urannus.

qui leges condit sibi soli utiles, stolidisqest, nam sie seipsum consumitreontra reκ sapiens dum videtur sibi noeere prodest. Unique re experimur, principes popula res extolli magis quam illos qui paucos aulicos in amicitiam suam admittunt, sicut Augustus & Τiberius. Deinde lex consuetudini

93쪽

DE MONARCH. HISPAN. γνsuetudini conformis sit necesse est , nam populi Septentrionales amant leges humanas, di volunt verecundia potius coe ceri quam vi. Propter hane causam Belgium ducem Albanum pessundedit. Meridionales, sicut Vandali , strictum jus amant. Itali , item Lusitani & Cantabri

mediocritatem expetunt. In mundo novo considerandum regi est, sub quo climate populus situs sit : nam qui sub aequinoctiali,moderat qui xero sub trc-

picis . severa de dura lege opus habent, sicut etiam illi qui polum verticalem habent i sed illi magis ad zonam frigidam

accedunt laxiores desiderant leges remo-nqresvπο-rrvisis viciniores , velutineolae regni Siam , leges amant austeras di cum ies jone reverendas 3 atqui in

medio siti siint, velut Itali naturam sub aequinoctiali degentibus similem habent. Quando regio aliqua per diXersitatem religionis partem incolarum amittit . confestim novae Ieges per Episcopum aliis quem aut insignemCapitaneum promulgari debent, & colonia illuc mittenda est hominum idoneorum , scilicet Belgae in Africa; i,Itali in Belgium Mispani in mum D 3 dum

94쪽

THOR CAMPANELLAE dum novum,&hoc tum demum obtinet, cum armis res agitur: sed cum ipsi cedur,

paulatim leges mutandae sunt, sicut fieripat est in Belgio, cum populi Hispanis se dedunt, sed tum lingua magis qua stadio in rependis illis uti debent,dc inquisitio i

bi sub alio nomine atque praetenu eXercenda, pauloque laxius.Verum si civitas aut regio Catholicae religioni 'addicta oecupatur, sufficit eo ablegar Hispanos ita munimenta, Si virossapientes, qui Ieges pedetentim mutet: supremis ac praecipuis muniis praeficiat regni sui cives ae subditos: inferioribus Ioci cujusque inquilinos ι ad quod Dux Franciscus Siena , & Ueneti Patavii fecerunt:ubi vero nomenHispani odiosiim est, eo mittat ministros Italos perspectae fidei. Quid vero in singulis Hispaniae regnis faciendum sit,postea dicam Primus legumcustos esto honor; secudus,

amur; tertius timor: ubi haec praepostere fiunt, res male cedunt. '

C Vpremum Consilium regis paucorum Usapientum sit, adjunctis quibusdam e

95쪽

DE MONARCH. HIs PAN. Hero. Consilium Gratiae de quo supra, Consilio Iustitiae sublimius reddat. Decreta quae ibi fiunt bene se habent, sed majori religione observabuntur , ob rationeSantea adductas , si Ecclesiasti eos sibi ad-Junxerint. Sciendum est: non quasvis na tiones ad bene consulendum idoneas es 'se , sed illas tantum qui norunt consiue ludinem regionis, &scientia imbuti sunt, 1 ut Plato : vel naturae dexteritate pollent, ut Cincinnatus .fEt cum Hispani siubtiles sint in rebus minutis , quaeque Verbis Ο-pus habent, Germani autem in rebus quae mRnu geruntur , Iaboremque requirutar,

Itali in rebus ad gubernandum spectanti--bus, enitendum est Regi , ut pro hac di- Veisitate Consilium quoque ordinet. Di co igiturM; Consilium rem nauticam de maritimam spectans, Lusitanis & Genuensibus. pol illimum deferendum : illud - ero quρd ad artes mechanicas, ignes arrificiales, dc machinas spectar, Transali pinis demandetur ast quod rerum guber

nacula coneonir, Italis: quod vero munimentorum, militarium custodiaria, καplorationum itide atque legationu, aut e

tia religionis propriu est, ad Hi spanos defe-

96쪽

8o TRO M. CAMP ANE LLratur. Et, cum Rex Hispaniarum universi orbis dominus fieri debeat,omnes gentes ad mores Hispanorum induendos pelliceat , id est, faciat omnes Hispanas s GC quantum ad regimen , faciat illas militiae quoque participes , sicut Romani soliti

fuerunt facere, & Turea etiamnum. nam

absque hoc Hispani minus feroces erunt in armis, non habentes aemulos honoris. neque consiliarii eontendent alius 'alium

acumine de per picacitate ingenii super re , ubi viderint exteris nationibus ariConsilium aspirare non lirere. lIgitur di 'eo, quod plerunque, sed non semper ,sili Hisipani ad consilia linispania admittendi sint, de maxime religiosi, quorum minus interest. In consilium Italiaemispane, qui in Italia aliquandiu vixerunt 3 cocis prandi sunt, eum Italis,di duobus MI ix

Nam sic omnes nationes aequiescent, reconsil la temperabuntur,quiaHispani semper adversus Italos coneludent, censen tes, sibi summam di nitatem deberi, cani

caput imperii possideant:Itali prona libertate bona consilia subministra hunt , disrumpentes saevitiam Hispanicam.& Belgae illos mutuo conciliabunt

d. t Consilium

97쪽

Consilium Belgii . quandoquidem jam

certum est, Omnium.nationum consilia in

Hispania habenda esse , sit temperatum, Hispanis , Italis dc Belgis ob duas caulas modo adductas. Consilium utriusque In diae constet ex Hispanis , N. gentibus qui in illis aliquandiu versati sunt , sive sint Angl i, si ve Genuenses, vel alii, modo religiosi in Consilium statum concernens semper admittantur, item barones sapientissimi, aliique qui nationum consuetudines, religionem , ritus , situm itidem dc politiam domesticam ac militarem callent, cujusi unque etiam sint nationis. Addo huc rem admirabilem & utilissimam. quod septimo quoque anno, dc nono, qui fatales sint numeri, Rex congregari jubeat Omnes regnorum morum barones, quorum quisque tres ad summum servos secum in aulam Regis adducat, Sc sapientissimum quemq. in rebus δc secretis Im

perii, dc ibi jubeat singulos, qui possitne,

proponere quae fastigium regni concernunt, aut suam cujusque provinciam, simulque declarare , quales erroreS usitu

ad id temporis ibi sint commissi quos emedio tolli publice intersit. Et omnes D s omniunx

98쪽

gΣ ΥΗo M. CAMPANELLAE Omnium Consiliorum eonsiliarii ibi prae sto sunt, ut quilibet di scM quae admu edum uni versum spectant, de perspiciat, Ἀ-bi deliquerit illo septennio , laudemqricaut reprehensionem reportet. Nam si hoc fiat, consiliarii cavebunt, ne quid indignum aut inutile consulant, sapientiores di clxcΗmspectiores facti; ipse que rex penitius semper introspiciet nova secreta status sui, & inde majorem se magis magisque essiciet: barones vero illo septennii sipatio cogitabunt , quo pacto status regis siu magis elevavi possit, nec in ignorantia priori persistenr, dc ipsi cum reliquis lite-xatis ambitionis suae virus non ladio secllingua exspuent. Quisque vero modum

reip. suae venbis exprimere nequit , cum

nullus philosophus sit , . qui illam suopte

ingenio depingere aut constituere possita Unde haereseos & tumultus semina sparguntur,sed hocmodo cum remunerationem a rege speret, alius illi videbitur audiri ipsum, aut id perseribere, atqι ita C gitationes suas usque ad illud tempus r condet. Sic etiam rex de obedientia suorum principum securior reddetur, ει uniuscujusque benet aut male merita cogno

99쪽

DE MONARCH. Η IS PAN. 83scet, neq; ab'atilicis aut adulatoribus suis

decipietur, rationesque exposcet a ministris suis, qui suam provinciam male administrarunt, emendabitq; simul provincias , aliaq; multa bona quae ipse recensere non pollum consequetur , reddetque Consilium suum prudentis magisq; secum rum. At barones mundi novi, si ipsi comparere non pollini, mittant alios in suum Iocum. Hoc clerici divina quadam sapientia edocti in generalibus suis Capitulis

consueverunt facere: at Monarchia ramne ulla quidem, exceptis Venetis , quorum legati peregre domum reversi res regionis illius in senatu referunt. Et quamvis hie de consiliis dc regnis pallicularibus Hispaniae sermo fuit , non ideo tamen supersedendum est, de generalibus quoq; consiliis verba facere e quod plura in summa auspieiis e consiliis, quam telis . mani-biugeruntur. Sed quia distertatio hic nimis, praeter institutum , prolixa soret, pauca tantum proferemus.Consilia dimis subtilia dc arguta magni aestimanda non sunt, quia raro exitum sortiuntur ; siquidem quanto maior illorum subtilitas est, tantis exactiorem etiam executionem poscunt, I - . D si quod

100쪽

84 τ o M. CAMP AN ELLAE quod summae est dissicultatis. Unde Veneti quamvis minus ingeniosi quam Genuenses, i, plerumque tamen in iis deliberationibus feliciores sunt ;i, sicut olim

Lacaedemonii fortunatiores etiam hac iin, parte fuerunt Atheniensibus. . Non magno in pretio habenda sunt' pomposa εα magnifica, multo minus vasta & immensa consilia, qualia ordinarie fuerunt Maximiliani Imperatotiis,& Leonis X.Papaeis. quibus exequendis sumtus nec vita,nec vi res sufficiebant,qui sane conatus statui det

Teip. perniciosi sunt. consilia audacia itidem sunt periculosa, quae saepe desperatiore miseria sequitur. stat igitur, ut consilia multum facilitatis & securitatis habeant, sintque bene fundata & matura . rebusque fortuitis, quantum fieri potest. non subjecta. Consilia lenta magnox. Principes decent 3 nam horum inmagis solicitos esse de conservandis, quam pr. pagandis imperii limitibus a prompta αexpedita magis sint illa, quae potius ad acquisitionem re incrementum , quam ad Konservationem spectant et de quis argvalento latius alibi scripsi. . ,

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION