Lusitanae Ecclesiae religio in administrando poenitentiae sacramento et Decretalis ea de re Sanctissime Patris Benedicti 14. pontificis, propugnata a Ludouico Antonio Muratorio serenissimi Ducis Mutinae bibliothecae praefecto

발행: 1747년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

,, legiis quoque , indultis , 3c Literis Apostolicis eidem Inquiis sitionis ossicio, illiusque Inquisitoribus, Commissariis, aliis- is que ossicialibus, tum etiam Ecclesiiis, eorumque Praelatis, ,, Ordinibus, Congregationibus, Institutis, Societatibus, illo,, rumque Superioribus , & personis quibuslibet , sub quibus,, vis verborum tenoribus 8c sormis, & cum quibuscumque se etiam efficacissimis & insolitis derogationibus, clausulis, a se que decretis, etiam Motu, & Apostolicae potestatis pleniis tudine similibus, seu ad quarumcumque perlonarum, etiam ,, Regia, aliave qualibet mundana, vel Ecclesiastica potestate se sulgentium instantiam, vel ali as quomodolibet in contrarium D praemissorum concessis, confirmatis, & innovatis . lis Quidus omnibus & singulis, etiamsi pro illorum iussiis cienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus spe- ,, cialis & individua, ac de verbo ad Uerbum, non autem ,, per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quaeri vis alia expressio habenda , aut alia exquisita forma ades hoc servanda foret, tenores praedictos pro sussicienter , &ri de verbo ad verbum expressis & insertis, formasque hujus- modi pro plene & exacte observatis habentes , ad pra se missorum effectum , hac vice dumtaxat specialiter, & e

,, presse derogamus. ,, Volumus autem, ut earumdem praesentium transumin ,, ptis, sive exemplis, etiam impressis, manu alicujus Nota

,, rii publici subscriptis, & sigillo personae in Ecclesiastica hse dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudia se cio & extra ubique habeatur, quae adhiberetur ipsis praeri sentibus, si serent exhibitae, vel ostensae. se Nulli ergb omnino Hominum liceat paginam hanc

,, nostrarum condemnationis , reprobationis , confirmationis , ,, sanctionis, prohibitionis, ordinationis, abrogationis, dero- ω gationis, & Voluntatis infringere, vel ei ausu temerariori contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indi- ,, gnationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Paulii, Apostolorum ejus se noverit incursurum .

52쪽

,, Inearnationis Dominicae Millesimo septingentesimo quadra-o gesimo sexto, Quarto Nonas Iunii, Pontificatus Nostriis Anno Sexto.

D. Carae Passioneus.

I. Datarius. N

de Curia Ι. C. Boschi. Loco Plumbi L. Eugenius. Reg; hara is Secretaria Brevium. Multa prosecto circumspectione & aequitate diremtam vides obortam controversiam hujusmodi Pontificio Decreto; per hoc enim consulitur vitio, si quod fuit, praeterito, &futuris etiam temporibus norma praescribitur, quibus ab omni labe illaesum servetur salutare Poenitentiae Sacramentum . Heic igitur iterum configitur quaecumque perversa Confessariorum Curiositas , ac praecipue negantium absolutionem renuentibus revelare Complicem ; eolque a Sacra Inquisitione Puniendos Sancta Sedes decernit : dummodo tamen hujusmodi interrogandi ac denegandi actus talibus circumflant iis conjunctussis ac convestitus, quae sic agentem Confefarium de adhaesione ad praedictam reprobatam praxim , tamquam ad licitam , vel alio quovis modo de prava eredulitate Iuspeetum reddant . Si ejusmodi circumstantiae desint , deserendus non erit ille ad Inquisitionis Tribunal. Non desunt sane Confessarii simplicitate laborantes, qui melius conscientiae Poenitentis se prospicere posse aliquando putent, si nomen Complicis audiant.

Fieri potest, ut nulla malitiae suspicio in ipsos cadat: quod non dissicile prospici potest. Quum exempli caussa de surtis, de fraudibus, de periclitante alicujus honore agitur: tunc bonus Consessarius imprudenter sortasse exquirat Complicis D 3 nomen,

53쪽

numen, consilium, ut fibi videtur, opportunum daturus. Hic tamen illius error ad cognitionem Inquisitorum non pertinet. Idem infra aliis disertis verbis inculcat Pontifex inquiens : ijod si Confessarii de Complicis nomine perperam interrogantis, absolutioncmque , ni Iibi detegatur, denegantis actum contingat ejusmodi esse, ut quamυis imprudens o malus, simplo tamen quidam ct nudus actus fuerit, ides iis circumstantiis destitutus , quae de praza credulitate , vel de mala adhaesione ad praximin saepe dicto nostro Brevi reprobatam , tamquam ad licitam, eumdem Confessarium suspectum reddant : tunc istiusmodi delitatim , neque denuutiationis oneri, neque Sancti .cii praedicti cognitioni subjectum erit; sed de illo cognoscere, atque in delinquentem Confessarium per suspensionem ab audiendis Confessionibus , mel alias Canonicas o legitimas poenas pro delicti modo animasiertere ad Iocorum ordinarios in sua cujuscumque Dioeces omnino spectabit. Rectissime haec ; nam ea , quae errorem aut suspicionem erroris contra Dogmata Fidei, aut opiniones scandalosas & perniciosas a Sede Apostolica damnatas , minime continent, ab Inquisitionis jurisdictione semota sunt . Aequissimus vero Pontifex nihil voluit imminnium de ordinaria Iurisdictione Episcoporum , quam tamen laesam ab Inquisitore Generali iidem, ut supra Vidimus, expostulabant. Itaque si quis cognoverit , quemquam e Consessariis deliquisse modis in Pontificio Brevi expressis , obligatur ad illum denuntiandum Sancto ossicio intra terminum triginta dierum , tunc solum quum circumstantiae occurrunt , quae indicent , aut iustae suspicioni locum praebeant, Consessarium credere licitam hujusmodi interrogationem, quae intrinsece illicita sit, nisi sorte legitima aliqua caussa interrogandi, de qua supra a imus , intercedat . Ad hoc etiam , ut denuntiatio 1acienda sit Sancto ossicio , exigit Ponti sex , ut

Consessarius Sacramentalem absolutionem Poenitenti denega rit . Exceptionem alteram nunc accipe. Verumtamen, subindit Pontifex, ab hujusmodi onere justis de causis evimi volumus oe eximimus personam inam Poenitentem dumtaxat ira

caussa propria , ides in casu , quod suum peccarum cooreus ,

54쪽

is Confessarἰο adliatur ad sibἰ manifesandum nomen Complicis

in eodem peccato : tunc enim poenitentem hujusmodi ab obligatione eumdem Confessarium denuntiandi liberamus . Sed quando aliunde , quam ex propria , ut dictum es , confessione , noverit , Confessarium aliquo ex superius enumeratis , ct Sancto scio denuntiandis modis deliqui fer tunc eum re ipse denuntiare ex sa aliunde habita notitia teneatur. Dejedium ergo heic habes ac protritum novum illud iugum , quod Lusitana Inquisitio ob nimium zelum molita est imponere limmeris Poenitentium , & de quo jam patet, quam merito piissimi Regnorum illorum Episcopi fuerint conquesti . Bene sit Sanctissimo Pontifici, cuius sapientia & auctoritate reddita test. serenitas conscientiis Lusitanae gentis . At quid nunc dicendum de Eminentissimi Inquisitoris Edicto J Audi quae Pontifex infra in hanc rem adjicit . Guaecumqtie , is ait, aliter quam praesentibus Nostris decrevimus re consistit-mus, sme in Edictis praefati O ii Inquisitionis , sive 'in quisbuslibet quorumvis ordinariorum Mandatis, aut Pas oralibus Lixeris , vel Decretis antehac satura prodierint , Nos , quoniam per Aposolicam hanc a nobis propostam agendi seu iudicandi normam minus necessaria fore censemus, desinere jam re cessare,

ac veluti numquam emanabsent, omnem vim obligandi amittere,

tu proprio, o ex certa scientia, deque Aposolicae pote satis

planitudine declaramus , saxuimus , atque sancimus. Non poterat Summus Ecclesiae universae Pastor clarioribus verbis deformitatem illam , violentumque illud remedium tollere , quae praecipuum argumentum querelis Lusitanorum Praesulum praebuerat.

Piget nunc dicere , neque sine dolore dicam t alia fuit menς Eminentissimis Patriarchae, & Inquisitori Generali; nemter enim ossicio suo, & expectationi Apostolicae Sedis respondit. Nimirum ii continuo agnoverunt, nihil deesse, ut quisque intelligeret , improbatum sublatumque Romae fuisse Inquisitionis Edictum. Propterea Eminentiss. Patriarcha Pontificiam Decretalem evulgare renuit; Eminentissimus vero a Cugna non solum a revocando Edicto suo abstinuit, atque a

D q. publici

55쪽

publici iuris facienda Constitutione Pontificis , sed etiam se

Taesum arbitratus indoluit, Literasque secretas dedit ad summum Pontificem, quarum tamen nulla est habita ratio . Hunc animum satis antea expresserat Purpuratus iste; nam devoluta & pendente adhuc ante Pontificium Tribunal controversia hujusmodi, quum recurrente hebdomada prima Quadragesimae vulgandum de more fuit Edictum Sacrae Inquisitionis, eidem novus iste casus cum Denuntiationis praecepto est additus: quod sane mirandi & conquerendi caussam dedit, utpote contra Iudiciorum regulas attentatum , & a revere tia erga visibilem & supremum Ecclesiae Iudicem debita alienum. Quid heio prudentissimus Pontifex Ubi Eminentissumi Inqumtoris aversam mentem intellexit, potuisset pro imperio agere, sed amoris 3c clementiae vias pro more suo Praeserens , ad ipsum Eminentissimum non semel rescripsit, hortando ut Edifitum revocaret, ex non uno vitio, sed potissimum ex potestatis desectu undequaque ruinosum; eamque in rem, uti etiam Doctor privatus 3c prae ceteris Ecclesiasticae Doctrinae & Disciplinae peritissimus, grave & indecorum sibi minime duxit proferre Canonum 3c Theologorum conco dem sententiam , in Inquisitionis Tribunali ubique observatam. Sed hactenus auribus surdis cecinisse fertur . Imo fama linvaluit, nova arma Ulyssipone parari ; Libellos etiam prodiisse ad fulciendam perperam impossitam Poenitentibus de Complice interrogatis Denuntiationis obligationem ; & eo usque processisse nonnullorum audaciam , ut sine deformi isto remedio Fides Christi in Lusitania peritura dictitetur. Eruperunt etiam, qui declamarent, nihil dubitandum , quin ibi

orta Haeresis altas radices jam egerit, cujus tamen ne unum quidem sectatorem indicare possint, quum omnes errorem &praxim a Sancta Sede damnatam execrentur. En quid pos-st & audeat corrupta a coecis affectibus hominum mens .

Denique sat non fuit accusatoribus tantam piis quibusque Confessariis molestiam inserre , Satyricis quoque & contumeliosis scriptis, iisque nemine resistente proelo traditis, in Episcopos tanta veneratione dignos pasnarunt, eosdem traducendo quasi Hae

56쪽

si Haereticos, aut Haereticorum fautores. Num in hoc hominum genere Spiritus Dei 3 Heu quantam malorum & scandalorum segetem peperere Edicta, sine accurato Veritatis examine , atque indiscreto tantum zelo procula. Interea quid de hujusmodi controversia sentiendum sit, nihil opus habet Lector, ut a me edoceatur. Tantummodo cum Patribus Concilii Chalcedonensis Generalis dicam: Petrus pre os BENEDICTI XIV. loquuttis es. Nihil ultra quaerendum . Etiam cum Sancto Augustino Lib. a. de verbis Apostoli dicam : De hac caussa missae sunt ad Sedem Apostolicam -Episcoporum querelae; inde etiam Rescripta venerunt: Caussa

finita es . Quod jultitia , quod sapientia Apostolicae Sed is

praescripsit, lex omnibus futura est, praesertim postquam Con-1titutionem pro Lusitania conditam , ubique locorum obse

vandam idem Pontifex jussit die V. Octobris Anno Ch. I 46. Et quandoquidem Romano examini suppositum fuit Edictum Lusitanae Inquisitionis, & de illo Romana Cathedra iudicavit, nulla dubitatio superesse potest, quin uti nullum & obliteratum suturis temporibus reputandum sit . Si quis vero quod Deus avertat) pertinacem ac superbum gerens animum, aut Libris aut voce decretis Apostolicae Sedis obsistere auderet , & contra quod visibile Ecclesiae universae Caput decrevit, vexare Christi Fideles in Lusitania pergeret: is non tan tum gravis criminis reum se proderet , sed etiam suspicioni aditum aperiret , se pervertam aliquam atque Haereticalem Opinionem sectari atque fovere.

Interim perspecta Pietas EminentissimI Cardinalis Inquisitoris quid aliud sperare nos facit, nisi pacem, humilemque obedientiam Successoribus Petri, quibus peculiari privilegio pascendas oves Christus tradidit , & praeesse universae Eccleuae dedit 8 Fieri non potest, quin ipse recogitet, quanta in Ecclesiasticis rebus obedientia debita sit Apostolicae Sedi; & quibus singularibus vinculis fidelitatis sit ipse obstrictus ersa Pontificem , a quo Purpuram accepit; itidemque nullo divino jure niti Ministerium suum; nullamque aliam sibi in Christi Fideles iurisdictionem & auctoritatem competere, quam quae In- qui M

57쪽

quisitoribus tributa est a Romanis Pontificibus , & revocari etiam, quandocumque velint, ab ipsis posset. Istius veritatis memorem eumdem Eminentissimum Cardinalem facit ipsa Pomtificia Constitutio hisce verbis, quibus mandat Regnorum atque Ditionum Lusitaniae Inquisitoribus, ut potestate a Nobis νradita, o quarenus opus si praesentium teuore de novo concessa, poenas in delinquentes decernant. Horreret quisque profecto , ubi Delegatum quemquam intueretur plus Velle sapere, plus velle posse , quam Delegans . Si Purpurati hujus zelo abusus est aliquis ex hominibus veram scientiam & Prudentiam oblitis , res poscit , ut is ad vocem Petri judicantis in rectam semitam se rursus convertat. Ad haec fieri nequit , quin ipse itamdem animadvertat , quantopere laudandus sit , & praeferendus rigoribus Lusitanae Inquisitionis moderatus ac prudens Zelus Apostolicae Sedis , quae abusus quidem & excessus ad Ecclesiae jura spectantes, sublatos ubique cupit, & auferendos curat; sed imitata Deum , Justitiam Clementia & Misericordia temperare consuevit . Nimius enim rigor in ipsam Christi Religionem , adeo mitem ac suavem a Deo institutam, odium, dicteria, hostilemque animum excitat, & ab ea amplectanda Judaeos atque Infideles deterret. Certe Lusitanae Inquisitionis Zelum immodicum sinistra fama depraedicat. Fortastis immerito . Attamen Cardinalis Albitius de Inconstantia in Fide Cap. XU. num. 2Ο.& seqv. testis est, saepe saepius, ac praesertim sub Clemente VIII. Urbano VIII. Clemente X. & Innocδntio XI. conquestos fuisse Lusitanos de regionum illarum Inquisitione, veluti non pauca gravamina Fidelibus inserente, & ab iisdem Summis Pontificibus remedia etiam fuisse quantum ad se spectabat, apposita : adeo Verum est , Lelum, qui ad excessus

Sc novitates nimis duras declinat, inter mala esse numerandum , atque ab Ecclesia benignissima Matre nostra minime ferendum. Vix autem dubitari potest, quin considerata Prudentia & Constantia Sanctissimi nunc sedentis Pontificis , &Eminentissimi Cardinalis Inquisitoris Pietate, praesenti turbationi brevi futurus sit finis. Ubi vero adhuc tumultuari, &

58쪽

venenosis Satyris, piae gentis, ipsorumque sacrorum in Lusitania Antistitum s quorum Dignitatem tanta cura Sedes Apostolica illaesam voluit in nonnulli famam lacerare pergent :ii tamdem fatis testabuntur, se iniquis affectibus ad excitandam hanc tempestatem fuisse commotos , atque etiamsi promerito debitis poenis minime plectantur, in omnium tamen sa. pientum & proborum Christi Fidelium execrationem incudi

rent .

59쪽

INDEX.

AP. L.

Regulae Confessariis praescriptae in Sacramemto Poenitentiae, quod est ad Complices

in peccatis. Pag. s

gnis mortae ob nomina Complicum a nonnullis Consessariis exacta. R

CAP. III.

Praecedentis Decretalis justae caussae, & quam prudenter in Decreto hoc processum se

CAP. IV.

An damnatus abusus fuerit Lusitaniae Clero adscribendus. Continuatae turbae vel post Pontificiam Decretalem. Is

c a P. V.

Utri partium in hujusmodi concertatione major fides habenda. Σο

60쪽

CAP. VI.

An juste de usurpata auctontate conquesti fuerint Lusitaniae Episcopi. 27

CAP. VII.

An leges de rebus novis ad Dogma, & Disc,plinam Ecclesiae spectantibus ab Inquisiti nis Lusitanae Tribunali, inconsulto Summo Pontifice promulgatae, obligent Fideles. 31

CAP. VIII.

De denuntiandi obligatione a Tribunali Lusitanis Inquisitionis imposita. 3 s

Alterum Lusitani Edi sti vitium ex obscurit, te praecepti, & ex desectu potestatis. AI

CAP. X.

quid agendum in

a Quid actum ,

controversia.

SEARCH

MENU NAVIGATION