장음표시 사용
41쪽
42dimus. Animadverte nunc, quanta obscuritate laboret. Quum legis Circumsamias improprias , tibi finge quoddam Mare,
cujus profunditatem ac terminos numquam assequaris. Tot enim occurrere possimi in Gonfessione Circumstantiae sermonis & interrogationis, ut earum numerum inire nequeas . Aliquot certe eue possint, quae indebitam, imo pravam Curiositatem sapiant; sed innumerae etiam deprehendentur , quae nullius momenti sint, nihil pravi contineant; & nihilominus quia superfluae, & minime necessariae, neque utiles ad Confessionem peccatorum, si rigide accipias, Impropriae videantur.
Attamen haec omnia uno tantum generali vocabulo confundit Edictum, atque inaudita severitate denuntianda statuit; neque distinguit, quid culpabile sit, quid culpa careat; utiturque verbis, quae in sensu obvio mille tenebras pariunt. Num leves frivolaeque interrogationes, ob quas nulla si alte mgravis culpa contrahitur, gravissima Excommunicationis Majoris poena plectendae sunt Imo, quum, uti supra Vidimus, in nonnullis casibus non solum liceat , sed etiam opus sit, aut praestet in utilitatem nimirum Poenitentis , rescire qualitatem Complicis : quas opiniones veras ipse Summus Pontifex in sua Decretali agnoscit, sed male applicatas a Conses-fariis, quorum praxim & opinionem damnat: nullum tamen discrimen in Edicto adsignatum videas inter eos casus , &illos , quos prudentissime circumscribit accurata designatione Pontifex Maximus. Non ita sane Fideles instruendi sunt, quum Leges feruntur, quas ne ipsi quidem docti extricare queant,
eoque minus idiotae & mulieres, quas tamen aeque ac reliquos obligatio denuntiandi, & Anathematis poena constringit. Et quale sane spectaculum foret intueri circumcursantes quotidie honestas Matronas, Virgines ad verecundiam educatas, aliasque mulierculas, ad Theologos, aut potius ad ipsum Inquisitionis Tribunal, metu Anathematis & scrupulis agitaras , & anxie dubitantes , & inquirentes, an Improprium quid, hoc est minime pertinens ad mecessitatem aut utilitatem Consessionis, audissent ρ Certe si tot decipulis & periculis expositum seret Consessariorum munus, nemo ex iis in posteia
42쪽
posterum ad audiendas Fidelium Consessiones accedere auderet. Idque iam accidit; nam ex quo prodiit Lusitanae Inquisitionis Edictum tot tenebris scatens, ex iis multi, & praecipue piissimi viri, quieti ac famae suae consulentes, a sacro ejusmodi
labore destiterunt. Quod plus est , ipsi quoque Fideles , ubi
tot salebrae in Sacramentali Confessione occurrerent, a salutifero ac necessario Sacramento mirum in modum absterrerentur. Inter ceteras caussas, cur nunc Apostolica Sedes eorum
praxim confixit, qui nullo justo titulo in Consessione nomen Complicis interrogarent, ea in primis memoratur, quod praxis illa a Poenitentiae Sacramenti tantopere prosimo re nec ario usu Pideles abalienaret. Quanto autem amplius durum ac. intolerandum onus S cramentalis Consessio Videretur , atque ab ea averterentur Fideles, quando ad Tribunal Inquisitionis accedere opus foret ad denuntiandam non solum propriam
ignominiam, sed & Circumsanitas Improprias, quae innumerae esse possunt Ex his ergo intelligis deformitatem Edicti: & nihilo
secius Fravius in eo superest vitium , cui nullam excusationem obtendas. Scilicet inter majores caussas, quae Summo Pontifici reservatae sunt , adnumeranda procul dubio est Dusciplina de Sacramentis . In ea quidquam novare, addere , aut detrahere, nemini licet, nisi Romano Pontifici, aut Comciliis Generalibus ab ipso indictis , & cum eo consentientibus. Cessat heic auctoritas singulorum. Episcoporum , &Eonciliorum particularium . Quum enim concors in tantimoMenti rebus procedere debeat universa Ecclesia , DiscuIlinae hujus cura ad Pontificem spectare debet, cujus poteas ad reliquas omnes Ecclesias protenditur, aut ad Generalia Concilia, quae ipsam universam Ecclesiam complectum tur Cap. majores de Baptismo . Vide Barbosam de Ossic. 3c Potest. Episc. Par. 3. Alleg. I. & Fagnanum in Lib. r. Decretal. de meis ordinarii c. Perniciosam Cap. 2. Et quamvis ab Apostolica Sede in aliquo Regno generalis sit alicui commissa Legatio, ad ea tamen Legatus non debet manus
extendere, quae in signum privilegii singularis sunt Summo
43쪽
Pontifici reservata. Vide de Osscis Legat; Cap. quia transImσionem initio Lib. I. Decret. Tit. 3o. Cap. 4. Soli autem Sanctae Sedi concessa: nullus usurpare sine ejus consultu &venia praesumat, qui non vult honore Ecclesiastico indignus, ut contemtor, judicari. Dist. I7. Cap. 3. Huic soli. In eamdem sententiam confluunt vota Canonistarum ac Theologorum Moralium . Mirari ergo subit, cur tantos animos conceperit Eminentissimus Cardinalis Inquisitor, ut manum immiserit in Poenitentiae Sacramentum, ac tantam noUitatem invexerit , & quidem inconsulto penitus & inscio Pontifice Maximo. Quin haec appellanda sit usurpatio Pontificiae auctoritatis, quis
dubitet Τ Quod etiam plus dolendum est , tribuit ille sibi potestatem condendi Legem, quam neque ipse Pontifex sibi tribuisset: Legem Videlicet, quae importabile jugum cervicibus Fidelium imponit, eosque ab ipso Poenitentiae Sacramento avertit. Decrepita ejus aetas, qua abusi sunt nonnulli, parum prudentem praeserentes zelum, illum fortassis excuset; sed nequaquam ipsos Consultores, quibus egregium facinus vissim fuit amplificare posse sacri illius Tribunalis auctoritatem ultra limites a Sancta Sede praescriptos, eodemque tempore tricas, Scinvidiam concitare in tot pios Regni illius & Ecclesiae Ministros. Obliti ii sane fuerunt, quod Clemens V. Pontifex in Concilio Viennensi animadvertit & improbavit, ut patet ex Cap. Multorum de Haereticis in L Verba illius apponere iuvat. Multorum querela Sedis Apostolicae pulsavit auditum, quod nomnulli Inquistores, per Sedem eamdem contra pravitatem Haeretia eam deputati, metas sibi traditas excedentes, sic Drterdum extenis
sint suae potesatis incium, My quod in augmentum Fidei per circumspectam ejusdem Sedis vigilantiam salubriser es prουsum dum sub Pietatis Decie gravantur innoxii) cedat in Fidelium detrimenia sum . Hujusmodi querelas temporibus nostris merito renovandas, unusquisque pius prosecto dolebit.
44쪽
C A P. X. EX his quae hactenus disseruimus, constare iam potest ,
quam justis titulis Lusitani Episcopi insurrexerint adve sus Edictum , a quo non Episcopali tantum , sed ipsi etiam
Pontificiae Dignitati vulnus inlatum fuerat, atque in non leve discrimen trahebatur Populorum conscientia & quies, imo &odium constabatur in ipsum Poenitentiae Sacramentum. Querelas propterea suas in sinum communis Patris , summi nempe Pontificis, deposuere, firma spe adducti, ex ejus celebrata doctrina Sc suprema auctoritate, Decretum emanaturum, quo is mul Religionis rebus prospiceretur, & oborta tollerentur dissidia. Delata ergo ad Romanam Congregationem Sancti Officii eiusmodi controversia aut paucos, aut nullum ibi ostendit, qui pro Episcopis non steterit. Proinde summus Pontifex , adhibitis in consilium compluribus doctissimis Cardinalibus , &Theologis, postquam concordia omnium vota convenire in se tentiam Epitcoporum sensit, Decretalem alteram efformavit, ac promulgavit IV. Nonas Iunii Anno MDCCXLVI. Tabeli rio ad hoc unum negotium delecto tradita haec fuit una cum Literis ad Lusitaniae Regem hortantibus, ut dissidentes animos ipse pro sua Prudentia , & verbis Apostolicae Sedis , componendos curaret. Tanto Pontifice dignam Decretalem istam omnes depraedicarunt, & compertum habemus, effusos in i crymas consolationis non paucos, qui ipsam legerunt. Hanc
autem Episcopi confestim unanimi obsequio typis traditam in Publicum evexere, ut Gerus, & Populus, quid sentiendum &agendum deinceps seret ediscorsnt . Lectorum oculis eamdem Constitutionem exhibeo.
45쪽
CTI Disina Proυidentia Papae XIV. Consiturio , qua confirmantur Literae jam editae adversus Confessarios exquirentes a Poenitentibus Complicum nomina ,σ Poenae in delinquentes sumuntur, cum praefinitione ordinis procedendi in ,
hujusmodi Causs. BENEDICTUS EPISCOPUs
SERvus SERvoRUM DEI Ad futuram rei memoriam.
UBi primum de perversa quadam, & absurda praxi in
Sacramento Poenitentiae administrando apud nonnullos Consessarios in Portugalliae, & Algarbiorum Regnis introduci coepta, non sine animi Nostri dolore, nuntium accepimus, non levi aliquo incertoque rumore ad Nos perlatum, sed ita gravibus, solidisque fundamentis innixum, ut prudentem omnino fidem de periculi cum Veritate, tum magnitudine facerent; praetermittere non potuimus, quin continuo datis ad Venerabiles Fratres eorumdem Regnorum ac Ditionum Archiepiscopos & Episcopos Apostolicis Nostris Literis, remedium nascenti malo quam promptissime adhiberemus. Earum verb Literarum die septima mensis Julii superioris Anni Millesimi septingentesimi quadragesimi quinti ediatarum, quas praesenti huic nostrae Constitutioni inferendas existimamus, hic tenor erat:
Venerabilis Fratres , salutem , O A solicam Benedictionem . Suprema omnium Ecclesarum M. ut supra.
46쪽
- - Ηas porro Nos Literas in forma Brevis tunc datas se iterum praesentibus Nostris confirmamus , & roboramus, is easque ab omnibus, & singulis fideliter, exacteque obser-
,, Vari injungimus, atque praecipimus. se Statuentes insuper, ac decernentes, ut quicumque curi jusvis status, gradus, conditionis, dignitatis, & ordinis, is etiam speciali, & individua, ad effectum ut hisce Nostris
D praesentibus comprehendantur, mentione & expressione diri gni, ausus in posterum fuerit docere, lici ram esse hujuruis modi praxim , prout ea in relato Nostro Brevi exponituris ac reprobatur; vel scribere, aut loqui praesumpserit in ejus- dem damnatae praxis defensionem ; Vel ea, quae in dicto se Brevi contra eamdem praxim decreta sunt , impugnare , se aut in alienos sensus temerε detorquere, seu interpretari; se incidat ipso facto in excommunicationem, a qua non posse sit , praeterquam in articulo mortis, ab alio, quacumque ,, etiam dignitate fulgente , vel auctoritate suffulto , nisi ais Nobis, vel a pro tempore existente Romano Pontifice , ab-
Et quia non modo cavendum est , ut, quae sunt ais Nobis in praeinsertis Literis decreta, ab omni impugna-- tione , contradictione, pravaque interpretatione salva sint, is 3c immunia ; Verum etiam ne quis in Sacramenti Poeni-
,, tentiae administratione ab eorum omnimoda observantia
,, unquam recedat; idcirco omnibus & singulis Confessariisse utriusque Cleri tam Saecularis quIm Regularis, quantumvisis exempti, & quacumque speciali & expressa mentione alilisse fortasse nominandi, graviter, & districtE, Divini intermuis natione judicii, atque in virtute sanctae obedientiae, pro-- hibemus, ne, consormiter ad praedictam reprobatam pra- xim, poenitentes, qui peccatum, seu crimen aliquod, cruis ius socium, aut socios habuerint, ipsis in Tribunali Poenu,, tentiae confiteantur, interrogare praesumant de nomine s
,, cii, seu Complicis , loco habitationis, vel aliis hujusmodiis adjunctis , sive circumstantiis, expressiorem magisque indiis viduam ejusdem complicis manifestationem concernentibus: D eidem
47쪽
48 . . 'is eidem poenitenti, si manifestare renuerit , sacramentalem se absolutionem denegando : alioquin noverint sese , ultra is peccati lethalis incursum, suspensioni ab officio audienda- ,, rum consessionum , alusque etiam gravioribus poenis sere,, subjiciendos.
,, Praeterea quoniam contra damnatum hujusmodi exi- ω tialem abusum, ine cum animatum pernicie radices agat, is necesse ducimus modum, ac formam etiam in foro exisse terno procedendi, & ultrices adversus reos poenas impori nendi , statuere , atque ordinare; omnesque super hoc se exorituras, vel etiam jam exortas dissensiones componere, is & penitus amputare; volumus, decernimus, ac declaramus, ,, quod docentes , ut supra, licitam esse praxim a Nobis ,, jam reprobatam , Vel in ejusdem praxis defensionem scriri bentes, aut loquentes, Vel ejusdem reprobationem in meis morato Nostro Brevi contentam impugnantes, aut perverseis interpretantes, in officio Sanctae Inquisitionis praedictorum ,, Regnorum, atque Ditionum severὶ puniantur, & contrari eos, & eorum quemlibet in eodem ossicio procedatur, non ,, minus ac contra illos ibidem procedi solet, qui asserunt , is tradunt, tuentur Opiniones scandalosas, perniciosas, & utio tales a Sede Apostolica rejectas , & condemnatas. si Similiter in eodem ossicio procedendum erit, & pr ., cedi volumus, ac statuimus contra Consessarios quoque , ut se supra, delinquentes, ac de nomine complicis poenitentem se interrogantes, eidemque poenitenti, nisi illud sibi manife- ,, stet, absolutionem denegantes e Dummodo tamen hujusmose di interrogandi, ac denegandi actus talibus circumstantiis ,, conjunctus sit, ac convestitus, quae sic agentem Consessa- se rium de adhaesione ad praedictam reprobatam praxis , se tamquam ad licitam, vel alio quovis modo de prava cre-M dulitate suspectum reddant. ,, Itaque contra praedictos omnes Sc singulos Delinquenia se tes tam Saeculares, quam quorumvis etiam quomodolibet, , exemptorum , ac Sedi Apostolicae immediate subjectorumis ordinum , Institutorum, Societatum , & Congregationum
48쪽
se Regulares, cuiuscumque dignitatis, ae praeeminentiae, aut is quovis privilegio muniti existant, & quorum specialis Scis nominatim mentio facienda sit, praedictorum Regnorum acri Ditionum Inquisitores, potestate a Nobis tradita, & quat, ,, nus opus sit, praesentium tenore de novo concessa , prout is in causis Fidei, iuxta Sacrorum Canonum formam, nec
,, non Sanm ossicii Inquisitionis hujusmodi constitutiones , is privilegia, consuetudines, & decreta , diligenter inquirant , is & procedant, & quos in aliquo ex ejusmocii excessibus culis
,, pabiles repererint, in eos, pro criminum qualitate, & citi,, cumstantiis, suspensionis ab ossicio confestiones audiendi, is vel etiam ab executione ordinum, privationis Beneficiorum, se Dignitatum, ac perpetuae inhabilitatis ad illa, nec non vinis cis activae ac passivae, si Regulares fuerint, aliasque poe- nas decernant; omnes etiam , vel earum tantum aliquas, , , in perpetuum, vel ad tempus inflisendo. M Quicumque verb alium quemlibet aliquo ex supradictis is modis deliquisse cognoverint, eum, intra terminum dierum,
si in Edictis Sancti Ossicii ejus odi Inquisitionis praefigi soli.
tum, eidem Sancto ossicio denunciare teneantur r alioquinis poenas non denunciantibus per eadem Edicta infligi consue- ,, tas incurrant. Verumtamen ab hujusmodi onere denunciandiis iustis de causis eximi volumus & eximimus personam ipsam is poenitentem dumtaxat in causa propria , idest in casu, quod ,, suum peccatum confitens, a Consessario adigatur ad sibi ma- ,, nisestandum nomen complicis in codem peccato: tunc enimis poenitentem hujusmodi ab obligatione eumdem Consessarium is denunciandi liberamus. Sed quando aliunde, quam ex Pr - , , Pria, ut dictum est , consessione, noverit Confessarium ali, ,, quo ex superius enumeratis, & Sancto ossicio denunciandi. ,, modis deliquisse, tunc eum & ipse denunciare ex ista aliunis de habita notitia teneatur. se Quod si Consessarii de Complicis nomine perperam in- is terrogantis, absolutionemque, ni sibi detegatur, denegantis
49쪽
s se iis circumstantiis destitutus, quae de praVa credulitate, vel ,, de mala adhaesione ad praxim in saepe dicto Nostro Brevi,, reprobatam tamquam ad licitam, eumdem Consessarium suis spectum reddant; tunc istiusmodi delictum neque denunci, is tionis oneri, neque Sancti Ossicii praedicti cognitioni subje-- ctum erit ; sed de illo cognoscere , arque in delinquentem se Consessarium, per suspensionem ab audiendis consessionibus , se vel alias canonicas, & legitimas poenas pro delicti modo is animadvertere, ad locorum ordinarios in sua cujusque Dioe-D cesi omnino spectabit. - Ηis igitur circa ordinem, sermam, modumque contrR,, ejusmodi delinquentes procedendi, ut praesertur, constitutis, ,, ac suis unicuique Iudici Ecclesiastico juribus assignatis, & diis stributis; hanc Nos deinceps regulam ab omnibus observari se ac custodiri volumus, & mandamus, si quando talia delictari deprehendi contigerit ; quae tamen haud unquam posthac D eventura in Domino confidimus, accedente insuper praeclara se inclytae Lusitanae Nationis universae erga Sedem Apostoliis cam observantia & obedientia , nec non eximia tum istius se Sanctae Inquifitionis ossicii, tum cujusque loci ordinariorum is nunquam desutura Vigilantia. Quapropter quaecumque ali ,, ter, quam praesentibus Nostris decrevimus & constituimus, is sive in Edictis praefati ossicii Inquisitionis , sive in quibusli- ω bet quorumvis ordinariorum Mandatis , aut Pastoralibus Liri teris, vel Decretis ante hac statuta prodierint, ea Nos, qu se niam post Apostolicam hanc a Nobis propositam agendi, seu se judicandi normam minus necessaria 1ore censemus, desiner ω jam, & cessare, ac, Veluti nunquam emanassent, omnem ob se ligandi vim amittere, Motu proprio, & ex certa scientia , is deque Apostolicae potestatis plenitudine declaramus, statuia
se Decernentes, easdem praeinsertas, nec non praesentes se nostras Literas , & in eis contenta quaecumque , etiam
se ex eo quod quicumque cujusvis status, gradus, ordinis, M praeminentiae , & dignitatis existant, seu alias speciali ,
D & individua mentione, & expressione digni, in praemi
50쪽
interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes,
illis non consenserint, nec ad ea Vocati, citati, & auditi, neque causae, propter quas tum praeinsertae, tum praesentes emanaverint, sufficienter adductae, verificatae, &justificatae fuerint, aut ex alia qualibet etiam privilegiata causa, colore, praetextu, & capite, de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis Vitio , seu intentionis nostrae , vel interesse habentium consensus, aliove quolibet desectu, notari, impugnari, aut in controversiam vocari posse; sed ipsas praesentes , easdemque praefatas in forma Brevis Literas, firmas, validas, & eificaces existere & fore, suosque plenarios, & integros effectus sortiri & obtinere, & ab omnibus & singulis praemissis, ad quos spectat , seu pro tempore spectabit, exacte, 3c inviolabiliter observari . ,, Sicque & non aliter in praemissis censeri, atque ita per quoscumque Judices ordinarios & Delegatos etiam
S. R. E. Cardinales, & contra haereticam pravitatem Generales Inquisitores, Legatos quoque de Latere, & Apostolicae Sedis Nuntios , aliosve quoslibet quacumque auctori. tate, potestate, & praee minentia fungentes, & functuros, sublata eis, & eorum cuilibet aliter judicandi & interpre
tandi facultate, judicari & definiri debere , ac irritum Rinane, si secus super his a quoquam scienter , vel ignO
ranter contigerit attentari. . . .
se Non obstantibus quibusvis Apostolicis , & in Unive salibus, sive Provincalibus, aut Synodalibus Conciliis editis generalibus, sive specialibus Constitutionibus , 8c Ordinationibus , Edictis quoque praedicti Inquisitionis Officii , R
quorumcumque Odinariorium, etiam Episcoporum, & Metropolitanorum Mandatis , Literis Pastoralibus, sive Decretis , nec non ejusdem officii , & quarumcumque Ecclesiarum etiam Episcopalium & Metropolitanarum, & quorum' cumque ordinum, Congregationum, Religionum , Sc Institutorum, etiam Societatis Iesu, aliisve quibus vis, etiam juramento , confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia
roboratis statutis, stilis, usibus, & conluetudinibus; privi-D a se legiis