Lusitanae Ecclesiae religio in administrando poenitentiae sacramento et Decretalis ea de re Sanctissime Patris Benedicti 14. pontificis, propugnata a Ludouico Antonio Muratorio serenissimi Ducis Mutinae bibliothecae praefecto

발행: 1747년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

An leges de rebus novis ad Dogma, & Disciplinam Ecclesiae spectantibus ab Inquisitionis Lusitanae Tribunali, inconsulto Summo Pontifice promulgatae,

obligent Fideles.

I Ndoluerunt etiam Episcopi, quod Lusitanae Inquisitionis

Praefectus Generalis Eminentissimus potestatem sibi adrogarit condendi inconsulto Pontifice Leges in his, quae aut Catholicae Fidei doctrinam , aut praecipua Ecclesiasticae Disciplinae capita respiciunt, inter quae procul dubio adnumeranda est Sacramentorum praxis. Uti praemisimus, interdictum minime est Episcopo in sua Dioecesi novam aliquam Opinionem aut praxim configere & vetare; ejus tamen decreta , etsi Dioecesianos obligent, tamdiu Vim legis retinent, quousque aliter non videatur visibili totius Ecclesiae Pastori, aut Generalibus Conciliis quibus aut ipse Romanus Pontifex , aut ejus Legati praesideant; illorum enim est plenaria auctoritate probare vel praecipere, & contra improbare δc prohibere, quaecumque ad Religionem pertinent. Atqui petas: nonne & Inquisitori Generali Lusitaniae opinionem 3c pra-xim interrogantium absque iusto titulo de nomine Complicum damnare licuit Ad Quaestionem hanc solvendam opus est intime agnoscere, quae & quanta sit Sacrorum Inquilliorum auctoritas . Audiendus heic Nicolaus Eymericus Ord. Praed. qui Saeculo Ch. XIV. . Inquisitorem in Aragonum Regnaesit, & Inquisitorum Directorium ad posteros emisit. Sunt ejus verba Quaest. IV. inter Ouaestiones CXXX. Inquisitor nones Ordinarius Judex, sed De garus D. N. Papae : quia nuLiam habet juri dictionem nee in personis, nec in criminibus, nec in causis, nis ubi, quantum, o circa quos ei confert D. N.

32쪽

Papa. Unde Ilere Epistose utantur potesate ordinaria ia non

exemtos , re Delegata in exemtos isoa C. Ad abolendam. g. Si qui vino de Haereticis m. Inquistores tamen non ordinaria , sed semper delegata utuntur, quia auctoritare Apo Lea. Eymericum in eadem sententia sequuti sunt Caesar Carena, Ignatius Lupus, Thomas det Bene, & reliquus Theologorumcnorus, ita ut hac de re nulla supersit controversia. Quare etsi grandia nomina , grandis auetoritas sit Inquisitionis His. panicae & Lusitanae, quidquid tamen potestatis eis tribuitur, a Delegante procedit, hoc est a Romano Pontifice. Habemus in hanc rem Literas variorum Pontificum in Bullario Romano, & alibi, collectas partim a Francisco Pegna, partim a praelaudato det Bene. Neque enim a Saeculari Pot state potuit Inquisitoribus conserri sacra auctoritas; neque Preς byteris, sive Theologis meris facultas a Deo conlata est conindendi Leges, uti datam Episcopis, quorum sunt propriae oves& praesertim Petri Successoribus, nemo negat. Delegati au- autem, ut est in l. 7. de Officio ejus, cui mandat. iurisdic.

proprium nihil habent , sed ejus , qui mandavis , juri dictisne

utuntur.

Ex his ergo sequitur, nihil aliud auctoritatis & potestatis esse cuicumque Inquisitori sive in Italia, sive in Hispania& Lusitania, quam quae eis tributa est ab Apostolica Sede . Qualis autem ea sit, ex Edicto, quod identidem Inquisitorest

promulsant, a Romana Inquisitione probato atque praescripto, ediscere possumus, uti & ex variis Romanorum Pontificum Literis & Bullis, quibus explicantur pertinentia ad Inquisit rum iurisdietionem. Scilicet eorum curae committitur invigilare, ne Haereses, aut Proeositiones, aut Actiones ad Fudet doctrinam spectantes, & jam antea ab Ecclesia damnatae, locum habeant in grege Dominico, & ut in sontes animadvertant. Dixi iam damnatae . Neque enim eis concessum Videtur, ut inconsulto Summo Pontifice aliquod novum Dogma sive Propositionem damnent, ita ut eorum decreta

conscientias Fidelium obligent. Facultas haec Legislativa in iis tantummodo residet, quibus a Deo conlata fuit, hoc est C plena-

33쪽

pleparia in Pontifice Maximo , & Conciliis Generalibus cum esciem concordibus, & partialis in Episcopis, sive in Concilio aggregatis , sive in suis Dioecesibus, ad avertenda e ΡΟ-pulo 1uo semina perversae doctrinae . Quare facile Inquisitores novas Propositiones damnando, fines vicariae suae Potestatis transilirent, ubi sine praevia consultatione & venia

Summi Pontificis id faciant , quod Episcopi in suis Dioecesibus possunt, & Christi Uicarius Pontifex pro universa Ecclesia facere potest. Excipiendam heic reor universalem Romanam Inquisitionem, cujus omnia Decreta de novis atque etiam arduis rebus semper veneranda sunt, & vim habere debent , quia numquam cuduntur, nisi conscio & probante Papa.

Haec autem dum aio, ante meam mentem recurrunt acerrimae disputationes inter Theologos Obortae, eaeque nondum sopitae, num Declarationes ab Eminentissimis Cardinalibus in Congregatione Generali Romanae Inquisitionis emanantes , decisivae sint, re vim legis habeant, & an sint tantummodo doctrinatis , quae univertam Ecclesiam minime obligent , etiamsi prodeant facto verbo cum Summo Pontifice . H inc inde in aciem veniunt complures, quorum mutentias& rationes qui nosse cupit, adeat Dianam Tom. VI. Tract. I. Re l. a I. & seqv. Si potestas condendi novum jus, in controversam adducitur, etiamsi agatur de Generali Congregatione Romana, cujus sane dignitas & auctoritas longe prae ferenda est Lusitanae Inquisitioni, atque etiamsi nihil ferme alicujus momenti statuere soleant Romae Eminentissimi Cardinales, inscio Pontifice Maximo: quid quaeso dicendum de Lusitana Inquisitione, ubi eadem inconsulto Pontifice sibi justribuat proscribendi & damnandi opiniones novas , & leges

novas promulgandi, quae totius Regni conscientias obligent ρNon deerunt prosecto, quibus eadem videatur defecisse a reis verentia debita Apostolicae Sedi, hoc est Matri suae , a qua originem, Vitam, ac tot praerogativas accepit; sed non eam, qua opus est ad serendas leges novas, & obligandas Fidelium conscientias ; ad hoc enim exigitur mandatum, aut saltem

scientia & consensus Summi Pontificis. Et potissimum quod

34쪽

uti animadvertit Pignatellus m. I. Consuli. 39. sacra Congregatio Concilii censuit, non licere Episcopis praecipere, ut quilibet de Populo denuntiare debeat crimina Clericorum

sub poena Excommunicationis. Sententia autem contraria ab

eodem Pignatello plane absurda m perieulosa dicitur. Si id minime licet Episcopis, ad quos ex innata auctoritate incumbit cura & correctio gregis : num id licebit Inquisitoribus vi. caria tantum potestate utentibus, inscia & inconsulta Sede Apostolica, cujus vices limitata solum & praescripta facultate gerunt ρ

De denuntiandi obligatione a Tribunali Lusitanae Inquisitionis imposita.

CAP. VIII. ALtera succedit novitas, quam quicumque doctorum hominum ad examen revocet, nullo indigebit monitore , ut intolerandam atque improbandam continuo iudicet . Sculicet non satis suit eidem Inquisitioni opinionem & praximillam proscribere; sed etiam jussit Poenitentes omnes , qui in Lusitaniae Regnis de Complicis nomine in Confessione interrogarentur , denuntiare ad suum Tribunal Consessarioghac in re delinquentes. Laudem profecto Pietatis & Ecclesiastici Zeli nemo negat Eminenti1simo Cardinali a Cugna ς at ipsi curandum erat, ne pateretur, se ab ipso Zelo abripi extra limites ossicii sui. Ad hujusmodi tamen novitatem animos eidem addidit Medina in Summa Lib. I. Cap. 4. q. I. quem sequutus est Lopeet in Instruct. Consess. Par. I. Cap. 27. A. Commendamus quoque . Ιi quippe censuere, ab Inquisitoribus puniri posse tamquam Haereticum Confessarium asserentem Poenitenti, ut sebi revelar Complicem, alias eum non sto se nec velle absolvere. Ratio a Medina adhibita est, quia Heresis es

.rmare, quod teneatur Poenitens eam circumsantiam confieri, C a nam

35쪽

nam sequeretur, licitum esse infamare Proximum. Uerum Uiltalobos

in Summa Tom. I. Tract. 9. Dissiculi. 38. & Coriolanus Tract. de Casibus refer. par. I. sect. 3. art. s. qui etiam Petrum Na-varrum secum sentientem adducit, huic opinioni sese opponunt, quum controversum sit, an infamia Complici in Consessione revelato inseratur; atque, uti supra Vidimus, casus occurrant, in queis absolutio Poenitenti neganda est, nisi Complicem revelet , etiamsi in ejus cognitionem Confessarius veniat. Medinae quoque opinionem improbarunt Fermosinus, Perez, Trullench,& alii. Sed quod opinionem hanc omnino perimit, infra memorabitur. Interim animadvertere juvat, Iustitiae , & Cari- , latis legibus facile eos contraire, qui peccantibus aut Haeresim, aut suspicionem Haeresis liberaliter objiciunt. Vix enim in ullum grave peccatum laberentur homines, quin probro Onerari possent, quasi crederent, licere Homicidium, Fornicationem , Fraudem &c. Nullus Theologorum umquam haec somniet. Quis enim non videt , nimium intercedere discrimen inter facientem peccaminosam actionem , ac dicentem licere eam facere ρ Puniendi certe in posterum erunt, qui interrogare audeant de Complice Poenitentes, non quod Haeresim ex hoc oleant, nisi alia concurrant indicia; sed quod in opus ferantur sive in se malum, quoties in pravum finem interrogent ; sive malum, quia prohibitum, quum nempe in bonum finem intentione corripiendi Complicis interrogatio fiat : nam& hoc in posterum agere regulariter nefas erit. Fertur etiam vulgatus rumor, renovatam a Consessariis si qui fuerunt Praxi nunc damnatae addicti temporibus nostris fuisse Sectam illuminatorum, Saeculo Ch. XVII. in Hispania vix natam &suffocatam. Non alia ex caussa, ut mihi creditur, nisi quod inter illorum errores hic etiam deprehenditur apud Malvasiam & Beminum : Non posse absosei selicitantes in Confessione,

nis deelamans solistratas. Sed inter Complices in peccato nemo referre audeat mulieres solicitatas, ideoque nil rei est Confessariis, de quibus nunc agimus, cum Illuminatis. Ad haecubinam vel unus ostendi hactenus potuit pravis hisce Opinio. nibus insectus Z

36쪽

Repetamus igitur, Edicto Lusitanae laquisitionis praeceptum fuisse, ut sub Anathematis poena Poenitens de Gomplice interrogatus denuntiet Confessarium interrogantem Tribunali ejusdem Inquisitionis. onus hoc Fidelibus ibi impositum di

ximus insuetum, intolerandum, atque prorsus indebitum. Est enim contra jus naturale cogere quemquam ad revelandam turpitudinem atque infamiam suam, quae occulta sit, & aliunde constare in judicio non possit. Nimirum natura nimis abhorret, dum Vitare possit, a detegendo crimen sive peccatum, ex quo graVe damnum redundare possit in corpus, in honorem,& fortunas suas . Audi Ignatium Lupum Comment. in Edictum

Inquis. ubi quaerit, An quis se ipsum Fidei siquistori denuntiare .

teneatur, & respondet: Negative . Ratio es primo, quia hic casus censetur exceptus in Edicito Inquistionis : cum nemo praesumere audeat, Iudicem alicui tam grave onus, quale es sui ipsius d nuntiatio, imponere velle. Secundo, quia nullus tenetur se ipsum prodere Cap. cum non deceat de Elin. in L juxta illud: AII gans turpitudinem suam non es audiendus e. inter dilectos de Donat. I. Transact. C. de Transact. Tertio, qui mandatum aecipia aliquos denuntiandi excommunicatos,se ipsum denuntiare non tene rur, lices commiserit delictum, ob quod alii ab eo denuntiantur. Ita Caesar Carena de Ossic. S. Inquis. Par. a. Tit. s. de obligat. denuntiandi g. 7. scribit: Sed an vigore hujus Edicti quis toneatur denuntiare se ipsum : Die quod non . Symmaneb. de Cathoto Insiri ris. 42. n. 13. Pegna par. 3. Comm. II. Suar. de Fideserit. 4. n. I 8. Latisime Sanctareia. de Haeres Cap. 9. n. I 8. qui alios allegat. Diana vari Resol. par. I. Tract. 4. Resol. 8. Hoc idem traditur a dei Bene de officio S. Inquis. Par. I. Dubit. Is

ubi statuit: Denuntiare judicialiter se ipsum quis non tenetur , sere denuntiatione judiciali sbi timear gravem iacturam in vita , fama , vel re familiari, quia praecepta Diυina ct Ecelesasica non

obliganx cum tanto rigore. Infra haec addit: Si eum aliis erimen , etiam Haeresis, commissi, tamen quamvis tu ab illa desisas, ex Communi Sententia Doctorum non teneris Socios criminis denuntiare, quia obligareris denuntiare te ipsum , cum tamen nemo reueatur se prodere, uti docent communiter Doctores, quorum lon-

37쪽

gam seriem postea texit. Adeo autem naturae legibus conveniens est communis ista sentcntia, ut ne ante Iudicem quidem, ubi agatur de gravi mala Vitando , teneatur inquisitus fateri crimen suum, quando celare possit, uti cum Angelico Theologi complures sentiunt. Verum adversus hanc doctrinam ab omnibus hucusque probatam, en ut venire ausum fuerit Lusitanae Inquisitionis Tribunal. Si Poenitentes obligantur ad denuntiandum Consessarium de Complice interrogantem: quis non Videt, eos quoque obligari ad denuntiandum proprium crimen & ignominiam rquod juri Naturae repugnat ξ Neque enim satis foret generalibus verbis Confessarium accusare , quum casus dentur , uti iam vidimus, in queis Sacerdos ius habet interrogandi de Coinplice ; sed opus foret individuare peccatum , ex quo pateret, merito puniendum esse Consessarium, uti damnatae Curiositatis Teum. Neque dicas, Fideles quoque peccantes adigi ad confitenda peccata Ministris Ecclesiae . Hoc enim ex necessitate praecepti a Deo manantis consequitur, ut peccatorum remisilio obtineatur; & Confessio fit Deo, quamquam mediante Ministro Dei; atque homines tam certi sunt de firmitate Sigilli

Sacramentalis, ut ad Confessionem sine ullo infamiae metu con- fluere possint . Et nihilominus testis experientia est, non paucos hominum verecundia nimium torqueri, quum ad Poenitentiae Sacramentum accedunt ; idque etiam accidere , quamvis eos

Confessarius minime noscat; neque deesse, qui aut a Consessi Ne prae nimio rubore abstineant, aut sacrilegam faciant. Quid ergo de novitio isto praecepto seu iugo dicendum, quo compellerentur homines ad detegendum probrum suum, non Deo, sed homini; & quidem homini illi, qui nomina sua referret in Libros Inquisitionis ad perennem suae infamiae memoriam Ηaherent heic Lusitani veram animorum & conscientiarum carnificinam , si vis futura esset ejusmodi Edicto. Sed Ecclesia Mater mitissima perpetuo abhorruit ab hisce excessibus. Si illa praecipit, ut denuntietur in Consessione solicitans, nihil grave incommodum personae solicitatae imponitur ; alium enim illa

accusat, non semetipsam; neque prodere ipsa jubetur, consenseritnς i

38쪽

seritne, an non solicitanti. In nostro autem casu contrarium exigitur: quod quam molestum, imo intolerandum foret, nemo est qui non dignoscat. Evidentius etiam obligationis iniun Hae injustitia se prodit; nam in homine, qui Poenitentia rite peram absolutus est, deletum est peccatum , ita ut tamquam innocens ejusdem peccati sit in posterum habendus. Aequum ne ergo foret innocentem hanc personam Poena rursus incere, qualis dicenda esset revelatio turpitudinis suae ob aliena peccata; eamque punire, non ob actionem aliquam malam a se factam, quando ipsa optimam fecit , accedendo ad Poenitentiam, sed tantummodo ob ignorantiam, aut malitiam Confessarii Atque eo gravior injustitia deprehenditur, quando e dem adigatur ad revelandum peccatum suum , in quod nullum

ius plerumque est Tribunali Inquisitionis, utpote quod ad ejus

cognitionem non spectat. Rursus ergo intuere Prudentiam &Αequitatem Ecclesiae. Exigit illa, ut aut Episcopo, aut I quisitoribus, gravia delicta denuntientur, quae Religionis tutelam respiciunt, sed delicta aliena, non propria. Neque me logi istorum criminum reos obligant ad se denuntiandos, sed tantummodo hortantur ex consilio, ut sese denuntient, evitaturi nempe sponte comparendo poenas, quibus per alios detecti obnoxii forent. Et quamquam casus occurrere possint, in quihus , ex sententia quorumdam Theologorum, teneri creditur Poenitens ad se denuntiandum, uti quum agitur de gravi periculo Reipublicae & de Haeresi serpente: hi tamen casus nimium differunt a praesenti, in quo imperatur denuntiatio, ut unius Confessarii delinquentis correctio procuretur . Neque exigix Clementia & Prudentia Ecclesiae, ut denuntientur Parentes, Fratres, & alii, quorum infamia Sc poena resilire in ipsum denuntiantem posset, excepto casu Dogmatizantium, ut multi sentiunt.

Quod evidentius quoque deformitatem Praecepti illius coarguit: vix fieri posset, quin Poenitentiae Sacramentum in gravissimum discrimen & contemtum pertraheretur, ubi Ed, to illi parendum seret. Nam quoties Consessarius denuntiatus interrogaretur a Quaesitoribus Fidei de Complicis nomine

39쪽

vestigato , is aut se tueri non posset, a revelanda Conses.sione absterritus; & iniquum foret ei defensionis aditum praecludere. Aut ad Sacramentale Sigillum frangendum is adigeretur, exponendo caussam, cur a Poenitente Complicem exquisisset ; ideoque Sigillum solveret Confessionis . Nemo autem nescit, quanta cura, quot severissimis Legibus Romani

Pontifices & Concilia praescripserint hujus Sigilli fidem , ita

ut mortem potius tolerare, quam illud frangere quisque Confessarius jubeatur, neque ipse Summus Pontifex eximere quemquam ab hac obligatione possit. Et nihilo secius nunc Linsitana Inquisitio Consessarios compellere videtur ad sanctam hanc Legem disrumpendam , ut se ab illius vexatione expediant. Consectaria lacrymanda haec forent nuper tentatae novitatis. Quamobrem quacumque ex parte metiaris imperatam a Lusitana Inquisitione denuntiationem , illam & jurinaturali adversantem , & a mente Ecclesiae , communique Theologornm decreto alienam, & ad perdendum Poenitentiae Sacramentum nimis aptam, fatearis oportet; ita ut heic indignatio eadem tamdem erumpat, qua usus suit divinus Μagister, & Salvator noster Matth. XXIII. 4. ) adverius eos, qui alligant onera gravia, ct importabilia, ct imponunt in humeros hominum; ο qui dilatant pbiIacteria Da, ct magni anpfimbrias auctoritatis suae . Propterea caute procedendum in novis oneribus imponendis conscientiae Fidelium, ne tamdem

deterioris conditionis essiciatur Christiana Religio , quam Iudaica. Adi nunc mecum Breve sapientissimi Pontificis BENEDICTI XIV. ad Episcopos Lusitaniae. Perniciosam praximia opinionem, si qua fuit, aut futura sit, ille damnavit; sed

ne unum quidem Verbum addidit de probanda aut praecipienda Poenitentibus Denuntiatione delinquentium. Hoc a tem satis futurum erat, ut agnosceremus , ab Apostolica. Sede minime comprobatum fuine praeceptum Lusitanae Inquisitionis. Si probasset Pontifex, ipse quoque praecepisset. Sed neque Pontifex damnavit, inquies. Disertis certe verbis

minime damnavit ; mitissimus quippe Christi Vicarius abstudendum censuit ab inistrendo quidquam probri amplissimo Ca . . dinali,

40쪽

dinali, qui ex nimio tantum zelo novitatem hanc, alioqui minime ferendam, a parum cautis Consultoribus excogitatam , amplexus fuit. Ceterum novitas ista sussicientibus verbis pror-1 us explosa a Pontifice dignosci potuit, quum Episcopos Lusitanos hortatur & excitat, ut efficacioribus quibusque Iuris rem diis noxiam hujusmodi novitatem strenue insectentur . Inquit , Iuris r mediis, 1cilicet Suspensione, Anathemate, Carcere, &si qua sunt delictis paribus in Iure praescripta . At ubinam Iura umquam praetcripsere , ut quisquam ad accusationem compellatur, quam sine revelatione propriae ignominiae exequi non possit 8 Imo Jura omnia novitati huic adversantur . Quare niuia dubitatio est , quin ipse quoque Pontifex tacite eamdem jam tunc sustulerit . Non heic tamen stetit Providentia paterna Pontificis, sed efficacioribus remediis utendum ratus, alteram Decretalem emisit, de qua erit infra sermo.

Alterum Lusitani Edicti vitium ex obscuritate praecepti, & ex defectu potestatis.

ΡRaeter Denuntiationem faciendam de Consessario nomen Complicis inquirente , altera etiam jubetur in Edicto Lusitanae Inquisitionis, scilicet si quis Circumstantias improprias a Poenitentibus exquirat, iste quoque Sancto Officio denuntiandus erit . Praecipue Vero hujusce Denuntiationis onus

Poenitentibus imponitur. Quaere in isto Edicto : nulla tibi occurret dilucidatio, quid sint Circumsantiae impropriae. Α elicus Doctor. I. secundae Quaest. 93. Art. 3. ex Sancto Itaoro haec in Lege serenda observari debere scribit: Eris LM honesta, justa, possibilis secundum naturam , secundum eo

suetudinem Patriae, loco temporique conveniens , necessaria, uria

ιis , manifesta quoque , ne aliquid per obscuritatem in eaptioneemrineis oeci An justum sit Lusitanum Edictum , nuper osten

SEARCH

MENU NAVIGATION