Lusitanae Ecclesiae religio in administrando poenitentiae sacramento et Decretalis ea de re Sanctissime Patris Benedicti 14. pontificis, propugnata a Ludouico Antonio Muratorio serenissimi Ducis Mutinae bibliothecae praefecto

발행: 1747년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ros in errore obfirmatos esse, nullumque eorum obsequium, R obedientiam sperandam fore ad quaecumque hanc in rem prodirent Sedis Apostolicae Decreta . Sed contra evenit . Pontificiam Decretalem alacriter suscepere Praesules ii universi, & summa veneratione deosculati sunt, gaudentes nihil aliud in ea inveniri, nisi suam ipserum Doctrinam, Sc prudentissima ratione consultum in ea fuisse excessibus, si quos forte Lusitana tellus antea tulisset . Vice autem Versa , etsi ex Pontificia Pastorali satis aperte deducatur, tacite improbaria Sanctitate sua onus Denuntiationis ab Eminentissimo Inquisitore Generali impositum Poenitentibus: nulla tamen ibi facta est novae hujus Legis correctio, atque in sua sententia, Sc Edicti tutela acrius quam antea idem Eminentissimus per-1everavit. Serenissimus autem δc piissimus Lusitaniae Rex Iohamnes V. uti Princeps Catholicae Ecclesiae addictissimus, in huiusmodi controversia suae Pietatis, & erga Pontificem Maximum venerationis, perspicua praebuit argumenta. Nam circa factum rescripsit Pontifici laudando zelum Cardinalium, Pontificis ipsius animum moerentem consolando. Nihil enim, inquit, aliud in hac re intervenit, nis rumor tantum oe suspiacionabilis abusus. At vero circa ius noluit alterutri parti favere . Imo non semel Ministro in Romana Curia suo iniunxit, ne ullam animi inclinationem circa hoc negotium ostenderet, atque ut in hoc plenum erga Sanctam Sedem obsisquium suum patefaceret. Tum quidquid Pontifex decrevit, jussit Rex adamussim exequutioni mandari.

Quid tum Episcopi Dolere contemtum Pontificii Decreti ; ingemiscere ob usurpatam ab Inquisitionis Tribunali auctoritatem, & jurisdictionem non solum Episcopalem , sed& Pontificiam ; atque irasci, quod minime tolleretur nullo iure imposita Denuntiationis obligatio, a qua abstinuerat prudentissimi & jurisconsultissimi Pontificis Epistola Decretalis. Itaque omnes in eam inclinabant sententiam, Pastoralibus Literis in publicum emissis dejiciendum esse male compaginatum Inquisitionis aedificium . Et sane Archiepiscopus Eborensis, consulta in primis Congregatione Virorum aeque sapientum

22쪽

pientum atque doctorum , Pastoralem hac de re emittendam censuit, in qua nihil modestiae desideratum est , & omnino

servata fuit reverentia erga sacrum Inquisitionis Tribunal . Adversus eximium hunc Praesulem sanguinis cognatione cum ipso potissimum Lusitaniae Rege conjunctum, quem non tantum ejus oves, & probi quilibet, i ed ipsa etiam Apostolica

Sedes , uti illustre sacrorum Pallorum exemplar sulpiciunt, quantum dentes Synagoga maledicentium acuerit, vix dici potest. Sed jamdiu mercedem iniquam hanc recipere consue vit vera Pietas in terris, ut iustam, & uberiorem denique consequatur in Caelis . Alteram quoque Pastoralem ad suum Populum Archiepiscopus Algarbiensis dedit , ut sua jura tueretur. Reliqui Vero Episcopi cupientes Vincere in bo no malum, & leniora quaeque experiri remedia, quando ad supremum Ecclesiae Tribunal redacta erat caussa , in unius

summi Pontificis providentia considere maluerunt ' ac propterea novis Literis Sanctissimum Patrem orarunt atque obtestati sunt, ut quae rescindenda erant suprema sua auctoritate

rescinderet , & honori Sedium Episcopalium, simulque co scientiae Fidelium consuleret. Bene est temporibus nostris , quod in Cathedra Petri Pontifex sedeat , quo nemo peritior in Canonum scientia, & qui tamen numquam refugit audire consilium Fratrum, doctorumque hominum, quibus Romana Curia potissimum abundat. Et exploratum quidem est, Samctissimum Patrem vivae vocis oraculo declarasse, subsistere non posse obligationem Denuntiationis. Is tamen, quum nihil antiquius habeat, quam paterna mansuetudine procurares quae imperio exigere potest, Literis iterum datis ad Eminentissimum Cardinalem a Cugna hortatus est, ut eamdem Obligationem revocaret. Nullum tamen, quem sciamus, fructum ex paternis monitionibus fuisse reportatum novimus, uti infra dicemus . Hic status rerum tunc fuit . Quid iuris , nunc nobis expendendum restat .

Utri

23쪽

Utri partium in hujusmodi concertatione major fides habenda.

CAP. V.

NUlla dubitatio est, quin Eminentissimi Patriarcha, RInquisitor Generalis, attestationes procurarint, & corraserint , ut ostenderent & confirmarent opinionem suam de Uulgata per universam Lusitaniam erronea praxi, & damnata doctrina exigentium revelationem Complicum. Pro certo etiam habetur, attestationes ejusmodi , & quasdam Denuntiationes & querelas hac de re factas ad Tribunal Inquisitionis, Romam fuisse transmissas ad iustificandam Edictorum promulgationem . At excipiebant Archiepiscopi & Εpiscopi, hasce testificationes ab hominibus parum probatae vitae , atque invidentibus bonae famae piorum quorumdam virorum, prodiisse. Existimationem & honorem Cardinalium poposcisse, ut quando nimis facile antea accusatoribus fidem habuerant, c verent, ne errasse viderentur; conquisitos propterea testes; neque defuisse assentatores, & malevolos, & metu tantarum

Potestatum adactos, qui se audivisse, aut experientia didicisse testarentur, flagitiosam opinionem & praxim jam diffusam per Lusitaniae ditiones. Contrariis vero testimoniis pusnarunt reliqui Episcopi, quibus persuasum erat, confictam fuisse sectam di opinionem illam, ab ipsis quoque damnatam. Nam post diligentem inquisitionem rei, praecipue apud Parochos & Comsessarios suarum Dioeceston utriusque Cleri factam , Archiepiscopi Eborensis , & Algarbiensis , Episcopi Portugalliensis , Contabricensis, Albensis sive Helvensis, Mirandensis , Lamecensis, Egitanensis di quidem tres hi postremi quamquam Suffraganei Ulyssiponensis Patriarchae in literis ad Summum Pontificem datis protestati sunt, se nullum vel minimum offendisse vestigium criminis huius. Archiepiscopus quoque Bracharensis, Episcopus Visensis, & Episcopus Portasse. Srensis

24쪽

grensis quamvis & ipse Ulyssiponensis Patriarchae Suffraga. neus sit ) idem significaverunt in literis ad Nuntium Pontificium , atque ad alios datis. Imo ex his nonnulli ad ipsum Romanum Pontificem , atque ad Eminentissimum Valentem GonZagam, atque ad alios Cardinales scripserunt, compertum se habere, ne in ipsa quidem Civitate & amplissima Dioecesi Ulyssiponensi locum umquam fuisse ejusmodi errori ialerniciosae praxi; disseminatam vero calumniam hanc a quiusdam, qui Zelo, & pietate geminorum Cardinalium abusi, infamiam hanc inrogare Lusitaniae Clero non sunt veriti . Episcoporum suffragiis majus accessit robur a paribus testificationibus complurium Praelatorum, Generalium, Provincialium, aliorumque Doctorum ac Magistrorum, tam ex Saeculari quam ex Regulari Clero . Hi tamen omnes in Lusitania palam loqui minime audebant ob maledicta atque convicia , quae loquentibus impendebant . Nam adversariis id passim licebat; & quicumque contra sentiebat, suamque sententiam manifestabat, licet Praesul Ecclesiasticus esset, contumeliis passim incessebatur. Ob eam rem ab indicandis nominibus eorum, qui attestationes scripserunt, supersedemus. Satis sit testari, Plurimas gravissimorum Virorum esse a nobis inspectas, easque ad Romanam Curiam fuisse perlatas. Ii autem omnes, quum ad audiendas Consessiones frequenti exercitatione ex munere suo incumberent, assimabant, numquam sibi inn tuisse, alicubi in proscriptae nunc praxis abutum quemquam abreptum fuisse; quum tamen vix neri potuerit, quin querela aliqua Poenitentium , aut saltem ramusculus quispiam ad eorum aures perveniret istius excessus . Certe si aliquando Poenitenti alicui negata absolutio fuisset, quod Complicem non necessarium ad integritatem Sacramenti revelare noluisset,

perculsus ille novitat8 rei, & facile etiam Curiositatis inde. hitae injustitiam sentiens, vix querimoniis in publicum temperasset, & ad alios saltem Confessarios injuriam sibi inlatam detulisset. Ad haec si quis e Consessariis pravam hanc opinionem tutatus fuisset, quam supra vidimus a Theologis omnibui antea improbatam οῦ putesne, impune cessuram suisse

25쪽

as tantam illius temeritatem, ubi copia Τheologorum non deest 3E tot etiam piis viris tum Cleri Saecularis, tum Regularium ordinum , si quis Confessarium quemquam hac in re delinquentem novisset, nonne doluisset, & Episcopos huiusce abu-1us conscios fecisset 8 Et nihilominus ne unus quidem reprehensiis, nedum castigatus antea reperitur.

Inter tot ambages , 3c pugnantia inter se testimonia, quod Lectori sentiendum sit, arduum nimis est decernere; Sc nobis potissimum, quibus minime perspectae sunt personae accusatrices, & testium qualitates, maxime in id genus concertationibus expendendae. Equidem compertum habeo , R mam adductas pro Eminentiss. Patriarcha Attestationes comis plurium simulque gravium virorum utriusque Cleri testantium iam invectum errorem nunc damnatum , ejusque consectaria deplorantium, ita ut eidem Purpurato iusta videatur adfuisse caussa Pastoralis suae evulgandae. Verum minime novi, quid referant ejusmodi testes, δc an intra unam Dioecesim Ulys- siponensem se contineat illorum assertio : quod in praesenti caussa nosse plurimi referret . Sub oculos tantummodo habui praecipuam denuntiationem eorum, qui Sc accusatores& testes fuisse traduntur ejusmodi flagitii, ab Episcoporum tamen patronis impugnatam, & uti nullius roboris demonstratam. Quid fuerit, quid sit, non est meum judicare, quamquam fortasse testes ab Eminentissimis Cardinalibus pro se adhibiti, neque numero , neque dignitate , neque aliis de caussis, comparandi sint cum tot piissimis Episcopis, & praeclarissimis utriusque Cleri testibus, quibus veritati minime conformis visa est ejusmodi, saltem in ardore certaminis nimium amplificata, accusatio . Attamen in controverssia hac maxime omnium consideranda veniunt prudentissimi Pontificis verba in Constitutione , quam infra adseremus. Nuntium , ait Sanctissimus Pater , accepimus , non levi aliquo incertoque ruinmore ad Nos perlatum , sed ita gravibus solidisque fundamentis innixum , ut prudentem omnino Mem de periculi cum v ritate tum magnitudine facerent. Vix fieri ergo potest , quin merito insimulatus quisquam fuerit ejusmodi erro-

26쪽

27aeis; sed simul verisimile est, non excessisse improbandam hanc praxim extra fines Ulyssiponensis Dioecesis, ita ut ne testibus quidem gravissimis & quamplurimis ab Episcoporum parte productis sit neganda fides . Porro inique ageret, qui universo Lusitanorum Clero tribueret, quod Pauci dumtaxat in amplissimis Civitatibus & Populis delinquunt.

Et quicumque adeo famam exaggeravit perversae hujus novitatis , quasi Lusitaniam integram , aut ejus non modicam partem infecerit, quamvis reclamantibus tot Episcopis &testibus , stabit ante Tribunal Christi rationem redditurus, num veritate bene perspecta fretus, an aliquo improbo affectu raptus, & bonisne an falsis tabulis, tantam contumeliam amplificarit, ac tam lon3e dilatarit. Ceterum quae heic dicimus, minime obstant, quin summopere laudandus sit zelus Summi Pontificis BENEDICTI XIV. quod memoratam praxim & opinionem publicis decretis confoderit. Paucorum praevaricatio , ut in tot aliis ab Apostolica Sede damnatis Propositionibus factum novimus, satis fuit ac futura est, ut Supremus Ecclesiae Pontifex , quid sentiendum sugiendumque sit decernat. Et quamvis ne unus quidem proscriptae sententiae antea auctor aut disseminator fuisset, iusta nihilo secius numquam deficit caussa proscribendi, ne quisquam in

posterum ad perniciosum illud dogma deflectat.

An juste de usurpata auctoritate conquesti fuerint Lusitaniae

Episcopi.

C A P. VI.

IN ter querelas ab Archiepiscopis & Episcopis Lusitaniae

d Sanctae Sedis Tribunal delatas, ea in prunis occurrit.

27쪽

28 scilicet aut usurpatam aut vili habitam fuisse a Lusitana In quisitione auctoritatem δc iurisdictionem suam, dum publico

Edicto non solum proscripsit sive certam, sive incertam pra-xim & opinionem interrogantium de nomine Complicis in Sacramentali Confessione, sed etiam novum insuetumque iugum imposuit Fidelibus Poenitentibus suarum Dioeceseon . Suum esse munus, & Summi praesertim Pontificis, aiebant,

non vero Sacrae Inquisitionis, novas, & menti Ecclesiae contrarias doctrinas configere, sibique creditos greges monere a

que obligare, ut a veneficis iis herbis & pascuis abstineant . Inrogatam propterea sibi injuriam ab Inquisitione fuisse, quae inconsaltis ipsis Episcopis leges ad Sacramenta spectantes promulgavit , atque ad eas servandas adigere se posse censuit Fideles curae Episcoporum commissos. Et iustissimo quidem titulo iidem expostulasse dicendi sunt. Possem ego in lineam

interminatam protrahere sermonem, si cuncta congerere vel-

Iem, quae de Dignitate & Auctoritate Episcoporum tum Romani Pontifices, tum Concilia, & Sancti Patres, ipsique recentiores Theologi tradidere. Paucis contentus ero. Nemo

certe Eruditorum nescit, Episcopos Succe fores Ap olorum esse , uti prae ceteris Sanctus Gregorius Magnus, Sancti Pacianus ,& Hieronymus agnovere ; atque a Deo in illos descendere Potestatem & Honorem, quo fruuntur, utpote de quibus Apostolus scripsit AE . XX. 28. Arrendite vobis', ct universo gregi , in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Ipse propterea Paulus Titum Episcopum Cretensibus datum monebat, ut doceret, argueret, corrigeret quidquid in Fide & moribus emendationem posceret; hoc enim praecipue ad Episcoporum munus ac Ministerium spectat. Apostolorum vero discipulus Sanctus Ignatius Martyr in Epist. ad Smyrneos 1cribebat: Omnes Episcopum sequimini . Sine Episcopo nemo quidquam faciat eorum , quae ad Ecclesiam spectant. Inter Canones, qui sub Apostolorum nomine vulgati sunt, Quadragesimus haec habet: Presbteri ρο Diaconi prasper Epycopum nihil agere pertentenr . Nam Domini Populus

Us commissus es , o pro animabus eorum hic redditurus es

rationem .

28쪽

xationem . Paria habet Constitutionum Apostolicarum Au.ctor Lib. 2. Cap. 26. Quamobrem nulla dubitatio est apud viros doctos, quin iure divino nitatur Episcoporum auctoritasia jurisdictio , atque ad ipsorum ius spectare , non solum in Conciliis germanam Christi doctrinam statuere, sed & in suis Dioecesibus corrigere & prohibere quidquid ab ipsa Doctrina Fidei & morum dissentit. Quae quum dicimus, nihil ossicitur supremae Romanorum Pontificum auctoritati& praeeminentiae, quae se per universam Ecclesiam extendit ; nam Epil- .coporum decreta ea semper sub conditione, laltem tacita, feruntur, ut obnoxia sint correctioni Apostolicae Sedis, quae plenitudinem regiminis ex Christi voce accepit, cujus potestas ad .

conservandam unitatem Ecclesiae & Fidei necessaria est , dc pro qua Christus rogavit, ne Petri, eiusque Successorum uinquam Fides deficeret. Hisce autem Episcoporum iuribus & auctoritati inconcussae in suis Dioecesibus, etsi ex institutione Inquisitorum haereticae praVitatis, primo aspectu multum videatur detractum: reVera tamen eorum Dignitas atque jurisdictio minime deliquium est passa. Adhuc enim Episcopus in sua Dioecesi ordinarius est Inquisitor, si ve Inquisitor natus , & in crimina ad Religionem pertinentia suum pergit esse ius Episcopali soro . Quae vero Sc quanta nostris quoque temporibus tam ex ordinaria tum ex delegata auctoritate possint Episcopi, multis

ostendit Barbosa in Libris de Officio & Potestate Episcopi. Atque haec ipsa iura laedere minime consuevit Apostolica Sedes , nisi quum Episcopi sua culpa iisdem se privant , &exposcit necessitas Ecclesiae universalis, quae potissimum Vigilantiae & ossicio Romanorum Pontificum, ipsi Ecclesiae universae Praesectorum, est commendata. Semper enim Pomtifices iidem meminere , quae Gregorius M. Lib. 2. Ind. X.

Epist. 7. ad Dominicum Carthaginiensem Episcopum his vera his scripsit : Sicus nostra defendimus, ita singulis quibusque E elesiis sua iura se amus . Notissimum vero est, invectos primum fuisse Inquisitores haereticae pravitatis, quod in occudente longe lateque serperet Manichaeorum Haeresis , Variis

29쪽

tunc sub nominibus cognita Nimirum delecti & delegati a

Sancta Sede fuerunt viri non minus doctrina quam zelo Religionis conspicui, qui grassanti illi pestilentie sese opponerent,& animose corrigerent quidquid ejus temporis Ep11copi aut

facere negligebant, aut non audebant, aut nolebant, ne potentum odia incurrerent. Haec eadem ratio sive necessitatis,

sive utilitatis , in caussa fuit , cur per subsequentia quoque tempora 1 ervatum fuerit sacrum Inquisitionis Tribunal: quod tamen minime impedit, quo minus & Episcopi ordinaria sua auctoritate utantur ad cohibenda Populi vitia & peccata , quaecumque Religionis puritati adversantur. Et sane Urba nus IV. in Literis ad Inquisitores datis Anno Ch. I 26r. & a Francisco Pegna ad calcem Directorii Inquis. relatis, liberum Dioece fanis Episcopis, sive auctoritate ordinaria , sive delegata procedere in negotiis ad Fidem spectantibus. Inquisitores autem jubentur de Dioecesanorum, vel Vicariorum suorum Consilio procedere. Idem habet Bonifacius VIII. in Constit. edita circiter Annum I 296. ubi ait: Dioeceonis Episcopis, quin re ipse auctoritate ordinaria , vel delegata s se habent) procedere valeant, nolumus derogare. Nimius autem essem, si Pontificum Maxi

morum Bullas quasque delibare vellem , in quibus illaesa decernitur Episcoporum jurisdictio in iis ipsis corrigendis , ad quae delectum itidem fuit sacrae Inquisitionis Tribunal. Ex Eymerico in Par. 3. Direct. Quaest. 47. & sequentibus petat Lector, quid Episcopus sine Inquisitore possit, & contra ; 8cquaenam concordia inter eos futura sit ; ρο quando non posiIunt ad invicem concordare, tunc negotium bene instructum uteriaque desinet D. N. Papae: quod ex decreto Bonifacii Papae VIII.

depromtum est..Hisce positis videas, non injuria conquestos fuisse Lustaniae Episcopos de contemta sua Dignitate atque auctoritate, quando 1acrae Inquisitionis Tribunal, aut ipsis inconsultis, aut ipsis etiam repugnantibus, Legem tulit novam, qua assicerentur universi Dioeceleon Lusitanarum Populi. Nam quod controversa illa ad Apostolicam Sedem perducta fuerit, injuriam non minuit Episcopis inlatam ; haec enim inlata jam fuerat

30쪽

ex Lege insueta , ad quam minime auditis Episcopis Inquisitio processerat. Exigebat res nova, res tanti momenti nempe agebatur de gravandis Populis ad tot Dioecesses spetiantibus) ut suffragia quoque Praesulum exquirerentur; & si forte

in discordes lententias animi scinderentur, res integra deferretur ad Apostolicam Sedem, cujus consueta Prudentia, ac 1 prema auctoritate id statueretur, quod omnibus servandum foret. Accedit, quod novas sententias regulis Fidei & Morum contrarias Episcopis in primae instantia damnare & prohibere licet: quod an liceat Inquisitoribus, infra expendemus. Denique Inquisitores cum Episcopis ad caussas Fidei conveniunt, ut docent Glossa & Abbas in c. ad abolendum δε mereticis , Sylvester verbo mereticus f. a. n. Io. Carera de Haereticis n. 67. Decianus, Simancas , Royas, ut alios omittam . Num ergo in tanti ponderis negotio negligere, ne dicam contemnere , licuit Episcoporum sententiam Z Et prosecto quin justus fuerit eorum dolor, & legitima querela, dubitare nos non sinit Pontificis sapientissimi Epistola Pastoralis, sive Decretalis. Namque is, uti prae ceteris scientissimus, quam reverentiam vel ab ipsis sacrae Inquisitionis Ministris exigat. Episcopalis Dignitas, non ad Inquisitorem Generalem, sed ad ipsos 1 cripsit Episcopos, eisque significavit, quid sentiendum ea de re in posterum foret . Neque id factum putes , quod suppotatum contumeliosa accusatione Sanctissimo Patri 1 uerit , Episcopos protervos ne ipsius quidem Sanctae Sedis iudicio frontem esse inclinaturos. Nam eximius Pontifex de eorum obedientia ne hilum quidem dubitans, in laudes rantummodo singulorum excurrit, atque eis mandat, ut pro se quiμην vorum opportunioribus, quascumque Prudentia suggesserit, initis rationiabus, o secacioribus Iuris remediis, quoad opus fuerit, contra δε- Iinquentes Miniseros adhibitis, noxiam hujusmodi nisitatem strenuo insectemini, ac paene nascentem opprimatis M. Quid aliud hoc est, nisi coram universo orbe testari, 1e agnoscere Episcopos constitutos a Deo ordinarios in suis Dioecesibus Inquisitores, ac tacite Eminentissimum Inquisitorem Generalem edocere, qualis ab ipso quoque in hocce negotio reverentia impendenda erat er

Apostolorum Successores e An

SEARCH

MENU NAVIGATION