Varia de variis argumentis carmina a multis è Societate Jesu

발행: 1696년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

8 VINUM.

Audiat haec, patriis & sobria pocula mensis Ducat : aquam senibus fas est odisse , meroque

Corporis effarti vires retinere fugaces ,

Affusis sed ament pueri frigentia limphis

Vina, nec adjectis irritent ignibus ignes. Optima sunt apiana , solo quae nata salubri; Dulcis in ore sapor vivaxque in pectore virtus. Sed non omnis humus feliciter educat uvam , Quae genus & nomen servet, frigentibus agris Humentique solo , mellitum oblita saporem Exoritur; favet huic regio Bliterensis, & orbis

Jam canit extremus, quos Frontiniana racemost

Praela domant; miti Baccho mitissimus aer , Dulciaque arva placent; atqui Bliterensibus otis Caeli seu faciem sprctes, terraeque , virumque Ingenium, nihil est toto clementius orbe.

Hinc vetus est vulgi dictum , si rursus Olympi Affectat superas humana superbia sedes , Providisse deos Bliteram , donisque vicissina

ornavisse suis. Dat Jupiter aera purum, Sol laetos sine nube dies, nascentibus ultro Terra parens toto se floribus induit anno Non satis est oleis campos vestisse Minervam , Iussit inexhaustos oleum quoque currere fontes. Littore Neptunus mediosi ab utroque per agros Ad Bliteram sibi secit iter, mirante colono Rura secare novos. Huctus, montesque per ipsis

42쪽

Eois gravidas opibus transnare carinas.

Ipse suas animos hominum formavit ad artes Delius, & si quid sapiunt mea carnana vatem, Chara mihi dedit hanc cum sanguine patria laudem QUAM varios discant mentiri vina sapores Quis referat ξ sunt qui cupis uvamque , Pyrumque Et premere , & mixtos jubeant confundere succos. Sunt qui praevalidum saccis mollire L Tarum n dubitent , alii contra languentia calce Vina movent, viresque , & dulce saporis acumen Idaea stimulant pice , mordacique synapi. Ille cadis Arabum messes insundit odoras,

Atque novum casia medicatur & iride vinum. Pelliculis alius citreis , moroque rubenti, Quem Baccho natura negat , facit arte colorenti

Ipsae adeo matres, ne ducant ora bibendo, Fagineis vittis , acinἱsque, undaque calenti Rusteros didicere meri compescere gustus. DIVITIBUs quicumque volet sucatae venenis Vina paret, tu sinceros a vite liquores Semper ama , medicata placent, nativaque prosunt

Frigus, & insomnes tamen utraque corpore morbos,.

Et fraudes animis, & edaces pectore curas , Foedaque vaniloquis abigunt mendacia linguis HUMANAs scelerum Iabes ultricibus undis Eluerat quondam legum non irritus auctor

Cum poenis iraeque datum satis , & mare ripis

43쪽

o VINUM.

Decrescens revocavit aquas, caeloque silentes Ostendit terras , uvae Deus optimus usum instituens, hominum miseras hoc munere sevir Reliquias, mundi solatus vite ruinam. Tu tamen infida dulcedine captus , Iaccho Ah l nimium ne crede , puer, nec iniqua latentum Semina morborum juvenilibus insere nervis. Te dulces sua sive vocent in castra Camenae,

Martia seu forti jam pectore praelia verses , .

Vina time; nugas vates effutit aniles ,

Si Baccho nimius ; parce sporus ad arma Prosiluit dicenda , sacro ceu numine plenus Nil mortale sonat , grandi sermone sed altos Eloquitur sensius animi , secumque quieta

Pace fruens, ciet audentes in praelia dextras.

Projicit & vitam sortis post sobria miles

Pocula, consert6sque ruit metuendus in hostes; Atque idem nimio venas insatus Iaccho Vix gladium tremulus tenet, intra viscera pessiet Indigesta sutit, fumosque obducit inertes. Fluctuat in varias sibi mens male conscia partes , Stantque, labantq; pedes, humeris languentia pendent Brachia , deformi que graves sub fronte tumescunt, Et geminos oculi mirantur in aere soles. Vulgus ad haec stupeat rerum portenta , latentes Musia doce causas , & , si licet, erue verum. QuA se vi moveat, 'qua stet compagiue corpus.

44쪽

VINUM. Dissipet humanos ut se cibus omnis in artus, Omnia jam vulgata sophis, sed primus iniquum

Audeo socraticas in versum cogere Voces.

SANGUINIs hospitium vehit in commune solutas Lactea vena dapes ; cor dein cum sanguine vitam Diffundit, totique facit commercia moli. Tum veluti lentis Bacchi dum massicus humor Decoquitur flammis , lateri frigentis alieni Haeret, & in tenuem se colligit halitus imbrem: Non aliter toto sertur dum corpore sanguis, Pars levior cerebro accipitur, mentisque supremo Subditur imperio , nervos ut fusa per omnes Mille modis nostros discriminet arbitra motus, Inque suos redeat fontes , vigilemque repulsu Admoneat, quae res sensus serit extera mentem. Scilicet has animis aeterno foedere numen Imposuit leges. At munera si quis Iacchi Transiliat , cum sint assinia vina cruori, Elicitur nimius, propriis nec spiritus alveis Iam capitur , nervosque surens irrumpit in omnes, Itque reditque frequens , turbataque foedera rerum Miscet agens, & dum nullis per membra recurrit Imperiis, cerebrum sine lege , sine ornine pulsat, Fallacique vagam deludit imagine mentem ; Hinc animos post vina brevis dementia mutat, Atque incompositos dant ebria corpora motus. AINGENIIs etiam tormentum lene L Taeus

45쪽

ηα VINUM.

Admovet, Sc mores hominum recludit opertos :Nam facili bilis quibus intumet acrior ira, In surias & in arma ruunt , qui siccus inanes Mente jocos agitat , tremulo quatit ilia risu Ebrius , & lacrymis oculos humectat obortis Balbutit sine fine loquax, & inebriat aures. Quippe suas sequitur leges natura , viasque Quas nervis solet ire , novo violentior auctu Spiritus ingreditur , neque mens obsistere contra Jam valet, ut pelago si fortὸ minaciter alto Increbuere noti, cedunt operosa magistri

Remigia , & fluctu vaga flectitur auspice pinus.

UDA rosis olim veteres per tempora neΣis, Puniceum vel dente crocum, raphanosque terentes.

Quaesierint riguos solamen inane per hortos. Tu si quando mades vino , numerumque lucernis Accessisse vides, & tecta trementia volvi , Dum stomacho Bacchi tacitus deserveat ardor , Et membris mens sana tuis commercia vitae

Libera restituat , si quid sapis, occule caeca Nocte probrum,facili dans languida membra sopori

Poena tamen manet usque, vigil flaccescere nervos ;Et torpere gravi caput experiere dolore: Haeret enim quoque spiritibus sua faecula , primos Obducens nervorum aditus , nec lingua pedesque ossiciis , animoque valent parere magistro. Ut medeare malo , non est praesentius ullum

46쪽

VINUM. Auxilium , quam si terris faba missa pelasgis

Intumuit nitidos sartagine tosta per ignes , Trit Eque mox validis intra mortaria pilis Diluitur lympha ,sactisque parabilis arte Vulcano coquitur , donec vas pulvis ad imum Venerit, & posito mansueverit ollula motu :Fictilibus rusos pateris defunde liquores, Adde peregrina dulces ab arundine succos , Ora sapore calix ne tristia laedat amaro. Seu longas opus est studiis traducere noctes , Sive graves capiti tenebras induxerit auster,

Seu nocuere dapes, illo medicamine vates Ingenium emendet, laetusque infecta resumat Carmina, nec fontes alios, quibus ora poetae Proluerint, fluxisse solo male credat achivo. H AE c satis ingenio vini, quae multa supersimi Utiliora , novi repetens primordia musti, Expediam. Totis ergo vindemia campis. Cum legitur , suras at te saccincta juventus Adsit, & advectas nudo pede proterat uvas. B cc Mus ubi noctem cupis indormiit unam ,

Parce novas uvis miscere calentibus uvas.

Visurus quondam positas trans aequora gentes , Insanos jam tum pelagi formetur ad aestus,

Bissenosque dies labris fervescere jussus ,

Majores animos , & tempestate moveri

Nescia corda paret; si concinnantur in usus

47쪽

Vina tuos , metire moram splendore coloris. CUM dederit fuidos ultro vindemia succos, Injecta ne rursus aqua turgere racemis Folliculos jubeas; lucrum non artibus illis Grande paras , male potus obit male munia servus. Antiquos imitare modos , praeloque madentes Subde racemorum faeces , quae vina supersunt

Crassa quidem , duro sed non ingrata colono Purpureis ibunt per torcularia rivis. Quod superest, pulsu plenos ubi fusa lacessunt Musta cados , levibus stirpis . & subere summum Os operi, si vincla tenent sortissima Bacchum , Spuma nec ilignas circumfluat albida costas, Ne levis in tenues quoque spiritus avolet auras, Depere tque deo robur. Defervida motus Ut posuere suos , pacataque vina quierunt, Ne spatium sit inane cadis, supplere recentes Non pudeat lymphas, longam nam parca senectam Limpha mero facit, & nimios attemperat aestus. HAusu Rus rubeos latices , ubi Dolia ferro Quis terebrat, superis aperit spiracula costis , Circuitu quo se facili prope mobilis aer Insinuet. Solido nam cum plena omnia caelo Undique claudantur, starent suspensa foratis Vina cadis , nisi vis pondusque liquoris aperta Desuper instabiles in Dolia truderet auras

48쪽

Sed quia transmisso corrumpitur acre vinum, Spirametata cadi crasso salis obstrue grumo ;Si quid enim labis caelo collegerit, omnem

Exuet aura, salis per aeerbos torta meatus. VBRE novo cum terra sinus tepefacta remissos

Arboribus frondes , animamque virentibus herbis Suscitat, excita turbatur faece Lyaeus, Mutatis nisi cura fuit transfundere testis. Hanc etiam cellis inimica canicula pestem Assiat, ubi tepido tenebrosa volumina caelo Torquet ab australi spirans notus humidus axe.

Continuo facies apparet lurida, tristis Fragrat odor , neque scintillans volat ignea sursum Flammula , sed pateris languet sine robore vinum. Humida faece gravem purgant vinacea Bacchum, Sed non longa salus: furit immedicabile morbi

Virus , & in tetros recidit mala vappa sapores. Si medicas ab hibere manus contemnis, acere Sponte sines, acidi nonnulla est gratia vini. Quos curare nequit potuit praevertere morbos Vinitor, ad solem nudas , exsudet ut humor Noxius , ostendens uvas , Vel aprica reponens Tecta super , dulces torto vel denique collo Materna pendere sinens de vite racemos.

AEquoreis & labra juvat detergere lymphis, Desaecare merum saccis , accendere sulphur,

Et suffire cados, & suadere vina, priusquam

49쪽

6 VINUM.

Sulphureos caelo revomant nova dolia fumos. Tempestiva tamen nisi carpitur uva, medendo Non tolles quos cruda seret vindemia morbos. Hinc laudem sperate , viri: cum semina sulcis Credere tempus erit, laetas vel in horrea fruges Condere, rem totam liceat permittere servis;

Dulcia sed rauco spumant cum musta susurro, Tum domini vigiles rus & vinaria cella Deposcunt oculos. Toto labor utilis anno Paucorum minuat, si quae sunt rure', dierum Taedia i non tectis habitas in urbe superbis , Mane salutantum resonas non obsidet aedes Turba virum , domibus sed abest mala cura quietis, Ruris & ipsa tui simplex natura per agros Explicat, ars pictis quod deterit aemula muris. Nullus adest teneros recitet qui mollis amores Musicus , augustis spectaculi nulla theatris; Sed dulces volucrum cantus . sed frondea curvis Scena iugis, animo non insidiosa voluptas.

Vos animae mundo natae, quos publica rerum

Cura manet , qui jura viris legόsque verenda Majestate datis: vestri quae furta licebunt Temporis , haec vobis patri 6que impendite fundo.

Cum primum rubet uva mero , clamosa senatus Iurgia , tranquillo ruris mutate recessu :

Otia permittit Themis autumnalia, vestrie

50쪽

VINUM. Quo liceat viti cellisque imponere leges. Tuque adeo veterum scriptis qui laudis amore Pallidus insudas, studia intermitte , tuisque Dolia pro libris agita; quae vina parabis Ingenium facient, mox & tibi rure peracti

Temporis usuras ingenti foenore reddent. At neqne te Bacchi spes unica pascet, agrorum Blanda quies mira saturat dulcedine mentes. FAELI x qui miseros vitans procul urbe tumultus a Inque sinum villae fugiens, sibi cognitus uni Obscuros numerat riguis in vallibus annos , Permittitque suis humana negotia fatis. Nec cupidus , nec egens magno constantibus aulae Muneribus , sua non alieno gaudia vultu , Moeroremque trahit, viridaria culta revisens

Novit agri fructum, rogitat quae fertilis arbos, Quae fuit agricolae juges frustrata ligones. Consita nunc propriis manibus pyra carpit & uvas,

Pomaque depressos curvantia pondere ramos. Nunc legit obnixus trunco , nunc carmina condens Miratur faciles secura per otia musas. Purpureas musto madidus dum vinitor uvas

Colligit, & validi sordentia plaustra juvenci

Contenta cervice trahunt , sed et ipse sub alta Ilice , sollicit 6sque oculos per singula versans

Urget Opus , cantu volucres haec inter amoeno

Cessantem pascunt animum, sontesquet propinqui

SEARCH

MENU NAVIGATION