Sphaera Ioannis de Sacro Bosco, emendata. Eliae Vineti Santonis scholia in eandem Sphaeram, ab ipso authore restituta. Adiunximus huic Libro compendium in Sphaeram, per Pierium Valeriano Bellunensem Et Petri Nonij Salaciensis demonsttationem eorum, q

발행: 1574년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

131쪽

Jn sphaeram. Ii

pellauere:hi quoque gradibus circiter polo dusiantes.

SVnt vero alij duo circuli coluri nuncupati,quorum unus per puncta, ubi aequinoctialis a signi- sero dissecatur, & per polos mundi ducitur: alter pariter per viro DS puncta illa,que tropicos signant, trahietur, sphera omnis per duos huiusmodi circulos in partes quatuor aequales partita: ideoque coluri, quasi

disiecti & imminuti

nuncupatur, quam

uis nonnulli eorum rationem supra finitorem tantum testimarint, ideoque ridicula quaedam de nomine somniarint. Atque omnes hi quidem circuli, firmi stabilesque, eodem semper tenore modoque, omnibusque regionibus ijdem statuuntur.

DE CIRCULIS MOBILIBUS. Mox Salij duo circuli non ijdem omnibus

regionibus neque eodem omnibus tenore modoque: sed prout unusquisque locus exortum,aut Occasum verius situs est & ab aequinoctiali magis minusue remotus, mobiles, & ad uniuscuiusque loci person eve situm accommodati.

que tam mundi qua etiam zodiaci polos,

132쪽

Is compendium.

DE ORIZONTE. ' , Horum unus, qui quidem partem eam coelidissecat, quam oculis quoquoversum in o bem circumacti dimetimur,horizon Graecis dicitur , Latinis finitor, aut terminator. Relinquitis scilicet dimidiucoeli nobis intuedum: reliquum, in serius positum e conspectu adimit. Vae pars supra finitorem nobis inspicienda conceditur, illud est superius hemisphaerium : quae vero supprimitur in serius hemisphaerium nuncupatur,

DE MERIDIONALI.

ALter ex mobilibus circulis meridionalis vovi. catur, qui scilicet per arctici poli punctum &coeli locum eum,qui perpendiculariter capiti nostro incumbit ducitur, & per disiectum, ubi fors tulerit, aequinoctialem ad polum us ue antarcti cum desceir, eoque omni hemisphaerio decurso ad arcti cum emergit. Circulum hunc, ubi loci sue .rimus cum Sol attingit, meridies est nobis, meri noctium Antipodibus. Atque hic tibi va

133쪽

In Sphaeram. ur

sus, prout occasum aut exortum versus tetenderis.

Neq; grauabor tibi dicere coeli puctum illud, quod

uniuscuiusq; vertici ad perpendiculu imminet, Ze-nith barbaro quidem vocabulo,sed astronomis nostris passim iam recepto, nuncupari. Hic duo igitur imaginari j circuli mente concipiendi, ut pro locorumutatione per unum, poli altitudinem supra horizonte nostria. atq; ita,quantuli tropico,vel arctico, vel alijs circulis intra polos describit recedim', edoceamus: per alterum varias eclipsium apparationes,& locorum interualla,quae intra ortum & occasum inter hos & illos incidunt ad certam reduci possedi nactione,Hic vero sphqrae,modo rectae, modo obliquae cosideratio se- . se offert,quς qui de non otiose fuerit examinanda. sic igit super ea philosophemur.

DE SPHAERA

recta & obliqua. Pligra porro alia recta,alia obliqua dicitur. Recta, quando horizon utrunque polum secat, & populis quibus ea ita sita eii dies & noctes semper aequales sunt:quod tota torrida zona sere accidit.de qua paulo inserius dissere

mus. Recta medam nΟ-

nulli vocant, ubi polus

134쪽

vertici nostro imminet perpendiculariter, & aequi noctialis est horietontis loco.Et ubi ea est, uniuersus annus nocte una semestri constat. Atque hae regiones illae sunt, quae glaciales appellantur,antiquis quidem parum cognitar,nostro autem tem pore multorum diligentia pertinacive labore perquisitae, per- .uiaeque iam omnibus sactae. Obliqua, quando alter quae ubi &cuiusmodi sint,inserius apparebit.

DE MOTU SOLIS ET

aliorum planetarum.

r γ Odiacum medium disiecat linea quae voca- κ . tur Ecliptica

polorum magis altero supra horizontem attollitur. Et tunc contingit per annum, noctes &dies inaequales esse, incrementumq; ideo magis augeri,quo magis Zenith ad polum appropinquat. Idque accidit duabus zonis, quas tem

peratas nuncupamus ,

due sertur, neque ab eunquam vel tantillunaberrat. Sub eodem Zodiaco seruntur & planeis reliqui, Sole qui de liberiores, sed Luncohibitiores, excepi Marte, qui plurimunexcedit. Nam alij paru

sub qua Sol assiquid

135쪽

quid ultra eclipticam transgrediuntur. Luna liberius, intra tamen Zodiacum , per quinque quippe gradus supra vel infra progressa spatiatur. Mars ad octo interdum gradus ab ecliptica declinat. Duodecim illae Zodiaci partes,quae signa vocantur,triginta singula, uti dictum,gradibus distinguu-tur: atque ita Zodiacus omni, in trecentos sexaginta gradus distribuitur. Sol autem diebus singulis ab occidente orientem versus nixus unoquoque

die gradum unum, minutis interdum aliquot superantibus : interdum deficientibus progreditur, quamuis primi mobilis impetu raptus 2 q. horarum spatio , in contrarium ab Oriente occidentem Versus rapiatur: atque ita 36o. dierum spatio Sol uniuersum Zodiacum perambulasse deberet. Sed enim, vel quia in tropicis obeundis nescio quid

morae contrahit, ut veteres opinabantur, vel, ut

iunio. es deprehendere: in unoquoque serὰ gradu

minimum quid quotidie superest. quinque insuper

dies & horae sex accedunt antea quam annus decurso spatio ad punctum perueniat, unde serri coeperati. fitque annus ipse ex 363. diebus,& horis sex, quae quidem horae quarto. quoque anno supputatae diem unum efficiunt.Vnde Aegyptij, qui annustum persectum quadriennio quoque metiebantur, annum hunc communem per descriptam iugeris quadram figurabant. Erant vero haec termincuiusdam signum. Singula enim iugera quatuor apud eos terminis in lignita erant. Quartus itaque quisque annus, apud nos, uno plus reliquis die, maior est; isque vulgo, bissextus appellatur, prOpterea quod eo anno bis scribitur , sexto Calend. Martias. Nam 24. Februar. ciui Matthiae vigilia celebratur,

136쪽

celebratur, atque ita sestus eius dies in et s. disset tur nihilo secius tam die vigiliae, quam die sesto, Calen. Martias dicimus. Luna simili motu ad orientem & ipse tendit , quamuis ea quoque vi primi mobilis in aduersum trahatur. Sed enim, vel quia plurimum diltat ab ea vi , vel quia orbem omnium minimum sortita est, quod iter annuo Sol spatio dimetietur, ipsa septem & viginti dierum spatio superat, mox biduum consumit in assequendo Sole, qui iam unius sere signi spatium transerat. Atque ita fit, ut nono semper & vicesimo p racto die sub Sole transeat, atque illum mox praetereat: diciturque Lunae coitus,cum ea ad gradum punctumque, in quo Sol est . applicuerit. Saturnus ex planetis, quod Sol anno uno, Luna eo dierum paucorum spatio metiuntur, cum proximus ipse sit coelo rapidissimo,maiorem vim paritur, vel quia

maiore fertur orbe. 36. annorum spatio Zodiacum perambit: Iupiter Iz. Mars biennio. Venus atque Mercurius eode in fere cum Sole cursu seruntur: sed modo eum antecedunt, modo veluti cursu de- . lassati iungunt iter, modo pares conserunt cum eo gressus, de quibus suae sunt apud Astronomos traditiones. Octaua etiam sphera, quae ut plurimorum est opinio , stellas fixas continet, naturali motu se tur in orientem : sed quia primo mobili vicina est, longe maiorem patitur vim. Hinc accidit, ut nonnisii centum annorum spatio per gradum Vnu promoueri possit. Sed Astronomi plerunque minorem annorum numerum depreheirdore. Constat tamen ab Augusti Oeta uiani tempore ad hanc viaque diem, qui anni fluxere 36. supra mille & quingentos, Solem quatuordecim terme dies progressum

137쪽

compendium II '

sum.Nam eo tempore, ut obseruat Plinius, brumae dies vigesimo quinto Decembris erat:quo die natus est Christus assertor noster. Bruma vero, si ea est ingressus Capricorni, nunc est, ut plerique sup putant statim ab eiusdem mensis undecimo: Graeci tamen brumam & tres alios cardinales octauo omnes gradu Capricorni, Arietis, Cancri,& Librae statuunt,sed ly calia cst consideratio. Diligentiores quidam undeviginti dies deprehendere, qui

iam deberent intercalari. Quare nisi annus aliquando corrigatur, ut Leonis x. tempore sapientissimus annus tuus, Max.hodie poni. iaciendum censebat, suturum olim est, ut salutis nostra snatali iij dies, qui brumales olim erant, in vernum tempus invadant, pascha in aestatem.Sed nos hanc ipsis rerum dominis curam , & tibi sors, ubi adoleveris, relinquemus, &quod instituti operis munus exigit, prosequemur Supersedebo vero hic de nona sphaera tibi quicqua disserere: quam nouem & quadraginta milium annorum spatio aliorum planetaru instar aduolui tradunt. Eius en i m speculatio alterius est nego iij. neque tamen dissimulabo antiquorum quorundam opinionem,qui motum unum latum in coelestibus nutusmodi corporibus existimarunt. Omnia scilicet velut equos e carceribus, uno emissa signo, ab oriente occidentem solem uersus cursum arripuisse. Accidisse vero, ut Sol metas omnes circumactus uno gradu segnius eo rediret, vn de serri coeperat: ita Si planetae alij aut plus, aut minus Pperarint, in luna olum tardissime aductasse videatur. Neque tamen ab agitatione cessatu, sed institutum, ut quibus planeta quisque viribus contendere possit,eo seratur nixu , neque cogatur quicquam ultra: vires

suas atten-

138쪽

cimpendium

suas attentare. Atque hos esse desectus varios voriunt, de quibus poetae meminerint, pro spatij scilicet modo, quo fuerint a pri mo mobili superati. Αlij alios atque alios motus excogitarunr,quos III portunum esset hic enumerare , cum nihil aut pa rum ad sphaerae fabricam faciat. Suum tamen his alibi erit locus. UT vero ad uniuersum coeli corpus reueri

mur,tota ea moles quinque distinguitur Zo-nis,quarum media ea est,quae inter utrunque tropicum continetur,eam dissecant mediam aequinoctialis, in obliquum vero Zodiacus amplexatur. Et quoniam sol sub et odiaco semper est, accidit ut bis annis singulis eam pererret, dum scilicet a Capricorno ad Cancru sertur, mox dum a Cancro ad Capricornum reuertitur.Ita fit ut assiduὸ Solis ardoribus exusta nullum refrigerandi spatium nancisci possit, ideoque torrida consensu omnium vocitatur. Duae mox regiones,quae orbes potius quum zonae vocandie essent, a forma quippe orbiculari, qua praeditae sunt,arctico una, an tarctico altera circulis circunscribuntur. Vtriusque polus suus pro centro est. Atque hae sunt,quae glaciales ab omnibus voci

tantur:

Alterae coeli regiones duae, quae scilicet intra conuersionem Cancri, & arcticum circulum, quaeque intra conuersionem Capricorni & antarcticum cotinentur,quia calorem frigori com miscent, temperatae fiunt, perque vices annuo spatio nunc abeunte

DE ZONIS. Sole

139쪽

Sole obrigescunt, nunc eo appropinquante concalescunt. Has appellant habitabiles,has temperatas,has munere deorum immortalium animantibus concessas aiunt. De quibus apud Maronem. Quinque tenent coelum zonae, quaru una corusco. Semper sole rubens,& torrida semper ab igni. Quam circum extremae dextra laruaque trahuntur. Caerulea glacie concretae,atque imbribi s atris. Has inter, mediamque,duae mortalibus aegris

Ivlunere concesς diuum,& via laeta per ambas, Obliquus qua se signorum verteret ordo. Ad eandem porro faciem ipsa etiam tellus ijsdem zonis distinguitur,glacialibus enim hinc & inde ad polos conlii tutis , torrida sub Zodiaco, tuas inde medias temperatas habet, ut apposita indicat sigura.

Tametsi

140쪽

Tametsi quantum ad torridam spectat, Graec

rum aliquot disputationes non desunt,aliorum, inhabitabilem propter aestus intolerabiles, aliorum, temperatissimam eam esse propter dies & noctes semper aequales, asserentium. Quae quidem ultro citroque examinata apud Possidonium &wCleomedem videre poteris. Nam & qui nunc terrarum marisque orbem supra infraque nauigant, maximam coeli temperiem sub aequinoctiali se deprehendisse autumant Sane autem Ouidius Ptolemaei , atque adeo communem secutus opinionem,dixit. Utque duae coelum dextra,totidemque sinistra Parte secant Zonae quinta eli ardentior ills : Sic onus inclusum numero distinxit eodem Cura dei,totidemque plagae tellure premuntur: uarum quae media est, non est habitabilis aestu. Nix tegit alta duas:totidem inter utranque locauit,

Temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

SEARCH

MENU NAVIGATION