장음표시 사용
101쪽
Canis maior seu Sirius stella eiusdem magnitudinis non minus lucida in parte coeli meridionali est hodie in 8.gra: Cancri, latitudinem vero habet meridianam qo. sere graduum. Ea stella primo occidit heliace in aprili, Sole ad principium Tauri accedente, quando videlicet vesperi propter vicinitatem radiorum solarium in occasu non amplius apparet. Deinde in principio Maij exiliente Sole in Q.gradu: Tauri vesperi occidit acronychὰ cum sole. Prima Augusti sole in i 7. Leon is gradu constituto, mane cum eo ascendit cosmice. Elapsis ini de aliquot diebus sole principium Virginis ingrediente oritur heliace, hoc est , in matutino diluculo conspicua est, prius quam Sol supra horizontem ascendat. Postea in initio Nouembris mane occidit cosmicd sole in 22. gradu scorpionis ascendente. Tandem sub finem Ianuari j, vesperi oritur acronychὰ,Sole in I 7. Aquarij sub horizontem de
Haec de ordine ortuum praemittenda duxi, quod ea definitionibus supra traditis aliquid lucis allatura sperarem. Nunc ad institutum redeo,ac primum quidem veterum auctorum loca quibus ortus vel occasus alicuius mentionem faciunt breuiter exponam. Deinde totum id quantum fieri poterit maxime illustribus,& ex varijs auctoribus collectis exemplis declarabo.
102쪽
occasus alicuius speciem determi. nandam tria requiruntur praecipue.
α Locus solis ad id tempus. 3 Locus eclipticae, cum quo data stella oritur vel
occidit, ad certam poli eleuationem. I Tempus aut ab ipso aut iore annotatum offertur , aut ex certis ortus vel occasus speciebus eliciendum est, ut postea dicemus.1 Locus solis ad diem datam, his nostris tempo, ribus ex ephemeridibus, aut alijs tabulis vel instrumentis,sacile colligitur. Quia vero, ut supra monstratum propter vitiosam intercalationem,sedes aequinoctiorum & solstitiorum mutatae sunt, atque
adeo singulis diebus Sol non in eodem gradu est hodie in quo fuit olim:collegimus ex Ouidio, Columella, & alijs, dies quibus Sol ipsorum tempore ingressus est signa et odiaci,& ex ijs tabulam congeia
simus, ex qua utcunque ad diem propositam locus solis ad tempora veterum possit elici: nec in ea supputanda astronomicam quaesiuimus praecisionem, ted singulis diebus singulos pene gradus tribuimus, quod negotium ipsum accurationem calculum requirere non existimaremus. ibi igitur ex ea locum Solis pro aliquo die ad veterum tempora habere voles, sume diem in margine tabulae, & statim sub titulo mensis tui in angulo communi ut vocant) reperies gradum signi, quem sol eo die olim tenuit . Quod si dato loco Solis, diem scire cupis, quaere signi gradum in area tabulae, & supra cum in ca-
103쪽
pite tabulae, mensem: in margine vero iuxta eum, diem mensis reperies. Dies vero, qui nomina signorum sine numero graduum adscripta habent sunt dies mensium, quibus Sol ea signa olim ingrediebatur. Huc pertinet tabula continens ingressum Solis in in .signa zodiaci &c. 3 Locus vero cum quo stella oritur vel occidit nostro lseculo; ex globo aliquo coelesti facile potest elici. Sed dum stellarum quoque loca a
poetarum temporibus ad haec nostra usque propter motum octauae sp hqrae mutata sunt, ut supra etiam monuimus,& ob eam causam stellae cum alijs gradibus eclipticae ascendant, ac destendant hodie alia ter quam olim: secundum hac addidi tabulam, quae continet gradus eclipticae, cum quibus stellae insigniores oriebantur quondam & occidebant Romae & Alexadriae.Videntur enim Latini,praecipuo poetae ex peregrinis calendarios suis ' ortus descripsisse nec satis constat suamne, an vero ad eleuationem Aegipti seu Alexandriae, ex qua calenderia habeant. Vtrunque igitur consulas,& quod in rebus dubi jstutissimum est, ea utaris, quae proposito tuo quam maxinse conuenire videbitur. Sumptae autem sunt longitudines stellarum in hac tabula ex Ptolomeo qui vixit post natum Christum, siue post tempora poetarum Iso. sere annis sub imperatore Antonino, propterea quod illud temporis interuallum exigv I sit, & minus quam ut sensibilem aliquem errorem ingerere possit.
104쪽
quae habet gradus eclipticae,cum quibus stellae insigniores olim oriebantur & occidebant.
PROINDE authores in eiusmodi descriptionibus duplici ratione usos esse videmus. Aut enim tempus anni certo exprimunt, & ad illud ortum vel occasum alicuius stellar in genere applicant : aut non annotato tempore , ortus vel occasus speciem nota quadam circunscribunt, & ex ea tempus nobis inuestigandum relinquunt. Prior ratio,
Ouidio in Faltis,hi storicis, ac rei rusticaescriptoribus ut plurimum familiaris est : posterior rarius occurrit,quae a Virgilio magis usurpatur. Si quem igitur habes locum prae omnibus primo illud videas,utrum ab authore certo exprimatur,tempulna
anni, an vero ortus:& si ortus, quam speciem describat,diligenter consideres. Deinde statim inquire locum eclipticae, cum quo stella, cuius mentio sit, veterum temporibus ascenderit supra horizontem aut descenderit, ex tabula praemissa & quidem utranque eleuationem sumas, ea utaris, quia quam maxime ad rem quadrare videbitur, sicut dictum est. Tertio, si oblato' tempore de ortus specie diuinandum est, quaere locum Solis ad tempus proposi
tum, ut supra monstrauimus, eumque conser ad
gradum cum quo stella oritur vel occidit. Si enimis gradus idem est cum loco Solis, necesse est vel ortum intelligi cosmicum, vel occasum acronycum. Si vero locus stellar in opposito solis, occaluserit cosmicusaut ortus acronychus. Quod si locus
105쪽
Solis gradum, eum quo stella oritur, aliquantulum sequitur in signorum ordine , dic ortum heliacum: propterea quod Sol locum a quo oritur stella superarit, ita ut inane paulo ante ortum Solis ascendat & conspiciatur. Si vero locum, cum quo stella Occidit, aliquantulum praecedit,occasum intelligas heliacum: tunc enim quia Sol ad locum, cum quo occidit stella,propius accedit,incipit vicinitate radiorum Solis obscurari, ut post occasum non possit facile cerni
expressa de tempore diuinandum erit,sic procedas. Primo ut ante dictum, summo studio perpendas. quam ortus speciem intelligat author: id ex ipso verborum contextu conijciendum erit, ut infra cernes in exemplis. Deinde, locum, cum quo stella oritur vel occidit,ut prius,inquiras. Tandem si ortus,est matutinus vel occasus vespertinus, tamem quia cum Sole stella oritur vel occidit necessario, quaere ex tabula quo tempore anni Sol eum tenuerit locum cum quo stella ascendit, vel descendit, ratione superius monstrata. Si vero ortus est acronychus vel occasus cosmicus, tum quia in ijs Sol semper occupat signum loco stellae oppositum , inuestiges ex eadem tabula quando Sol olim fuerit in signo zodiaci stellae loco opposito. Occasus heliacus aliquot diebus praecedit Occasum acronychum in omnibus stellis, quare pro eo aliquot dies auferas a tempore occasus vespertini. Ortus heliacus aliquo interuallo temporis ortum cosmicum sequitur, ideo
106쪽
pro hoc aliquot dies ad ij cias ad tempus ortus coiamici:& reperies tempus quaesitum prope verum. Nam in summa praecisione inuestiganda, omnia ad accuratiorem calculum reuocanda essent, quod plus requireret laboris, quam serret utilitatis, cum praesertim praeter supradictas difficultates, etiam adortum &occasum heliacum no possit tradi definita a Sole distantia,quod arcus visionis stellarum fixarum deprehensi satis non sint,cum propter diuersas corporum magnitudines, tum vero ob va-xias earum ab ecliptica distantias,& signorum etiam inaequales ascensiones. Itaque erudito coniectatore haec res omnino opus habet. Nec fortassis parum iuuaret,si quis ortus & occasus,quorum Columella &alij mentionem faciunt, diligenter excerperet,eosque quasi in diarium quoddam digereret , ex quo deinde de poetarum locis facilius diuinare posset. Ad quam rem multum profutura vi derentur ea quae Plinius libro. I 8.cap. 23.& sequentibus tradit, qui quidem & loca obseruationum diauersa ostendit, & suos singulis ortus adscribere
conatur.Sed ad exempla venio, quae rem magis declarabunt: '
Antὰ tibi Eoae Atlantides abscondantur, Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, Debita quam sulcis committas semina &c.
ortus exprimitur: Eoae, inquit, id est matutinae:
107쪽
tinae: est ergo occasus cosmicus,qui fit mane sub ontum Solis.1 Pleiades stellae sunt in ceruice Tauri quae in utraque poli eleuatione occidunt cu q. gradu Tauri. 3 Quia vero occasum describit coimicum, neces se est Solem esse in signo opposito, videlicet in q. gradu Scorpij. Eum Sol tenebat olim circiter 22. diem octobris, ut apparet in tabula. Id tempus intelligi. Virg. quo Pleiades olim occidebant mandoriente Sole in q .gradu Scorpionis.
Ea tem et De ortus specie quaeritur, tempus notum est ex superiori versu,videlicet 2LOctobris. r. libere-,2 Notus est & locum Solis q.Scorpi j. i. t.b: 3 Oritur autem Corona Romae cu 17. Virginis. Alexandriae cum 7. Librae. uterque gradus sequitur locum Solis in signorum ordine. Ergo exponendus est versus de ortu heliaco. Nam Sole ex Libra in Scorpionem transeunte, Corona mane ante Solem oriebatur & conspici poterat.Porro occasus Pleiadum cosmici crebra fit mentio apud poetas & histori eos, ut apud Polybium de trasitu Annibalis in i Italiam libro quinto: τὰuῶσ mi ο' ακροιο hs
Quem locum & Liuius imitatus est libro primo Decadis tertiae, ubi ipse quoque id iter Annibalis describit Verba eius haec sunt: Festis taedio tot malorum, diuis etiam casus O cidente iam Vergiliarum sidere ingentem terrorem iniecit. Sed in utroque tempus exprimitur . sit
108쪽
enim mentio autumni, quare de occasus specie non est dissicilis diuinatio. Citantur ab Athenaeo versus ex Astrologia Hesiodi de eodem.
Vocat autem nuncias aestatis & hyemis, propterea quod in initio aestatis oriatur heliace Sole in Geminis existente:ante exordium hyemis in autumno Sole existente in Scorpione,oriantur acronyche Vesperi, & mane occidant cosmice. Quod ipsum etiam Plinius indicat lib. I 8.cap. 29. Namque Vergiliae priuatim ad fructus attinent, yt quantum ex ortu aestas incipiat, occasu hyems.' semestri spatio intra se mes cs vindemiasque de omnium maturitatem complexae.
Eundem occasum intelligit etiam Plinius libro
Floret Vergiliarum occasu paucis diebus. Columella de cura apum libro nono cap. 24. Ab aequinoctio deinde quod conficitur octauo calend. Octobris,ad Vergiliarum occasum diebus quadraginta.&c. Ab octauo calend.Octobris,id est a 2 .die Septembris .ad 3.Nouembris,nua Sol est in i&sere Scorpionis.ergo occasum intelligit cosmicum,&c. Vbi illud quoque obseruandum est,quod aequinoctiorum & solstitiorum sedes sicut& Plinius libro decimooctauo capit. 26. non in principi j sed in
109쪽
sed in octauis serme partibus signorum cardinalium constituit, contra veram astronomicam rationem.
Tertiodecimo & dudecimo Calendas Novembris, Solis, exortu Vergiliae incipiunt occidere,occasu scilicet cosmico. Et eodem capite. Seos' 'Idus Octobris Vergiliae oriuntur vesperi, ortu scilicet acronycho vesperi Sole in scorpio descendete, quod eodem ferme tempore cum occasu cosmico fieri diximus in stellis parum ab ecliptica distantibus.
1 Messem adoriri iubet orientibus Pleiadibus.&exprimit ortus speciem, videlicet ortum heliacum, eum enim hoc verbo tam λοκ plerunque intelligunt.Sunt autem Pleiades in tauro & quidem cuprincipio eius sere oriebantur & occidebant, ut apparet in tabula, ergo necesse erat eas liberari a radi js Solis, S mane ante ortum eius conspici, Sole accedente ad Geminos, quod fiebat olim in sine Maii vel principio Iunij. id tempus messis vocat in regione calidiore. II Tempus arationis dicit esse,cum occidunt Ple iades
110쪽
Poetico. III iades,scilicet cosmice,quod sit in Octobri sole existente in scorpio, ut supta dictum. m Dicit eas latere per dies 4o. Id intelligendum
de tem pore quod est ab occasu heliaco usque ad ortum heliacum , post quem mane ante ortum Solis iterum cernuntur, ideo dicit eas postea cerni per totum annum post ortum heliacum. Conspiciuntur enim man E perpetuo ante ortum Solis usque adortum acronychon, qui est in Octobri, poli que vesperi conspiciuntur post occatum Solis,iterum usq; ad occasum heliacum. Fingas itaque eas no conspici ΣΟ.diebus ante ortum cosmicum , seu ante coniunctionem earum cnm Sole, & totidem diebus post, quod est admodum verisimile.Nam & stellae parugsunt,& ab ecliptica non multum recedui. Nec male couenit id ad tempora ortus & occasus heliaci quae a columella libro 2. Cap. I.annotantur. Nam de Oc-
'casu heliaco sic inquit, Octauo Idus Martij Vergiliae celantur. De ortu heliaco, ibjdem, Nonis Maij Vergiliae oriuntur, sexto Idus totae
aequinoctio primo quod octauo Calend. Aprilis in 8. parte Arietis conficitur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta.Et iterum paulo post. Duodequinquagesimo die ab squinoctio verno cum sit Vergiliarum exortus circa S.Idus Maias.