장음표시 사용
141쪽
indigna confunditur: quant6 magis confundi debebit genus eleetium, & Regium , quod a divinae suae regenerationis claritate degeneri abiectione recedit i Heu quam vero, qukm saepe, quam merito renovat Dominus querelas illas: Filios i enutrivi, & exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Sprevimus scilicet Patrem, a quo enutriti fuimus, & exaltati, coelestium beneficiorum immemores filii: Filii ' desertores, filii a dissidentiae, mendaces filii, filii nolentes audire legem Dei: sperantes'auxilium in sortitudine Pharaonis, & habentes fiduciam in umbra AEgypti. Deus hominem 'diligens ad homines venit: homo Deum contemnens a Deo discessit. Qiaiderm querimur funesta tot armis tempora, strata classibus maria , bellis asperas terras; Quid miramur oppletos cadaveribus campos, districtas fame Provincias, florentissimas olim regiones repetitis cladibus vastatas i Quid ploramus exum dantium aquarum minaces impetus operientes terram, Plurima, ac repentina mortis imagine perterritos populos, miseras Urbes interno luctante spiritu ad excidium usque commotas Quid dolemus intestinis odiis non minus, quam externo milite iactata R na, luctuosam undique, ac lacrymabilem Europae iaciem, concussam denique, ac pene ruentem Christianam Rempublicam 8 Iuste nos corripit iratus Pater, quem iniuste sprevimus ingrati filii. Filios enutrivi, & exabimi : ipsi autem spreverunt me. Causas itaque malorum hujusmodi poticis, quam mala ipsa doleamus. Doleamus, Dilectissimi, vocatos in adoptionem filiorum, filiorum dignitatem non agnovisse: doleamus corruptos saeculi mores, contemptas leges, veterem Ecclesiae disciplinam collapsam. -- leamus non amplissis tutam templorum sanetitatem, Sacris Altarium Ministris reverentiam subtractam, frigescentem in
142쪽
nobis charitatem illam, quae Christi cultores decet. Doleamus filios'Sion inclytos, & amictos auro primo excitatis adversus Sion procellis turpiter blandientes. Doleamus Lapides' Sanctuarii dispersios in capite platearum. Doleamus filios' matris nostrae pugnantes contra nos, ac Matrem ipsam temere insultantes: Doleamus peccata nostra, quibus tot, &tanta Divinae ultioni fulmina ministramus, pulchraque exuti filiorum chlamyde ad antiquam servorum ignominiam redire minime sermidamus. Filii enutriti, & exaltati siprevimus Patrem; qui suam idcirco super nos indignationem effundit, omnemque iram furoris sui. Sed numquid in aeternum projiciet Deus ὶ aut non apponet, ut complacitior sit adhuc lNumquid obliviscetur misereri Dominus aut continebit in ira sita misericordias suasi Absit, profecto absit, ut haec unquam cogitemus nimium a Patris animo aliena. Non in perpetuum irascetur 'Dominus, neque in aeternum comminabitur : Quamvis enim nos 'in amiserimus quod erat filii, ille, quod Patris est, non amisit. Urgentur Patris viscera iterum filium genitura per veniam; dissimulat Judicem, qui vult implere Genitorem: & sententiam cito vertit in gratiam, qui recti recupit filium, non perire. Redeamus itaque ad Patrem; ad Patrem, qui in Coelis est: ad Patrem, in cujus domo D'J me cenarii multi abundant panibus: ad Patrem, qui dedit nobis
potestatem Dios Dei feri. Exulavimus D J dici a deliciis pater
nae domus: illum nunc Euangelicum filium imitemur, qui, post quam peregre prosectus fuerat in regionem longinquam, ibique dissipaverat substantiam suam, reversius ad PMtrem, clamavit ad eum: Pater peccavi in Caelum , S coram
143쪽
te: jam non sum dignus vocari situs tuus. Secuti jam illum fuimus Patris desertorem, sequamur modo revertentem ad Patrem. Patrem adeamus, Patrem inVocemus, clamemus ad Patrem; clamemus s ceritate VJ fidei, firmitate spei, ardore charitatis. Qui enim praedestinavit nos in adoptionem filiorum, ac prope est omnibus invocantibus eum in verit, te, si nostras, quibus illum offendimus, iniquitates humili confessione agnoverimus, dignosque poenitentiae fructus fecerimus, induet nos in stola prima, dabitque divitias miseri
cordiae suae, quibus dedit potesatem Ilios Dei feri.
146쪽
HABITA IN DOMINICA REsURRECTIONIS
IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM
luctuosa Mqgistri iactura susceptum, grato aliquo pietatis ossicio leniturae , emerunt
Mulieres aromata, ut Dementes ungerent
147쪽
cuiusquam iniuria, repenso pretio, ac iustitiae legibus cumu
late servatis, compararunt. Aromata: bona quidem huius seculi, quae tamen puriora sint, nec ab ullo male oleant flagitii inquinamento . Ut venientes: ea scilicet mo brevis tibneris intervallo, non ut sua, sed tanquam aliena secum habentes ; atque ita habentes, ut illorum pondus festinantes ad Dominum non retardaret. UngerentJesum: non alias demtim aromatibus hujusimodi utentes, quam ad Christi obsequium,& cultum. Emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. His instructae consiliis Euangelicae Mulieres, tristissimae orbitati suae solatium quaerentes, atque empta ad ungendum Iesum portantes aromata, redivivum Dominum, antequam
appareret Apostolis, sibi primo nunciari meruerunt. Parum
est Uenerabiles Fratres, Dilecti Filii parum est Euangelicae
lectionis mysteria recolere, nisi etiam instruamur documen. tis . Admonet nos properantium ad Christi tumulum sanctarum Mulierum historia, utcumque empta sint, quae possi demus, nullo scilicet criminum patrocinio quaesita, sed iusto laborum parta suffragio et munda utcumque sint, innoxia sint, aromata sint: soli cito tamen studio cavendum nobis esse, ne nimio illorum pondere praegravati, nostros ad Deum gressus remorari cogamur. Peregrini, & hospites sumus super terram: non enim'habemus hic manentem Civitatem, sed futuram inquirimus. Per altissima montium iuga, per obsitas vepribus valles, per rupes invias, & cautes asperas Pere lgrinamur. Grandi viatico vitae mortalis iter non instrui- ltur, sed oneratur; Gravem idcirco quamlibet terreni oneris sarcinam deponere debemus, ut laboriosum hoc iter exPeditius conficiamus: & si quae adhuc deserre volumus aroma ta, nonnisi ad ungendum lesium, hoc est, non ad inanium
148쪽
voluptatum irritamenta, non ad vanam lascivientis luxus ostentationem, sed ad Virtutis tutelam, ad inopiae levamen, ad Religionis praesidium deferamus. Quantlim porro dolenda res esset, si quae tam anxie inquirimus, itineris nostri sub. sidia empta non fuissentὶ Quantum, si aromata non essent rQuantlim, si suo nos pondere nimium onerarent Z Quantum, si quo minus nobis restat viae, eo plus viatici quaereremus rQuantum denique, si aromata haec non ad ungendum Jesum, sed ad eius vulnera crudelius exasiperanda parari contingeret ὶ Obversetur Dilectissimi obversetur mentis nostrae oculis Pater i J credentium Abraham; qui dives t Jquidem fuit, ut sacra testatur historia, in possessione auri, & argenti; quia tamen credidit Deo, s)ὶ & reputatum est illi ad justitiam, non sibi dives s=J suit, sed aliis , opesque caducas, quae t=J diu nobiscum permanere non possunt, ac mentis nostrae inopiam minime expellunt, non habere, sed erogare gestivit: illas sic possidens, ut saepe & oblatas contempserit, & calcaverit indultas. Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac , &Jacob c haeredibus repromissionis ejusdem; expectabat enim fundamenta habentem Civitatem, cujus artifex, & conditor Deus.
Filii Abrahae sumus, s J quia ex fide sumus: semen Abrahae sumus, quia Christi sumus; & sane non ancillae filii, sed liberae; si ergo filii Abrahae sumus, opera Abrahae faciamus: aedificemus nobis, ut secit Abraham, in hac nostrae peregrinationis aerumna non domos ad habitandum, sed tabernacula ad deserendum, utpote cito hinc evocandi, & in
