Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

aget De locis Theolo eis

Christum vel ore proprio, vel inspiratis Apostolorum oraculis proloquentem : & Apostoli annuntiarunt omnibus gentibus statim ab initio integram fidem , eodem plane tempore in omnibus hujus mundi nobis

notis regionibus : ut Acta Apostolorum testantur . E contra vero traditiones, quibus errores, vel invecti , vel propagati sunt, non fuerunt, nisi partic lares tantum , uni duntaxat tempori, & loco alicui determinato respondentes , ut patet de Mahumetanismo, & de haeresibus singulis, de quibus certo Scimus, quod non eruperint, nisi in obscuro aliquo terrae angulo , & quod in progressu non increverint , nisi paulatim , S sub diversis aspectibus: secundo traditiones divinae sunt semper uniformes: neque enim in Ecclesia unquam recipitur , vel receptum

aliquando fuit aliquid , tanquam de fide, nisi id quod

JemPer, quod ubique, quod αδ omnibus creditum est . Ut ait Vincentius Lirinensis in Commonitorio cap. 3. dum econtra traditiones falsae semper sunt variae & inconstantes, quemadmodum patet praecipue de ill is, quibus Polytheismus olim increvit: nam aliae nationes cinluerunt istos, aliae vero illos Deos , pro temporum Riocorum, & subinde etiam pro personarum diversitate diversos ; ut luculentissime patet ex historiis Graecorum , S Romanorum, apud quos etiam singulares sambliae suos proprios habebant Deos penates e tandem te tiO , traditiones divinae primum innotuerunt per homines minime potentes, id est neque scientiarum laude

commendatos, neque opum & honorum dignitate conspicuos , neque nominis fama claros , neque rerum

agendarum dexteritate celebres, sed rudes & pauperes , Piscatores scilicet abjectos. & humiles, ut Sect. I. cap. I. notatum jam fuit: & propagatae deinceps fuerunt per nudam & simplicem verbi praedicationem 3 ct econtra triaitiones errorum , vel ini

302쪽

tium habuerunt per homines iactiosos, ct praepote ltes , atque incrementum aceeperunt fraude, & vi aria morum, ut in Mahumetanismo , vel certe & incaeperunt, & propagatae suerunt in astutia, & circumventione simplicium , maxime autem promissione honorum temporalium, & felicitatum hujus vitae, ut patet in propagatione Lutheranismi, & Calvinismi . quae haereses, sicut etiam libertintimus , qui circa finem saeculi praeteriti, & initium currentis decimia noni per totum sere orbem se diffundere visus est, maximum assecutae sunt incrementum in direptione, ct violenta expoliatione honorum Ecclesiae.

303쪽

284 De Ioela Theologkis

. CAPUT III. De Regulis discernendi Traditiones. I raditiones divinae sunt omnino, & semper immutabiles, neque possunt auctoritate Ecclesiae ullo modo inverti, vel abrogari: econtra autem humanae, non Solum profanae, de quibus nulla est quaestio , sed etiam illae, quae sacrae, & Ecclesiasticae vocantur, imo etiam pure Apostolicae, praesertim quae ad disciplinam exteriorem Ecclesiae pertinent, sunt spectatis temporum , locorum , & personarum circumstantijs mutationi obnoxiae ; quia non continent , nisi statuta hominum, qui sicut absolute e

rare possunt, ita nihil ab ipsis statui potest adeo fixum, & firmum, ut ab alijs hominibus aequali auctoritate praeditis , inverti, & immutari nequeat: quamobrem maxime interest probe discernere, quid in materia traditionum divinum sit , quid vero humanum pro qua re juvabit plurimum sequenteS expendere regulas.

RUtilia I. Ad solam Ecclesiam pertinet certo, Supremo , S infallibili judicio secernere , tum veras traditiones a falsis , tum divinas a pure Apostolicis, S utrasque ab Ecclesiasticis; ac tandem etiam judicare de particuIaribus singularum Provinciarum , &particularium Ecclesiarum traditionibus proprijs . Rerula II. Nullimode suscipiendum est tanquam divinitus traditum, primo quidquid manifeste , vel fabulam, vel superstitionem redolet. Secundo quidquid contradicit, & oppositum est certae, S aliunde iam cognitae revelationi divinae . Tertio quidquid pugnat , vel secum ipso, vel cum adjunctis, & circumstantijs rerum gestarum: ac tandem. Puiarto

304쪽

Metio II. cap. IIL 'quidquid cum Scriptura sacra , quae est prima, &principalis fidei, & morum regula neque prOXime ἡ

Deque remote cohaerens est, & conveniens : nam haeci Omnia adversantur summae , & immutabili divinae veracitati, ac proinde non possunt habere divinam ori

ginem . . . . . ..i

Regula III. Ina traditio non est divina, sed tantum humana, quae licet in universa observetur Ecclesia, initium tamen habere: cognoscitur, vel a Con ciliorum, & Summorum Pontificum decretis, Vel astatutis Sanctorum Ecesesiae Patrum : mam ut traditio aliqua divina censeri valeat, necesse est, ut do ctrinam contineat divinitus revelatam 3 Jam autem Ecclesia post Christi, & Apostolorum tempora, non Rguoscit, neque suscipit novas de fide ς .& moribus revelationes Uid. Sect. I. cap. 2. Notaeg.)'unde inquit Vinceutius Lirinensis in Common. i cap. 27. Quid psi deρositum Z quod tibi creditum est, non a te in Uentum ; quod acceρisti, non quod, excogitasti

rem non ingenij, sed doctrinoe ; xem ad i ω' Perductam , non a te prolatam, in qua non auctores Se dcbra , sed custos; non institutor, sed Seriator,

Regiala IV. Doctrina omnis , quae ab uno aliquo , aut paucis scriptoribus , licet antiquis, vel ab . uua aliqua. vel altera particulari Ecclesia custoditur, caeteris Omnibus dissentientibus , non est divinitus , Sqd humanitus tradita; ham attenti, divinis promis-Sionibus vera christi Ecclesia non/potesti unquam

ita , Obscurari , ut ad unum tantum aliquemd vel alterum terrie angulum. redigatur. ; sicut adorsus Do Datistas itavicte ostendit S. Ρ.. Augustinus praesertim

in libris de Baptismo , & nos etiam hic infra Seci. g. ς p- s, propOS. D ostendemus; ergo et iamr doctrinasides, sicuti est omnis doctrina divinitus revelata '

305쪽

S tradita, non potest unquam limitari ad unum tam tum , vel alterum , & ad paucos aliquos, Sive antiquos , Sive recentes Scriptores , Vel ad unam tantum , S alteram particularem Ecclesiam , caeteris omnibus dissentientibus; ac proinde etiam doctrina omnis sic Iimitata non potest esse divinitus tradita. Regula V. Omnis doctrina quam veluti de fide quovis saeculo tenuit, & propugnavit Ecclesia universa , licet in sacra Scriptura non inveniatur expressa , est certissime doctrina divinitus tradita; nam

Ecclesia nihil recipit tanquam de fide, nisi fuerit divinitus revelatum : traditur autem haec regula imprimis a S. P. Augustino in lib. de Baptis. cap. 2o. ubi ait: Quod universa tenet Ecclesia, nee conciliis institutum, sed semPer retentum est, nonnisi auctoritate Apostolica traditum rectissime erevitur: deinde eandem tradit , & comprobat modo citatus Vincentius Liriniensis in Common: cap. 3. ubi docet, Trici sectanda esse homini Christiano, universita- - , antiquitatem , O consenatonem : Sequemur autem unioersitatem hoc modo cui prosequitur ibi idem auctor si hanc unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orbem terrarum constetur Ecelesia rantiquitatem vero ita, si ab his nullatenus sensibus recedamus, quos Sanctos majores nostros, O Patres celebrasse manifestum eat et consensionem quoque itidem, si in ima vectiatate omnium, vel certe pene omnium Sacerdotum Pariter ac magistrorum definitiones sententiasque sectemur . Regula VL Observantia Omnis quam universa custodit Ecclesia, si sit hujusmodi, ut illam solus Deus instituere potuerit, est etiam ipsa certissime ex divina, S apostolica traditione . Jam vero observantiae , quas solus Deus instituere potest, dicuntur illae , quae ita cum dogmate aliquo, vel cum recto

306쪽

Seetio II. cap. III. 287

Ecclesiae statu conjunctae sunt, ut sine eversione

dogmatis , & status Ecclesiae convelli non possint: sicuti sunt primo consuetudo baptizandi parvulos ante usum rationis ; de qua S. P. Augustinus in lib. io.

de genes. ad liter. cap. 23. inquit consuetudo matris Ecelesiae in baptizandis Parsulis nequaquam Vernenda est, neque ullo modo suster a dePutanda, nec omnino credenda , nisi Mostolica esset traditio . Deinde observantia iterum non baptiZandi

in quacunque haeresi cum debita materia & forma Verborum jam semel baptizatos ; atque missio inferiorum ministrorum Ecclesiae a Superioribus ci).

t Missio ista Ministrorum Ecclesiae , inferiorum scilicet a Superioribus , est proprie id ,

quo constituitur intrinsece Oris do hierarchieus ς sive Hierar ehia Eeelesiastiea ἔ de qua supra cap. I. diximus , quod ad traditiones immutabiles pertiisneat , & quam ex traditione divina descendere cum theol.-gis omnibus merito hic assirmamus , praecipue propter hanc rationem , quia sine tali ordine ministerium Ipsum Ecclesiae necessario mancum esset , &Imperfectum ς ac proinde non potest habere alium auctorem , nisi Christum ipsum , a quo Ecclesia in suo esse persecto Immediate constituta fuit e loquimur autem hie de hierarchia & ordine hierarchico Ecclesiae absolute Spectato , &quatenus intrinsece constitulintur ἰ scilicet quatenus complectitur supremum hierarcham &inferiores , qui a supremo itinio in potestate regiminis & j risdictionis necessario , & ex Christi institutione dependent, qua sublata , & perturbata ,

necesse est, ut evertatur & perturbetur essentiale constitutivum

Eeclesiae Christi et siquidem , ut

sequentl Sectione cap. 1. Osten

detur, Christus Ecclesiam stram ita instituit, ut voluerit illam

esse unam , non Solum unita

te fidet & doctrinae , sed etiam

unitate regiminis , idest ut unus esset in Illa supremus Pastor& Rector , a quo caeteri Pa-Stores 8c Rectores necessario dependere deberent et unde recte docet Ioannes Gerson de Au- feribilitate Consider. 8. eos qui sentiunt quod quilibet Episeopus in rua diaeest est Papa, vel Pastor supremus requaιis Pa ν omano, errant in fide s

307쪽

Regula VII. Omnis institutio , quam quovis Sarculo universa custodivit Ecclesia etiamsi sit ejusmodi , quae ab Ecclesia fieri potuerit , Si tamen constet , quod prosecta non sit vel a Conciliorum &summorum Pontificum decretis, vel a statutis Sanctorum Patrum , creditur etiam ipsa merito & reincte Don aliund*in Ecclesiam derivata , quam ab Apostolist atque ideo in lib. 4. de Verbo Dei cap. a

jure contendit Bellarminus quod jejunium quadragesimale quod etiam nos supra cap. I. ex S. Ignatio in Epist. ad Philip p. & S. Leone serm. 8. de jejun.

affirmavimus non minus quam institutio quatuor or- diuum minorum in Ecclesia deseendat ex traditione apostolica , Ob hanc potissimum rationem quia certo indicari nequit, quo auctore, vel quo tempOre duae istae institutiones in Ecclesiam invectae suerint: quidquid obganniat Calvinus lib. . Institui. cap. I 2.nhi observantiam Jejunij quadragesimalis vellicat tanquam Superbam Superstitionem excogitatam ad imi

objeci. I. ubi ait Diaceseon quibus Episcopi pr.esunt , aut amplitudo , aut coarctatio humaniele juris , quod quidem ubi saluti populorum expedierit , viis eissitudini obnoxium est : quod

verum est etiam in rententia

illorum theologorum , qui as- firmant , quod in Episcopos,

successores nimirum Apostol Ium , non Solum potestas Ordinis , de qua nemo plane est, qui dubitat . sed etiam illa, quae jurisdictionis & regiminis dicitur , descendat immediate ex institutione Christi , & ex vi ordinationis illorum et navi ,

or unitate Ecelesiae eontra articulum hune , O isnam Sau-eIam Ecclesiam ; si pertin res maneant , iudicandos esse,areticos et de caetero autem ,

quod inferiores hierarchae in Eeclesia Christi sint Primates, seu Paularchae , Archiepiscopi, seu Metropolitae , & Pastores primi & seeundi O.dinis, ut ajunt, idest Episcopi vel Parrochi , hoe habent ex dispositione sacrorum Canonum Ec. elesiae, idest ex jure Ecclesia tico ς ut recte observat iuve- uini de Sacramentis diss. 9. de οι diae quaest. I. ast. . ad

308쪽

Sectio II. CU. III. agytandum jejunium Christi quadragi uta dierum , & qua

draginta noctium , atque ordines minores tanquam imventum novitium, quod rabulas Canorustas & Sor-honistas sic vocat Doctores celeberrimae olim Parisiensis sacrae theologiae facultatis & juris Pontifieij peritos parentes, & propagatores habeat .

Regula VIII. Omnis doctrina quam constanter semper servaverunt praecipuae & Apostolicae Ecclesiae in quibus nunquam interrupta suit Episcoporum succe sto ab Apostolis, licet in illam non videantur subinde consentire omnes Sc singuli Ecclesiae Patres &scriptores Ecclesiastici, pertinet tamen etiam ipsa certissime ad divinas traditiones r etenim ut observat Tertullianus in lib. de Praescript. cap. 2 i. constat omnem doctrinam , quae cum illis Ecclesiis apo.

stolicis , matricibus, ct originalibus Mei conspiret, seritati deputandam , id sine dubio tenentem, quod Eeelesia ab Mostolis , Apostoli a Christo , Christus a Deo suscepit: atque hinc intelligitur ratio, cur in discernendis traditionibus , quae vel ab ipsius Christiore , vel a Spiritu Sancto dictante ab Apostolis acinceptae, & quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt, in Ecclesia Christi coeteris Semper praevit suo Ioeo iterum animadvertemus , potesstas ista iurisdietis.

nis , ex omnium consensu , ne

que valide neque legitime exercetur, vel exerceri potest, nisi dependenter a supremo Η - rarcha , scilicet a romano Poα- tifice , a cujus nutu dependet potestatis illius ampliatio, vel coarctatio , sicuti expresse docet Thomassinius, de veteri &nova disciplina Lcclesiae parta

ubi ait nam Episcopi obtinentitii suidem immediate a Chri

sto iurisdictionem suam I sed non ab illo immediate consecuti sust territorium hoe snum , petuliarem Hieresim I eumbaee partitio faeta fuerit υoluentibus sirentis ab Eeclesia, nec fieri potuerit, nisi consension capitis , in quo est sudo , escentrum ecclesiastisa renitatis .

309쪽

MO . . De Bela Theologieis lata suerit. R iure praeserri debeat illa doctrina , quam

tenuit & tenet Ecclesia romana ; & simul etiam cur Ecclesia ista communiter vocatur magistra seritatis , quia scilicet cum instituta suerit immediate a Petro Principe Apostolorum& deinceps etiam ab Apostolo Paulo, qui in propagatione Evangelii plus c. teris laboravit , decorata , & erudita; in ea quoque nunquam defecit, & nunquam interrupta fuit legitima Episcoporum suorum ab Apostolis successio : ac propterea jure etiam S. Irenaeus in lib. 3. adversus haereses pronuntiat dicens ad hane Ecclesiam Propter Potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam , hoc est eos, qui sunt undiaque sideles, in qua semper ab his, qui sunt undi- viae , conSerpata eat ea , quae est ab Apostolis tr ditio .

Dictum est 1ieet in illum non uideantur Iubinde

eonsentite' omnes s singuli Eeelesiae patres t nam universim Patres Ecclesiae sunt testes immediati divinarum traditionum : ex quo fit, ut si Patres omnes in veritatem aliquam unanimiter consentiant , unanimis iste illorum consensus haberi, & jure Suscipi debet tanquam certum , & indubium divinae traditionis argumentum , secundum ea quae Supra re gula V. ex Vincentio Lirinensi diximus : & propterea etiam Concilium Tridentinum sess. 4. iure Vetat ne quis msam fueram Scripturam eonfra una nimem Sctnetorum Patrum eonsensum interpretari

audeat.

Postremo, ut hic nihil desit illorum , quae ad materiam traditionum pertinent . saltem ex illis. quae generalia principia respiciunt: sciendum est , quod fideles teneantur firmiter admittere atque amplecti , non modo divinas ct apostolicas , sed etiam Eeci aiasticas traditiones, sicuti habetur in ' professione fi-

310쪽

Metio II. cap. III. 23 Idei eatholicae praescripta a Concilio Tridentino &

in qua post recitatum symbolum Apostolorum immediate subjicitur explicita praedictarum traditionum professio in haec Verba, nimirum Amstolieas S e clesiasticas traditiones reliquasque ejusdem Mel aiae Obsersationes, ct eonstitutiones si missime ari

mitto b amplaetor sed de his satis . Finit Volumen Prim m.

SEARCH

MENU NAVIGATION