장음표시 사용
271쪽
cto influere possunt, V. g. Quod Missa non celebretur , nisi a jejuno , vel quod Sacerdos in habitu, ct tonsura incedere debeat. - Ρatet autem quod postremae istae traditionum considerationes , & natae exinde divisiones , locum non habeant, nisi tantum in traditionihus disciplinaribus r nam traditiones dogmaticae, cum solum Deum auctorem habeant, pertinent semper ad Omnes , S omnia loea, ac tempora et ac proinde sunt omnes universales , necessariae , perpetuae, & immutabiles , neque ab ulla humana auctoritate possunt, vel immutari, vel ad certum aliquem coetum, tempus , aut locum limitari, aut restringi, sicuti fit , ct fieri potest in traditionibus, quae ad disciplinam pertinent, & quae generatim possunt habere Originem , vel ab Episeopis , vel ab usu fidelium , vel denique ab Apostolis ipsis , a quibus multa instituta fuisse regendis fidelibus utilia, ac salutaria, Superius jam dictum est .
272쪽
Praecipua controversia , quae viget inter nos, &haereticos sere omnes. & omnium temporum ci , consistit in eo quod haeretici sere omnes doceant
solam sacram Scripturam esse fidei nostrae regulam, nullamque extare revelatam seu fidei doctrinam , quae in sacris non legatur contenta codicibus : ac propterea Nbvatores, lutherani scilicet & Calvinistae,afirmant universim , quod omnia illa, quae catholici docent de existentia, & necessitate divinarum traditionum , nihil aliud sint, quam figmenta apta ad Religionem Christianam, radicitus evellendam ; quemadmodum expresse pronuntiat Petrus Bayle in suo dictionario critico: ex quo unusquisque intelligit qua diligentia, & quo studio Theologus quisque animum praeparare , atque intendere debeat, ad divinas istas traditiones vindicandas; ut autem ordinate progrediamur, sit rivosilio L Dogmata nostrae fidei non fuerunt in scripturam relata, nisi aliquamdiu post mortem Christi, & gloriosam ejus in Coelum ascenSionem . Probat. Imprimis extra dubium est, quod a principio nascentis Ecclesiae fidelibus dogmata fidei tr
haeresis lutheranae , sed habet originem antiquissimam ἰ siquidem ut notat Melchior Canus lib. s. cap. a. ortum habet ex remotissimi sontibus Marcionitarum , Ualentinianorum , Aria. norum , Nestorianorum aliOrumque haereticorum primitivae Ecelesiae . '
273쪽
dita suerint, non scripto aliquo , Sed Solo verbo, S praedicatione Apostolorum: etenim ut legitur in actis cap. 2. postquam ipso die PentecoStes, in quo etiam Ecclesia caepit persecta fieri , & in suo esse constitui, nimirum die quinquagesimo post resurrectionem Christi a mortuis, Spiritus Sanctus sub visibili forma ignitarum linguarum in coenaculo super discipulos descendit, tunc primum Amstoli, ut ibi dem legitur ver. 4., Caeρerunt loqui variis linguis prout viritus Sanctus dabat eloqui illis . Jam vero praedicatio ista Apostolorum fuit adeo essicax , ut illa ipsa die aggregata fuerint ad Ecclesiam tria
millia hominum: ut constat ex VerS. I. ejusdem
capitis: igitur prima nostrae fidei propagatio facta
fuit, non scriptura, Sed sola praedicatione verbi, seu sola traditione orali: deinde dogmata fidei quatenus scripta sunt . profecto non inventu utur alibi,
quam in Evangelijs , & alijs scriptis Apostolorum ratqui Evangelia, & reliqua Apostolorum scripta non
fuerunt consecta, nisi longe post Christi mortem: nam mors Christi juxta comuniorem sententiam co Signatur ad annum 29. aerae vulgaris; contigit enim
juxta magis obviam Evangelij intelligentiam , cum Christus esset annorum triginta trium ca . Jam ve-
muniorem in scholis opinionem, in qua non est eadem , ut quidam existimarunt AErae vulgaris , & veri Natalis, ac proinde etiam annorum mortis Chri sti , comparative ad aeram inam Computandi ratio I nam in haesententia initium aera vulgaris figitur anno quinto post verum
natalem Christi , Ita ut nata. lis Christi integro quadriennio
inlitum aerae vulgaris , qua lacomputandis Christi annis utimur , praecedere supponatur; ac proinde initium aerae vulgaris statui debet anno quinto post
Natalem Christi, & cum Chri stus ex probabiliori , & jam
fere ab omnibus recepta 1ententia , natus sit circa antium
274쪽
Sectio II. cap. II. assro S. Mathaeus, qui primus omnium inter Evangelistas
doctrinam evangelicam in scripturam retulisse fertur, scripsit Evangelium suum , ut ostendit Augustinus Calmet in Proleg. in Evang. Mathaei, patrio sermone, idest hebraice anno Christi t. hoc est, post annos larme octo a morte ipsius, & ex Irenaeo , quem sequitur Pearsonius in annalibus Paulinis anno 61. Similiter Petrus scripsit suam primam Epistolam , cum esset Romae anno secundo, vel tertio regni Claudii Imperatoris , idest circa annum Christi 4s., vel 46. in quo etiam Marcus suum Evangelium scripsisse creditur , supposito quod verum sit, illud ab eo Romae scriptum fuisse Uid. Sect. I. cap. 4. Nol. 2.) , Sita discurrendum est de Luca, de Paulo, de Iuda, de Iacobo ; nimirum etiam isti non scripserunt quidquam , quod ad fidem pertineat, nisi post diversos, & plures annos post mortem Christit ut de singulis ostendit modo laudatus Augustinus Calmet. & de S. Joanne tradit S. Hieronymus in lib. de Scriptori-hus Ecclesiasticis, quod tam Evangelium, quam Apo
calypsim suam Scripserit jam senio confectus: ergo generatim dogmata nostrae fidei non fuerunt in scripturam relata , nisi aliquamdiu post mortem Christi. Propositio II. Multa quae ad fidem pertinent nonsuerunt unquam ab Apostolis in Scripturam relata. Probat. Christus Dominus Ioan. cap. I 6. U. I 2. PO stquam multa docuisset discipulos suos ex iis, quae ad fidem pertinent, ait ad illos r adhue multa habeo vobis dicere, sed non Potestis portare modo; cum autem venerit ille Diritus veritatis , docebittatis Christi, ae propterea etiam mortis eius , integro quadrien
vulgaris se in per excedere debeant r sed de his videri potest inter alios, etiam noster Lauinrentius Betit In Rudime . ad Blev. his t. cap. I aDjuit tred by Cooste
275쪽
Mos omnem veritatem : atqui nullibi legimus, vel in Evangeliis, vel in scriptis aliorum ApOStolorum, quae nam illa sint, de quibus a Spiritu Sancto post Christi ascensionem edocti fuerint discipuli ejus, quin tamen ullo modo dubitari possit, quod etiam ista, non minus quam illa, quae scripserunt, certissime ad fidei, & morum doctrinam pertinere deberent: praeterea actor . cap. I. v. 3. docet Sanctus Lucas, quod Christus post resurrectionem suam cum discipulis suis per quadra- ginta dies conversatus sit, & locutus de regno Deir jam vero , quae ad regnum Dei pertinent, non possunt esse alia, quam fidei, S morum dogmata, ut per se patet ; & nihilominus etiam de istis tacet Scriptura, quaenam illa fuerint: ergo generatim mulista plane sunt, quae ad fidem , & mores pertinent, quae tamen ab Apostolis in Scripturam relata nonsuerunt: deinde , ut ad particularia breviter descenis damus ; sane certissimum est , nec videtur ab haereticis jure aliquo negari posse, primo quod in libris sacris , saltem in illis, qui Protocanonici voeantur , & quos etiam haeretici recipiunt, tanquam insallibilem fidei regulam , contineatur genuinum Uerbum Dei, atque ideo , quod detur , & admitti debeat certus , & constans sacrorum librorum Canon, quo tanquam certa, & Secura regula determinantur, , ac discernuntur libri illi, qui vere divinitus inspirati fuerunt: secundo certissimum pariter est, &tanquam fidei dogma propugnatur etiam a lutheranis , & ealvinistis, primo quidem contra Anabaptistas. quod Paedobaptismus, idest Baptismus parvulorum ante usum rationis validus sit: & secundo etiam contra Donatistas, quod ministratio baptismi cum debita verborum forma ab impio , vel haereti- eo collati valeat, nec proinde reiterari debeat: atqui nihil plane ex his omnibus invenitur determina-
276쪽
te in Sariptura sacra expressum: nam quod ad primum pertiuet idest ad Canonem divinorum librorum, profecto iste per solam Scripturam sacram determinari nullatenus potest: nam nullus Omnino est, Rinveniri potest in sacra Scriptura locus , qui determinate doceat , quinam libri in specie sint reve
ra divinitus inspirati, qui vero dubii, S apocryphi.
Neque valet, quod Novatores reponunt, dum aiunt, Canonem sacrorum librorum non pertinere ad fidem , vel etiam illum per se constare, nec debere demon-
Stari, sed supponi potius , sicut fit in alijs scientiis , in quibus supponuntur tanquam aliunde certa ,& jam demonstrata principia illa , quae ipsis profundamento deserviunt : nam primo , si libri sacri sunt fidei nostrae regula, de fide quoque teneri debet, quod sint divinitus inspirati, alioquin fidei regula consurgeret , & constitueretur ex aliquo , de quo non est certum, utrum divinum sit , an humanum potius , & propterea utrum non humanam tantum , sed etiam divinam fidem mereatur quod ab
mus : deinde quod scientiarum principia probari non
debeant, sed supponi tanquam ccrta , & jam aliunde demonstrata , hoc verum est tantum , quando principia ista relate ad nos iam sunt cognita, non autem quando nondum sunt cognita , sicuti contingit . de libris sacris, de quibus nunquam certi eSSe pOS- Sumus , an contineant divinam auctoritatem, Sive an Sint vere Canonici, nisi prius innotescat, quod fueri ut divinitus inspirati ; quemadmodum non semel notavimus loco modo laudato cap. a. ubi de medio , quo nobis tam Scriptura sacra, quam reliqui Omnes articuli fidei certo & infallibiliter innotescunt . Praeterea , ut ad alterum transeamus , licet in DO-vo testamento baptismus sit Sacramentum regener
277쪽
tionis necessarium ad salutem pro omnibus hominibus, nullibi tamen i in sacra Scriptura expresse legi mus eundem effectum suum producere , vel susceptum ante usum rationis , vel collatum ab impio & haeretico ministro : nam primo verba illa JOan. cap. 3. v. s. Amen amen i dico vobis, nisi quis renatus . fuerit ex aqua , 9 Diritu Sancto , non Potest in- troire in regnum Dei, quamvis sine dubio pertineant ad omnes baptizandOS , tam adultos , quam infantes ,
nisi tamen probentur ex praxi Ecclesiae , & traditione majorum, facillime, & sine magno negotio eludi possunt, ct ostendi ad parvulos non pertiuere , ex eo, quia dicta iuveniuntur ad Nicodemum in adulta aetate jam constitutum , & qui propterea novitate ista , quod oporteat nos renasci denuo , cum jam Senuerimus , nonnihil correptus , atque percul SHS , eodem in loco vers. 4. interrogat dicens : Quomodo Potest . homo nasci cum sit senem P deinde etiam illa
Math. cap. 28. U. I9. Euntes ergo docete omnes
gentes baptizantes eos: dicta fuerunt Apostolis , qui . Profecto, nec impij erant, nec haeretici: ergo licet
revera extendi debeant ad omnes ministros tam ho- .ROS, quam malos , inde tamen contra Donatistas ininvicte demonstrari nequit valere baptismum ab impio, vel ab haeretico collatum , nisi in subsidium vocetur traditio . Quod autem hic reponunt haeretici, nimirum dogmata ista contineri in sacra Scriptura implicite, at que exinde per analogiam fidei facillime , . Ω satis clare deduci, nihil concludit: nam licet utrumque verum sit, idest licet revera dogmata ista in sacra Scriptura implicite contineantur, ac proinde ex ipsa per analogiam fidei legitti me. etiam deduci valeant attamen , si naereticus aliquis unum, vel alterum pervicaciter inficiaretur , atque negaret, sicuti olim de
278쪽
Metio II. Cap. II. as 9 postremo secerunt Donatistae in Affrica, & nostris temporibus de priori iaciunt Anabaptistae in Hollandia, quomodo is de errore suo convinci poterit ex aperta Scriptura , quae nulla extat in his casibus ZDeinde analogia fidei apud haereticos est Vanum
nomen sine re et nam universim non admittunt aliam regulam fidei, quam Scripturam et adeoque non possunt hanc ipsam analogiam sine manifesta contradictione aliunde repetere, quam ex ipsa sacra Scriptura e at vero Sacra Scriptura non continet quidquam clare, & perspicue de istis articulis: igitur etiam analogia fidei, quam obtrudunt haeretici, est insufficiens ad dogmata ista firmanda: ac proinde verissimum est , multa esse , quae ad fidem pert nent , & quae ab Apostolis in Scripturam relata
Solvuntur reposita argumenta .
Oρρ. I. Apostoli ideo Scripserunt, ut fideles ha
berent stabile' monumentum suae fidei: unde Joan. cap. 2D. U. 3I. legimus : Haec autem scrinia sunt, ut credatis . . . O ut credentes vitam habeatis in nomine ejus : deinde Scriptura sacra est maxime persecta , atqui talis non eSSet, Si quaedam omissa Sunt,
quae ad fidem pertinent: siquidem non contineret ea omnia, propter quae Scripta suit: praeterea, Si quaedam ad fidem spectantia omissa sunt, hoc certe evenire debuit , i vel ex negligentia Scriptorum , vel ex consilio Dei ; primum est injuriosum sacris Scriptoribus alterum vero Deo ipsi r ergo nihil plane ad fidem pertinens omissum est tandem in Scriptura sacra inveniuntur multa levia , & quae per se nulliussere sunt momenti; igitur credibile non est omissa suisse gravia, . M ad fidem spectantia: nam Deus , Si-
279쪽
cui non abundat iu superfluis, ita non deest in necessarijs .
Respond. ad primum dist. Apostoli scripserunt, ut fideles haberent stabile monumentum fidei partiale ,& praecipuum conc. totale, & unicum nego . Pris cipio Christus Dominus misit discipulos suos in mundum , non ut scriberent , Sed ut praedicarent Evangelium suum omni creatura Marci cap. l6. V. Is . ,& Math. cap. 23. v. i9. deinde Apostoli nihil plane scripserunt, nisi quando rCrum , ac temporum circumstantiae istud eXigere Visae sunt, ut scriberent: sic Matha s scripsit Evangelium Suum rogatus a fra
tribus in gratiam Judaeorum ad Christi fidem con
versorum : ut observat S. Hieronymus : Marcus vero
unus ex LXXII. Discipulis Christi, scripsit illud dictante Petro , ut multi arbitrantur, in gratiam Christianorum, qui tunc Romae Christi fidem profite hantur: & S. Joannes composuit Evangelium su
um, ut illud Cerintho , & Ebioni haeresiarchis sui temporis , & Christi divinitatem negantibus 3 op
poneret: sic etiam Pauras, & reliqui Apostoli scripserunt , non ut Omnia fidei dogmata scriptis suis comprehenderent, sed ut fidelibus commendarent, quae Spiritui Sancto , ut scriberentur, opportuna esse videbantur; neque enim ut in Sua 2. Epist cap. I. v. 2I. inquit Petrus: Voluntate humana allata est
Nimirum Eblonitae doee- sum esse purum hominem , bant Christum esse purum ho- Christum autem divinitatem , minetur damnabant virginalem quae ex mente istorum Iesum scatum , & jungebant obseε- dereliquerit, quando in Crucevantiam legalium cum Evange- clamavit Pater mi ut quid de-lio: Cerinthiaul autem , sic di- . reliquisti me quam impietatemcti a Cerintho Philosopho di- innovavit postea Calvinus , dO-εtinguebant Iesum a Christo, cens Christum tunc in despe- docebantque eum Ebiouitis le- rationem actum iui31e.
280쪽
Seetio II. cap. II. 26 is liquando prπhetia , sed Sρiritu Saneto inspirante loeuli sunt Sancti Dei homines : igitur licet verum sit, & nos quoque fateamur, quod finis principalis, propter quem Apostoli Verbum Dei literis consignarunt, sit iste, ut fideles haberent in scripto stabile monumentum, & regulam certam suae fidei: istud tamen intelligi debet de monumento , & regula fi dui parti ii tantum , & praecipua , non autem de totali & completa: nam tota is, atque completa est
verbum Dei, quod partim in Scriptura , di partim
in traditione continetur: sicuti dictum est Supra capite primo ab initio . Quod additur in confirmationum ex cap. 2D. S. IO- annis obviam habet solutionem : nam ibidem Apostolus , & Evangelista loquitur manifeste de fide in Christum : adeoque verba illa versiculi 3 I. Haec autem Scripta sunt, ut eredatis: intelligi debent de fide quantum ad objecta principalia , quae explicite: b omnibus credenda sunt, non autem quantum ad omnia, & singula : nam ibidem vers. 3D. praemiwrat dicens . Mia: a Didem , ct alia. signa fecit Ie-
SUI, quae non sunt scripta in libro hoc, ex quibus non obscure colligitur, multa etiam ah Apostolis pre termissa suisse , quae scripta non fuerunt, & scripta tantum l. la , quae sufficere videbantur ad credendum,
quia Iesus est filius Dei, quemadmodum ibidem
subjungit Evangelista; ac proinde ex praefato testi monio , nihil aliud deduci , potest. nisi quod credentes ea , quae scripta sunt, habituri sint vitam ae ternam , attamen cum ista conditione , ut credant illa, quae scripta sunt, ita tamen ut non inficiantur multa alia, quae scripta non fuerunt, & quae Jesum fecisse expresse fatetur, & docet eo loci S. Ioannes . Ad alterum dist. Scriptura est maxime persecta , quia continet omnia, quae ex inspiratione Spiritus
