Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

212 . . De locis Theologisticundum & generale seu aecumenicum Concilium VII. act. 7. ita pronuntiat; Si quis traditionem Sive scriρto ,

aloe consuetudine ualentem non curaverit anathema

sit. Et merito etiam Concilium Tridentinum, & cum eo Ecclesia tota Traditiones Usas sunt verba laudati Concilii Sess. 4. tum ad silem tum ad mores Perin

tinentes , tanquam sel oretenus a Christo , vel a Dirito Mneto dictatas, O continua successione in Ecclesia Catholica conservatas, Pari Pietatis clia , ac reUerentia SUScillit, cic venercitur . Huc accedit auctoritas Sanctorum Ecclesiae Patrum , qui omnes uno serme ore , non solum existentiam , sed etiam nccessitatem divinatum traditio

num ad integre statuendum singula fidei dogmata quovis saeculo docuerunt: sic , missis a iis, qui videri possunt luculentissime citati prae primis apud Bel

cantia: Artant autem Duce Ario Alexandi ino Presbytero doce hant Uerbum Divinum esse inlis tum creaturarum , expers paternae sub&tantiae , & iactum ex non extantibus, sicut caeterae creaturae ζ S Nestoriani auctore Nestorio , qui e rca annum 428. Sisinio successit in Episcopatu Constantinopolitano , docebant Christum esse Deum & hominem , non hypostatica, & in uaitate personae, sed morali tantum unione simul conjunctos r

senio consectus circa annum 4482icut denominationem ita etiam erIOrem ministravit, contendebant in Christo unam tantuli QSe naturam ex divina & ha mana simul permix ram . MO- nothelitae autem ducibus praeserti in Sergio Constantinc pollistano , & Pirrho I hasidis Episcopo , statuebant unam tantum in Christo voluntatem unamque operationem , quam tbeandritam idest Deo virilem nominabant i de his autem , sicut de aliis omnibus haeresibus, quae istas subsecutae Iunt , jure optimo affirmat S. P. Augustinus Tract. 38. in Joan. dicens non aliunde natae sunt haereses , nisi dum seriptura bonae intelliguntur non bene , et quod in eis non bene intelligitur , temere , et audacter asse ritur a

292쪽

i Seetio II. Cay. II. 273larminum , & deinceps apud omnes, qui de hoc argumento diffusius pertractant, S. Epiphanius haeres. 6D.

inquit isortet O traditione' viti, non enim omnia αdivina scriρtura accisti 'osaiant: sic etiam Tertulli Dus in lib. de Larne . Christi cap. a. ait Si tantiam Christianus es , crede , quod traditum est. Sic de-.nique etiam S. Basilius , praeter ea , qvie Supra addu-.ximus ex lib. de Spiritu Sando , in eodem libro cap. 27. affirmat expresse dicens dogmata, quae in Eccleata Praedicantur , quaedam hiabemus e doctrina scriPIo- Cum Prodita , quaedam rurSus eae APostolorum traditione in mysterio , idest in Occullo tradita rece- Pimus : ex quibus non immerito concludi debet, quod praeter Verbum Dei scriptum , , admitti dc beat etiam Verbum Dei traditum , sive divina traditio , ad determinandum ex integro omnia, & singula no- . strae fidei dogmata.

P. I. Tam in Veteri, quam in Novo Testamento prohibentur expresse additiones ad verbum scriptum: nam primo in Deuteron. cap. 4. v. 2. ait Deus non addetis ad verbum , quod ego fraec io vobiS , nec cuferetis ab eo : deinde in ApocalypSi cap. 22. U. l8. legitur si quis aρρOSucrit ad hac, a monet Deus Su-Per illum plagas scr*las in libro isto : in eundem sensum ait Paulus ad Galat' cap. I. v. 8. licet nos, aut Angelus de Calo Evtingelizet vobis , Proeterquiam quod Eoangelizasimus vobis anathema sit: praeterea etiam Christus ipse Math. cap. I s. v. 3. i reprehendit Judaeos quia verbum traditum suscipiebant dicens are 9 vos triansgredimini mandaliam Dei Pro-:PIer traditiones vestras P Sane autem ad determina

dum fidei dogmata valere non potest, quidquid P

293쪽

2 4 Delaeis Theologiessiam in verbo scripto reprehenditur, & reprobatur rergo Sc. Respond. ad primum dist. Prohibentur additiones

verbo scripto contrariae conci Verbo scripto consormes subdist. Si fuerint ab hominibus inventae eone. Si sint ab ipso Deo profectae nego . Quoniam , ut superius saepe dictum est. Verbuin Dei scriptum , sive Scriptura Sacra est prima, & praecipua credendorum , ct agendorum regula , hinc fit perspicuum quod nihil omnino tanquam de fide admitti , vel suscipi debeat, quod cum Scriptura vel proxime, vel saltein remote non convenit; & multo magis, quidquid verbo Dei scripto contrarium esse invenitur : ut sequenti capite Regula I l. declarabitur : quo posito statim intelligitur , quod neque in Deuteron mio neque in Apocalypsi prohibeantur additiones, quas hoc loco praeter Verbum scriptum ad determinandum . ex integro omnia, & singula fidei nostrae dogmata

necessario admittendas esse Statuimus t siquidem tam

in Deuteronomio quam in Apocalypsi fit sermo de additionibus ad verbum, quod Deus ipse praecepit; S locutus est: jam vero nos hic loquimur de traditionibus divinis , sive de Verbo Dei tradito , quod in se idem est ratione suae Orisinis cum Verbo Dei Scripto et ac proinde dum vel in Deuteronomio vel in Apocalypsi prohibetur, ne addatur aliquid ad Verbum , quod Deus vel praecepit, vel locutus est, prohibetur tantum, ne addatur aliquid quod vel ab

hominibus inventum est, vel Verbo Dei contrarium esse repetitur ; alioquin enim si absolute, & simpliciter in uno , vel in altero loco prohibita esset omnis additio, tunc illicitum quoque fuisset scri- here alios' libros, praeter Deutero uomium in veterilegu, S praeter Apocalypsim in nova, quod est ab

294쪽

Melio II. cap. II. 27s Ad primam confirmati dist. Paulus anathema dicit etiam Angelo de Caelo Evangeliganti aliquid contra id , quod EvangeliZatum erat ab Apostolis : conci Evangeli Eariti aliquid consorme , & conveniens nego. Verbum EvangeliZare teque competere potest tam Verbo Dei scripto , quam tradito et universim enim ni hil aliud significat quam hene annuntiare , ac proinde est indifferens ad significandum doctrinam tam Scriptam, quam Ore traditam. atque si stricte loqui Velimus, videbitur, quod nativa sua vi, & proprie

hanc potius quam illam significet: deipde evidens est, quod Apostolus in Epistola ad Galatas, prohibens Evangeli Zare aliquid, & anathema dicens etiam Angelo de Coelo , qui Evangeli Earet aliquid , praeter id,

quod ab Apostolo jam Evangeligatum fuerat, Sermonem instituat adversus illos , qui Evangelio , idest doctrina bene nuntiatae hoc enim significat vox ista Evangeliuin) contrarium annuntiaret : nam in illa Epistola totus est, ut reprimeret illorum temeritatem , qui nimio & intempestivo Zelo erga legis Praecepta , conabantur abducere fideles ab Evangelio contendentes , quod cum lege Christi necesse esset conjungere etiam circumcisionem, & Observare praecepta Moysis , quos propterea etiam ibidem versiculo 6.eXpresse reprehendit dicens miror quod tam cito transferimini in aliud Evangelium et adeoque Par ticula illa praeter in versiculo 8. apposita aliam non potest habere significationem, neque aliter accipi , quam pro contra, ita ut Apostolus anathema intorquere intelligatur etiam in Angelum de Coelo, si perimpossibile aliquid annuntiaret, quod doctrinae Evangelii, quam Galatas scripta Epistola docebat, contrarium esset, atque OppOSitum.

Ad alteram confirmat. dist. Christus ipse repre

hendit Judaeos, quiae suscipiebant verbum traditum

295쪽

2 6 De loeis Theologieis

humanum , & salsum eone. secus nego . Nempe Math. Cap. IS. V. 3. damnantur traditiones vanae, & excogitatae , non ad confirmandum , sed ad eludendum Verbum Dei; prout clare innotescit ex ipsis verbis , quibus abutuntur haeretici siquidem Christus eo loci vocat easdem mandata hominiam , ct transgressiones mandatorum Dei : Sc ibidem vers. 9. subjungit dicensaine causa colunt me docentes doctrinas . O mandata hominiam : quae desumpta sunt ex Isaia cap. 29.

P. 2. Permulti ex Sanctis Ecclesiae Patribus docent quod Sacra Scriptura sola sit nostrae Fidei regula : alii quod cadem contineat omnia credenda salii quod tanquam falsa rejici debeant , quae scriptura non continentur : alii vero ajuut, quod scriptura sola ad Fidem sussiciat e & omnes fere provocant la aereticos ad solam scripturam : imo sunt non pauri, qui traditiones disertis verbis reprobant: tandem con Stat Perpetua, & sere quotidiana experientia, quod doctrinae , quae de ore ad os transeunt, sicuti sunt necessario omnes traditiones non scriptae, ordinarie lallaces sint, & nullus sere est error, qui per traditionem non invaluit , vel per traditionem propaga tus non fuerit ; ut patet de Palytheismo , qui totum orbem iniscit; item de Mahumetanismo , verbo de omnibus haeresibus ; ergo 'traditio universim non

solum non est necessaria, sed etiam est nociva

fidei .

Respond. ad primum e Cum nobis non fuerit, neque sit animus integrum tractatum poleinicum con- Scribere , & tota ista Exercitatio eo tantum directa Sit, ut generalia ost-ndantur principia, quibus ad penitiorem Theologiam ad ius praeparatur , eXiStimavi opus haud esse , ut Singula momenta , quae ad Versus necessitatem traditionum ex Sanctorum Patrum

296쪽

scriptis plurima collegit Dallaeus Calvinista. seorsim expenderem , & singillatim vindicarem a falsis haereticorum interpretamcntis, sed tantum, ut indicatis in genere difficultatibus istis , generica quoque pararem principia , quibus tam omnes , & in communi, quam singulae, & seorsim facile dissolvi possent. - itaque primo dum Patres docent Sacram Scripturam esse regulam nostrae Fidei, intelligi debent vel de regula partiali, sicuti S. Ioannes Chrysostomus , dum

Hom. I 3. in Epist. i. ad Corinth, appellat Sacram Scripturam , exactissimam trutinam , gnomonem , & regulam e nam loquitur de Scriptura relate ad praecepta moralia, quae omnia satis clare expressa in illa inveniuntur: vel etiam intelligi debent de scriptura intellecta secundum Ecclesiae magisterium , sicuti est S. Basilius in Epist. 8o. ubi ait Stemus arbitratui in Piratae a Deo Seripturae ; ac proinde non excludunt divinas traditiones. Secundo Patres qui docent in scriptura contineri omnia credenda loquuntur de credendis necessariis, idest de praecipuis nostrae fidei mysteriis, quae ordinarie in Sacra Scriptura satis clare continentur, ut dictum suit secta I. cap. a. quanquam non ita , ut per Se Omnibus etiam eluceant, & manifesta fiant: & huc pertinent verba S.Ioannis Chrysostomi in Epistolam ad Titum : scilicet Gangelium continet, ct praesentim, O futura , honorem , pietatem, fidem : quamvis , quod hic notandum cst, Sanctus iste Doctor hoc loco loquatur , non de scriptura praecise , sed de Evangelio , cujus

nomine tutelligi potest Doctrina Fidei universim . idest

quatenus tam verbo scripto, quam tradito continetur : nam Evangelium proprie significat id quod bene

nuntiatum est: ut supra notavimuS.

Tertio Patres , qui non contenta in scripturis, ta

quam salsa generatim rejiciunt, loquuntur semper de

297쪽

singularibus argumentis adversus haereticos , qui ad incrustandos errores suos specie aliqua veritatis salsas saepe traditiones excogitasse comperti sunt: &hoc sensu intelligendus est Sanctus Hieronymus com menti in Epistolam ad Titum dicens sine seriptur rum auctoritate parrulitas non hiabet Mem. Quarto. Qui ajunt scripturam sussicere, non propterea excludunt necessitatem divinarum traditionum relate ad omnia credenda, sed tantum relative ad credendum illa, ad quae credenda scriptura sacra Sus-ficit , idest relate ad credenda necessaria, sive ad primcipalia nostrae fidei dogmatar in quo sensu inquit S. P. Augustinus Tract. 49. in Joannem electa Sunt, quae seriberentur , quae saluti eredentium sufficere videbantur. Quinto qui provocant haereticos ad scripturam, provocant illis semper in subjecta materia r idest quando scriptura sussiciens est ad illorum errores proSternendos, sicut fit quando sermo est de primariis fidei articulis, de quibus hic supra diximus, quod ordinarie

satis clare in Scriptura contineantur: & huc pertinent, quae habet S. P. Augustinus in lib. 3. contra Maximinum cap I . ubi ait Seripturarum auctoritatibus , non quorumcumque propriis , sed utriusque

communibua testibus , res eum re, cauga cum cata - , ratio cum ratione decertet .

Sexto Patres , qui traditiones disertis verbis rejiciunt , loquuntur semper de traditionibus hominum ingenio excogitatis , ut facit S. Hiero. lymuq contra Hel vidium , dum inquit, sicut haec , quae scriPta Sunt, non negam ; δic ea , quin non stini Scι ipla , Lentiimus: nam ibidem exagitat haereticum istum in eo , quod sine omni iundamento , S sine autentico testimonio asserere audebat Mariam Virginem post mortem loseph alteri viro nupsisse : quod rectissime negavit, &

298쪽

admittere renuit vel propter hane Solam rationem, quia scriptum non erat. Ad alterum dist. Doctrinae , quae de ore ad os transeunt, sunt Ordinarie fallaces, per accidens, Ruitio hominum eone. Natura sua, & vitio traditionum e nego . Certissimum est, nec a quopiam jure negari potest, quod maxima ex parte in cognitione veritatum non aliunde proliciamus , quam ex traditione , & relatione majorum: etegim ut omittamus ,

nos nihil plane scire eorum, quae sunt, ct fiunt in dies in dissitis a nobis regionibus Americae, Asiae, Affricae &c. nisi ex relatione illorum, qui regiones illas ipsi personaliter lustraverunt, sane ut apposite

hic ratiocinatur S. P. Augustinus lib. 33. contri Faustum cap. 6. Platonis, Aristotelis , Ciceronis, Varronis , aliorumque ejusmodi auctoriam libros undenoperunt homines, quod Usorum sint, nisi eadem temρorum Sibi succedentium contestatione continua

Igitur quamVis negari non possit, quod illa, quae inter homines de ore ad os transeunt, Saepe pessime corrumpi soleant , S ad extremum plurimis etiam falsitatibus permixta esse inveniantur; istud non fit ex vitio traditionum , quasi hae ineptae sint per se Scex natura Sua , ad veritatem aliquam incorrupte ad posteros deducendam, sed per accidens, idest vel ex imperitia , vel ex malitia hominum , quibus fit, ut medium per se bonum, atque ad veritatem ad posteros deducendam satis idoneum & aliquo modo etiam suseficiens , convertatur in malum, & ex instrumento veritatis fiat Instrumentum salsitatis & erroris. Ad Confirmationem conc. ans. & negatur conseq.

Nimirum satemur, quod nullus sere in mundo obtianuerit error , qui a traditionibus, vel non invaluit . vel aliquo pacto postea traditione propagatus non fuerit. verum quod per accidens contingit in tra-

299쪽

st o De Ioeis TheologIeIs ditionibus humanis, nullo jure detorqueri potest; Raptari ad traditiones divinas: nam pii mo universim alia plane est ratio rerum humanarum , alia vero divinarum : neque vitia hominum ullo modo corrum. pere possunt dispositiones mirabiles aeternae providentiae Dei. Deinde certissimum est, quod traditiones in manu Dei suerint semper medium aptum propagandae veritatis : sane enim notum est omnibus quod in statu

segis naturae , qui duravit ab Adam usque ad Moysem :id est his mille annis , vera Religio , cujus basim &lundamentum fuisse divinam revelationem Sect. I. cap. I. Propos. 2. in Respons. ad primum notavimus , pura& illibata conservata suerit; & non solum ante . sed etiam post diluvium per posteros Noe ad seros illius Nepotes filios Israel pura & illibata, sine ullo scripto testimonio , & sola orati traditione, propagata sit, ita ut, Deo sic providente, longo illo

tempore, aut malitia aut imperitia hominum ex toto ab hominum cordibus deleri nunquam potuerit ; ut adeo non videatur, cur in nova lege fieri non pos- Sit , ut contendunt haeretici, scilicet, ut relatis inscripturam praecipuis nostrae fidei dogmatibus , alia Sine scripto , S sola orati traditione majorum illibate ad posteros transmissa suerint. Praetera in hac fide, quod scilicet traditiones divinae non possint esse fallaces , sicuti fallaces sunt traditiones humatiae , etiam inde confirmamur. quia Christus Ecclesiam suam ita instituit, ut portae inseri adversus illam praevalere nullo unquam tempore valeant Math. cap. l6. v. i8. & quia promisit se cum illa permansurum usque ad consummationem saeculi ibid. cap. 28. v. 2O. ex his enim necessario scquitur,

quod ipse, dum voluit, ut in ea haberetur tam verbum suum scriptum , quam Verbum traditum , pro-

300쪽

Melio n. cap. II. 28t viderit hoc ipso , ct semper provisurus sit, ut nullo

unquain tempore tam unum , quam alterum, Vel maritia , vel imperitia hominum in substantialibus, cujusmodi sunt fidei. & morum dogmata , corrumpi,

aut depravari revera valeant.

Ulterius ipse, Christus scilicet ut testatur Paulus in Epist. ad Ephes. cap. q. v. it. dedit quosdam AP stolos . alios Prophetas , alios Evangelistas, alios Pastores , 9 Doctores ad consumationem Scincto rum in oρus ministerii in o disentionem Corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem Mel. Id est usque ad mundi finem : igitur stante illa modo memorata promissione , & provida ista Pastorum ac Doctorum designatione nullatenus verendum, imo ne leviter quidem suspicandum est, quin aliquando contingere possit, ut traditiones illae, quas ad integre constituendum omnia , & singula fidei dogmata necessario admittendas esse defendimus, adinstar humanarum traditionum propter imperitiam, vel malitiam illorum, quorum curae primitus commissae suerunt , ut illas ad posteros demandarent, aut ab istin rum Successorihus aliquando corruptae fuerint, vel in futurum corrumpi possint. Huc accedit quod traditionum istarum , quas Ecclesia pro divinis suscipit , & quas ad integrum fidei

depositum illibate servandum necessarias esse de sendimus , etiam intrinseca indoles . & natura longe di Versa Sit ab ea , qua praeditae sunt traditiones humana . quibus errores vel invecti, vel propagati unquam fuerunt , ut adeo etiam inde merito concludi possit , istas quidem , non autem illas posse esse sal laces ; nam primo traditiones divinae fuerunt semper universales statim ab initio, tam tempore quam loco: etenim Ecclesia nullum unquam agnovit alium arti culorum suae fidei auctorem, quam solum Jesum

SEARCH

MENU NAVIGATION