De praedestinatione compendium, libellulis duobus distinctum. In uno, de praedestinatione in altero, de reprobatione agitur. Auctore R.P.F. Iulio Syrenio, Brixiano, ... Cum indice locupletissimo

발행: 1580년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

mentes in hae re perplexa exhilarescat, se recreetum, quam uoluntates adhonem diae,ad sanctas desideria auaria

ter accendamur. Istaferme omnia, quae in libris Alis,ad imiae rei intelligentiam, mihi maxime facere uisa sunt in eorum fratiam,qui curis distracti, rotos istos libros legere non potuissent in epitomen et copendiu cogere aggressissem;nec labor malesuccessi. Hoc autem compendiarium opus quod ut molestaruum, ita ratione maximum es) tota animipr

pensione pedibus sinctisi prouolutus Beatis. Vesrae dieare

sum ausus. Euippe cui, cum quaesionem, cotemplationem complexus sum eam, quae praecipua Dei beneficia uniuersa complectatur; se quae ad Chrinianam pietatempraesertim attinea non prorsim indignumsit uisum,ut Pont. Maximo CHRISTI Domini Nostri in terris Vicari eidemst pietissimo se osserret,atq; humiliter commendaret. diuod Facerrimo ac grauissimo Sanctitatis Vesbae iudicio probatam indusriam meam intestexero, posshac alia ChriItiana Reip. -- ius haben, sapientia Venra quam prudentissime modera-δur nihil minus profutura, sanctis ue is diuinis s aus

edis fletus aggredi libenter experiar ; quamquam haec res, quam nos Tncere, catholices explicatam esse uoluimus;t tae molis est, ut in uniuersa serme re theologica, quaeag uior exsat, aut utilior, o densa caligine obuolutior, repe riatur pene nusta. Beatituaere Mut quod ego minimus seruus,sui nominis immortalitat homni adhibita reuerentia, humilis, ac genufexm offerrisereno uultu benignos animo recipere non dedignetur; supplex exoro. Dominus IESUS CHRISTUS Sanctit. Vesram optabilibus rebus omnibus forentem,diu nobis,uniuersae risianae Erip.incolumem

tueatur, se feruet. Bonon. ex aedibus S. M. Gratiarum. - X. kalend. Aprilis. M D L X XX. iBeatitudinis V. Humillimus stru orator Fr. Iuliuε SyeniM.

12쪽

PRAE DESTINATIONE

COMPENDI IRP.RIVLII SIRENII BRIX IANII

ORDINIS D. HIERONYMI

l. MR ae Theologiae Magistri.

-mi LIBER PRIMUS.

ir in hoc libro. primo colliguntur breuissimis, ea, quae diffuse fatis alibi & exacte de Praedm. ar stinatione dicta sunt.

Compendium iniatur factum. Cap. I.

PER I quammaxime difficili ae Iaborioso,Beatiss.pater,pio autem christiano utili, & pene neceLiario; in quo de prsdestinatione accurate fatis, & de reprobatione disseruimus;& prs incredibili difficultate sudauimus plurimu,& plurimum alsimus; extremam iam, Deo gratia, manum imposuimus. Verum cum uel sublimium rerum illarum nimia difficultas, uel prolixa ut uerius dicam scriptorum de eisdem commentaria,

necnon catholicorum patrum uariae, in multis, quae in una uel altera explicanda obrepserunt, difficult, tibus, sententiae, in longum inuitam nostram Orationem traxerint, atque disputationem; operaeprecium . a I A factu-

13쪽

Dcturos n6s se existin auimus, si in cordi peliditanea colligeremus, quae in tam sublimibus fassique arduis rebus tractandis fuse in eo opere satis & exacte dicta sunt; atque in summam aliqyam cunctar digeremus. Ita natui; & labenti memoriar quae seni- per breuitate saudet consulemus;& lectori ut multa sepe occupato , atq; distracto legenta molestiam aliquam auferemus. in id quid autem in hoc compe dio a me dictum , aes scripturei fueriit, illibatae Summi Rom. Pont. & peritiorym catholicorum patrum censurae submitto. Interea uetbis S. Fulgentili Deum supplex exoro. Vt quae nescimus doceat; quae n uimus custodiat ; quae dubitamus aperiat.

P destinatio asseritur. Cap. φ

Raedestinationem sacri literae apertissime pronunciarunt, afirmaruntque, scrubente ad Rom. cap. se Apostolo, di Vos praesciuit,et praedestinauit conformes feri ima, Minis is se , cte. Et paucis interpositis. Ivos destinauit, hos se uocauit; ct quas uocauit, hos oe rustifrauit i quos autem iis ficauit , illos se glorifcauit. Sed& alibi de eadem, praeclaram scriptores Sanctos mentionem fecisse , catholicis cunctis esse notissimum existimo. Quamobrem lib. secundo de praedestin. Sanct. cap. 2I. S. Augustinus merito scriptum relis quit. Nimia contentionis es, praedesinationi contradic re, uel de praedemnatione dubitare.

14쪽

i vox ista praedestinatio multis modis sumitur

Raedestinationis nomine bifariam Sancti scriptotis, imo trifariam usi fuerunt . Mo do nanq; in bonam tantum partem , pro praedestinatione ad aeternam uitam, & pro diuina electione ad sempiternam gloriam patres illud sumpserunt. Modo in malam duntaxat, pro reprobatione,&condemnatione ad sempiternam poenam, siue ad aeternam mortem . Modo etiam in utraque simul partem, praedestinationis nomine illi usi fuerunt. Libro secundo de Summo bono. cap. 6. in utranque simul partem eo nomine usus est B. Isidorus dum inquit. Gemina est praederiinatio, siue electorum AEd νw-m is ex roborum ad morami. In malam tantum partem libro de praedest. Dei cap. 3. Sumpsit D. Aug. cum dixit Peccatum in semine in Deo incitat tam iuuitiae: Zelm uero insitiae praedesinationem: praedestinatio autem attrahis mortem. Et lib. secundo de Peccatorum meritis de remissi. cap, r7. ait. Sive dam,

.and psue inrat Apropter iniquitatem superbiae,sem Quo loci damnandos dixit praedestinatos. In bonam tantum partem loco ante citato nomen praedestinutionis Apossi sumpsit,i quando dixit. uospraesciuit, O p destinauisonformes fieri , sec. Et quos praesciuit, Osr desin Αit, bosctast cauti De praedestinatio. hoc tertis modo sumpta ,: ut uidelicet ad bonuritantum: hoc est ut tantum ad gloriam, aut ad grauam, aut ad aliquod supernaturale beneficium, di A , uinam

15쪽

Dat PK AK n llis Ruinam misericordem electionem significat: & ut omnino a reprobatione, & a condemnatione ad poena.& ad mortem aeternam,seiungitur; in hoc priino huius compendii libro uniuerso disseremus

m l . in .hq distinguitur. - Istat a prouidentia, ex communi usu loque di, & a destinatione praedestinatio. A pro midentia quidem , quod prouidentia sit

rerum omnium, praedestinatio uero rati natis creaturae tantum. Rursus prouidentia est respectu cuiuscunque finis, tam naturalis, quam supernaturalis ; praedestinatio uero respectu finis supernatu. Talis dumtaxat . Voco nunc naturalem finem illum; qui naturae, hoc est creatae rei cuiuspia uirtute, qua cunque illa sit,aut pharium, aut etiam omnium simul creaturarum uiribus, acquiri possit. Supernaturalem autem uoco illum ; quem non per uim creaturae alti cuius , imo nec per rerum simul creatarum omnium

uirtutem, sed per unius tantum Dei uoluntatem,per eiusq; tantum beneficentir largitatem,obtinere quis ualeat. Ex ijs consequens est; praedestinationem par tem esse diuinae prouidentiae, sub eaq; continers. A destinatione antem differt praedestinatio: tum quoniam destinatio est tantum rei in suo esse reali . cxtra diuinam essentiam, siue in tempore,siue in qu iam constitutae, qua destinata esse dicitur: tum etiam quoniam in ordine ad finem naturalem tantum est;

hoc est ad finem, quem uel per propriam, uri pςr

a i creatae

16쪽

LI ο κ ΡR M v s'. yereat, cuiuspiam rei uim,homo,sive quiuis alia creatura assequi potest: tum tertio quoniam esse potest respectu rei cuiuscunque creatae, siue rationalis illa sit, siue irrationalis: praedestinatio autem respectu rationalis ut diximun crea turae tantum est. Nec reis quiritur, ut illa creatura rationalis, quae praedestinata dicitur, qua praedestinata est, habeat extra suas causas realiter esse; sed lassicit, ut in diuina essentia, ac praescientia &intra suas causas in aeternitate, in qua praedestinata est, consistat. Et praeterea in ordine ad finem ut dictum fuit supernaturalem dumtaxat est. Per illam enim praepositionem Prao uerbo destino coniunctam, praedestinationis supra destinationem antecedentiam,&excellentiam,hoc est praedestinationis aeternitatem, & finis illius praestantiam im comparabilem nobis patresTheolugos significari uoluisse, existimo. Qui quidem finis non nisi supernaturale beneficium est: & in primis summa, atq; Opi tissima beatitudo est, supremaq; Delicitas illa; quae rationali praedestinatae creaturae, per Dei gratiam.

Raedestinationem illam , quae in bonam partem dumtaxat sumitur, & ad aeternam uitam ordinare hominem communiter dilcitur, atque subvehere: de qua tantum nos in praesentiarum disserere instituimus; libro secundo depraedestin. sinct. qui alias de Bono perseu τ-.inscribitur, cap. iq. B.Augustinuo hoc modo dis,

17쪽

σ D mi Pa Ran a s τί finiuit: PMdesinatio espraestentia, ctpraeparasio benefinciorum Dei: quum certi me liberantur, quicunque liberantur. Ista dissinitio inter omnes a Catholicis scrit .ptoribus de praedestinatione exhibitas dissinitionem apud patres & celebris est, & in se admodum exacta Hanc unam propterea praedestinationis dimitione si recte ut par est jotellexerimus; & alias de praedostinationedicinitiones onines, quot quot a patribu cat bolicis traditae sunt, quae non paucae existunt di ipsam denique praedininationia naturam qualis qualis illa sit, recte &: ut pernos fieri potesta eηacte si

iis, puto, intelligzmus. si si

Exponitar tradita di sinitio, re hoc capite, uerbum. les praeficientia, . praepa-oJ decla

ratur. l Cap. s.

Reuissimis igitur, sed accurate satis tradi, tam dissinitionem exposituri nuc sumus. Dicitur spraescientiaJ quia praedestinatio ut paullo ante dictum est) pars est prouidentiae diuinae omnis enim praedestinatio prouidentia est; non contra recurrit oratio prouidentiam autem ad scientiam, siue ad praescientiam, & ad intel- Iectum, siue ad rationem pertinere, cuncti ferme putres Theologi ultro confitentur: υ enimprouidentis ex Boetio, a quo csteri patres Theologi sumpserunt, libro quarto de Consel. pros. 6.) ratio in summo omnium priscipe constitura a quae ad finem suum cuncta die

sponti. De qua dissinitione alibi exactius uidendum est. Et nos de ea libris quarto & quintode FasO ςQ

18쪽

lpIose&diligenter disseruimus. Si igitur prouidentia

rati strui per traditam dissinitionem manifestum relinquitur sequitur, ut praedestinatio etia; quae sub prouidentia continetur, ad rationem, & quod consequens est) ad Eenriam,sive ad praescientiam pertuneat;ut recte dixerit O. August. praedestinationem eo se praescientiam. Dicitur diuina rei cognitio praescientia,quod rei etiam temporaneae scientia sit Deo

coaeterna, quae ex nostro tantum modo intelligendi, rem ipsam. quia non nisi in tempore nobis illa innotestit praecedere uidetur . Additur in diffinitione s& praeparatioJ pluribus de causis. - Primo. Quia ipsa piaedestinatio, quae ratio est; uel est quaedam etiam, ita nunc dixerim, diuina actio;uel saltem,secundum modum nostrum intelligendi, non est sine diuina aliqua actione. quq actio in uerbo praesaratim denotatur Praeparare nanque agere est nutila autem actio ini uerbo:s praescientiaJ innuitur. S per cap. t . primi libri Regum, inquit S Gregorius. Praedesinare apud Deum es facere.. Et capite I . libri s cundi de praedestinatione Sanet. B. August. i quit. 'aedesinatione Dein illa praesciuit, qua fuerat θ-

Secundo. Urinnuereidoctissimus August.iπpra destinatione nullam esse coactionem, & uiolentiam; sed praeparationem tantum, hoc est liberam, ex parte hominis, & uoluntariam diuini muneris recepti nem;necnon liberalem,ex parte Dei,atque quam uti troneam eiusdem diuini muneris exhibitionem. Tertio. Vt ad sua exhibenda beatifica beneficia, quam sit Deus, immensa bonitate sua, ac liberalit te

Diuitia moriosio

19쪽

te semper paratus,& praeparatus,ostenderet. Vtinam ad illa suscipienda, nos ita semper parati,& praepar ti essemus, ac prompti.

Exponitur uerbum tbenescior m Dei. I

Ieitur beneficiorum DeiJquoniam benefacere tantum nouit Deus: Eui cum omnipotentissimus sit, nemini ut in lib. secundo Theologicarum sententiarum dist. I. M gister affrmat . nocere poteB. Et D. August. lib. cui titulus Enchir. cap. xx. inquit. Neque Dem omnipotens , rerum cui summa potesaae, cum summe bonus sit . nn modo sineret malum esse aliquid in operibus suis in F queadeo esset omnipotens ; ct bonus; ut benefaceret etiam demalo. Quia igitur nocere nemini potest;&quia non permittit malum, nisi ut benefaciat etiam de malo,praeparat propterea Deus tantum beneficia rationali creaturae. Diuina autem illa, & supernaturalia beneficia, quae per praedestinationem rationali creaturae praeparari a Deo, prompteque exhiberi dicuntur; etsi innumera sunt; in summam nihilominus quandam, disciplinae gratia, cogi possunt. i iniamobrem Catholicorum patrum aliqui quatuor illa esse dixerunt, uocationem, gratiam, meritum, & gl riam. Nonnuli addiderunt quintum, finalem perseuerantiam. Sunt qui dicant tria illa esse; ex quibus quidam gratiam , meritum, & gloriam constituunt' alii cum Apostolo ad Rom. cap. . recti VS uocation

gratiam, & gloriam . Non d unt, qui dWo tantum

20쪽

illa statuant, gratiam, & gloriam: quod patres Theo- Iogi praedestinationem ita communiter difflaire so- Iiti sint. Praedestinatio es gratiae praeparatio in praesenti,ctgloria in futuro. Possumus cuncta illa praedestinationis beneficia, quaecunque, & quotcunque sunt,

unum esse assirmare: & ea Omnia, uno nomine, gratiam nuncupare. Omnia nanque& singula eiusmodi . beneficia & gratia sunt,& ex Dei gratia liberaliter emanant. Praedestinationem propterea S. Augustinus aliquando dissiniuit , propositum miserendi. Hoc autem nihil aliud est, quam dicere, est gratia: quod non nisi ex gratia Deus misereatur. Quae gratia, hoc .est, quae beneficia omnia & singula, quoniam a nullo homine, aut angelo, & ut uno uerbo dicam a nulla creatura, imo neque ab omnibus simul creaturis, sed a Deo tantum exhiberi pollunt; uerbo propterea beneficiorumJ uerbum DeiJS. Augustinus adidere uoluit; ut isto uerbo non materiam, aut siu-ibiectum beneficiorum, sed effcientem, & liberam, ac liberale propria causam denotaret: quae Deus est.

Exponitur verbum squibus certissime libenantur, quicunque liberantur.J Cap. S.

1quitur in dissinitione squibus certissime liberantur, quicunque liberanturJ dicitur quibus certissime liberantur J quoniam omnia & singula eiusmodi, per pr destina

tionem, rationali creaturae praeparata beneficia, adi gloriam assequendam, media sunt, & certissima, & essicacis ima; quae ad finem omnino, quem inten-

SEARCH

MENU NAVIGATION