De praedestinatione compendium, libellulis duobus distinctum. In uno, de praedestinatione in altero, de reprobatione agitur. Auctore R.P.F. Iulio Syrenio, Brixiano, ... Cum indice locupletissimo

발행: 1580년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3o DR PRAg his V. lar uidentur duas diuersas opiniones , & e regione aduersas & oppositas censui; imo ne duas quidem illas esse existimavi ; sed unam, & eandem penitus: secundum illud Ierem. cap. 32. de ecclesia Dei vaticinium. Dabo eis cor unum, is uiam unam. Neque prae- .

destinationem unam solum, ex una tantum diuina misericordi uoluntate, abacta prorsus omni nostrorum operum ratione, & intuitu; illam uidelicet, quae ad gratiam est:alteram ex operibus nostris,abacta diuinae gratuitae uoluntatis misericordia, illam scilicet, quae ad gloriam est, affirmandum esse arbititratus sum i sed utranque ex utroque , suo modo emanare , assirmare non dubitaui. Vtraque enim

praedestinatio , & ex diuina misericordi uoluntate simul, & ex nostris operibus aliquo modo proficisci dicere potamus, imo si 'non erro dicere tenemur diuersimode tamen. Est enim praedestinatio ad gratiam & ex diuina misericordia, & simul aliquo sic dixerim modo ex bonis nostris operibus;prsdestinatio etiam ad gloriam, & ex bonis operibus nostris est, & simul ex misericordia diuina. Vtraque autem imprimis ex ipsa misericordi uoluntate, & gratia diuina est . Vt opiniones illae, quae duae uidentur, & duuersae, & aduerstes aduersis non sint, neque diuersae; imo duae non sint; sed una,& eadem penitus. Ad

quem modum autem hoc, quod diximus, ueritatem habere possit; & praedestinatio ad gratiam, quae

ex sela diuina misericordia emandit, sit aliquo modo

ex operibus' i & praedestinatio ad gloriam , quae ex nostris operibus est, sit tantuni e diuina gratia charitate;&simul utraque prord inimitio non eA Op ribus

42쪽

Lasast. R M v . 3 ribus sit, sed ex una misericordi uoluntate diuina; pio atque attento lectori in effectis suis, in gratia uia delicet, & in gloria, facile satis ostensuri nunc breuubus sumuS.

Gratia quomodo ex operibus proficiscatur. , 'Cap. a LRatiam de qua ad Rom. cap. 2I. scriptum est. Si autem gratia , non ex operibus ; ali qui gratia iam non eis gratia. Ex nostris . bonis & bene moratis rectaeq; naturali rationi accommodatis operibus quoquo modo em nare, cum omni humilitate, &absque pertinacia ac serimus. Diximus,quoquo modo, quoniam non positiva aliqua & eificaci, aut meritoria ratione; sed priuatiua tantum, & tanquam a causa remouente. prohibens. Hoc autem, ad quem modum intellia gendum sit, ita declaramus. Bona opera nostra n stra nunc opera illa appellamus, quae per liberum arbitrium a nobis ut ex nobis diuino tantum generali

influxu supposito, siue bona, siue mala proueniunt bifariam considerari posse afirmamus;positiue uid licet, &priuatiue; positive opera nostra bona constiderari tunc dicimus: quando ea ratione illa sumiamus, qua actu & formaliter ita dixerim talia opera sunt ; hoc est qua & bene naturaliter morata sunt, &secundum rectam ut a nobis fieri potest ex conditione nobis indita naturalem rationem, a nobis cisect,ue profecta sunt;& alicuius praeterea alterius effectus

quisquis ille sueritin naturaliter causa illa e istunt;

43쪽

3ε Da PR AR D E s T. aut saltem existere possunt. Omnis nanque res sicut alterius rei effectus est, Deo uno excepto, ita rei cuiuspiam alterius causa positiva existit, aut existere potest; & ut uno uerbo dicam qua secundum ra. tionem suam formalem considerantur,&effectus positivi sunt. Priuatiue uero eadem bona nostra opora considerari intelligimus : quando non ea ratione illa sum utur, qua talia formaliter & naturaliter sunt;&positivi quidam effectus sunt; sed qua cum talia

sint, & cum bene morata sint, secundumque rectam naturalem, etsi sauciatam, rationem facta sint, &alicuius estectus causa esse possint nullius rei sunt naturaliter positiva causa sed aliam causam quae ad operandum ex se prompta est alteriusq; cauis operationem tantum non impediunt, eique operanti causae obicem aliquem non apponunt ι nullo autem modo ad effectum illius causae aliquid positiuum ais

runt, nec aliquo modo eidem coagunt:& ut apposite loquamur, quatenus diuinae, quae nobis semper promptissima assistit, beneficentiar, ac largitati impedimentum nullum apponunt: quin potius, si aliquod ante appositum est, pro uirili sua, amouent, aut saltem, amouere conantur; dixi sconanturJ quoniam ut gratiam Deus unus confert, ita peccatum quod unum diuinae gratiar diuinaeq; largissimae boneficentiae impedimentum est aufert solus Deus. Bifariam nanq; , imo trifariam impedimentum non apponimus; tum, non dicam nihil agendo, quia hoc esset impedimentum afferre, cum otium ipsum peccatum sit, sed nihil ad impediendum agendo; tum illud remouendo pro posse, quod ante impediebat;

44쪽

Lr a R R PRIMVs. 3 tum illud remouere uolenti nihil obstando. Non enim ille tantum, qui fenestram non claudit; uel ille etiam, qui fenestram aperit ; sed ille praeterea, qui fenestram aperienti non obstat; modo aliquo , hoc est modo privativo, cameram illuminare dicendus est. Aliqua tamen unusquisque ratione diuersa. Quoniam qui non claudit, impedimetum non assertilluminationi;qui uero aperit, tollit impedimentum aliqua actione; atqui aperienti non obstat, appositum aliquo modo impedimentum remouet: ipsa autem camera a Sole tantum positive illuminatur, non ab eo qui senestram non claudit, non ab eo qui illam aperit, non ab eo qui eam aperienti non obstat. Nemo sane corum est, qui uel minimum luminis cam rae positive demandet; sed priuatiue tantum unuς quisque, ut dictum est. Ex nostris bonis operibus positive sumptis, hoc est quatenus bona opera sunt;&ex nobis, siue ex actione nostra bene morata rectae naturali rationi conformia profecta sunt;& quatenus uim naturalem aliquam agentem, & aliquam rei cuiuspiam causam secum afferunt, nullo modo, siue tanquam ex ipsa ui operum, siue tanquam ex merito aliquo condigno, siue tanquam ex aliqua positiva causa, gratia diuina, non illam dico tantum, quae iustificat ; sed neque illa, quae ad iustitiam praeparat, proficiscitur, aut proficisci potest. Non gratiam Dei, S.Augustinus ad Bonifacium pp. aliquid meriti prae cedit humani. Quod non solum ut diximus uerum est de ea, quam praeuenientem, & iustificantem, sed

de ea etiam,quam praeparantem,&peccatorum colada emollientem gratiam patres altiluot δppellan

45쪽

3 Da PRAEDR1 Y.runt. Alioquin ut ait Apost.) gratia non esset gratia. Et Pelagij diu iam haeresis damnata, atque sepulta

iterum excitaretur. Ad hunc positiuum modum opera loco citato sumpsit Apostolus , quando dixit. Si autem gratia, non ex operibus: alioquin gratia iam non es gratia. Ex eisdem nihilominus bonis, & b ne moratis nostris operibus priuatiue sumptis, hoc est, ea tantum ratione sumptis, quatenus nullam iula diuinae semper paratissimae beneficentiar, ac largutati impedimentum apponunt: ad eum modum, praeparans gratia, quae ex patribus illa est, quae peccatoris ad poenitentiam cor emollit; aut etiam praeueniens gratia atque iustificans, per diuinam misericordiam, proficisci potest ; ad quem modum ex alicuius impedientis causae non appositione, aut etiam si aliqua apposita sit ex eiusdem amotione, forma opposita, & habitus oppositus quandoque per naturam continuo exurgere conspicitur. Vt ex non appositione, aut etiam ex remotione panniculi ab oculo si aliquis appositus est siue ex palpebrarum eleuatione, si depressae sunt, & lumen adsit, hominis excitatur illuco uisio;& ex rubiginis non appositione, aut etiam ex appositae abstersione atque amotione, ferri nitor effulget. Ex opaci quippe non appositione, aut si albquod interpositum est, ex eius amotione, ut ex senestrae aperitione, excitatur protinus illuminatio. Absit impedimentum, aderit similiter continuo diuina illa gratia, diuinumq; illud beneficium, quod pro ratione amotionis impedimenti adesse poterit; aderit, inquam, non quidem naturaliter sed gratuito. Si dicas . Apponere impedimentum quod ut dia Nimus,

46쪽

ximus, peccatum est) hominis esse uideo; amouere illud cuius sit non uideo, sit ne hominis an Dei.

Respondebo. Quemadmodum amouere tenebras positive, hoc est per luminis infusione solius luminosi radij est; priuatiue autem fenestra aperientis, ut palpebras eleuantis. Ita Dei quidem est amouere positive, hoc est per appositionem cum praeparantis tum iustificantis gratiar: hominis uero priuatiue,hoc est tum per non appositionem impedimenti, quod culpa est; tum per appositi amotionem, hoc est per non oppugnationem diuinae praeparanti gratiae; quς,

ut impedimetum quod in te est, amoueatur,cor tuu,& uoluntatem tuam satagit praeparare. Non app net Deus gratiam , s tu impedimentum apposueris. Sed dices: non possum impedimentum amouere, ut

palpebram elevare, nisi praecipuo me Deus aliquo adiuuet auxilio. Tibi dicam. Si impedimenti r motio , ut palpebrae eleuatio, aut ad Solem conuersio sit ad meritum, non poterit absque ope diuina hoc a te fieri; at si tantum ad studium fuerit, a te, ut a te, Dei generali auxilio, fieri poterit. Studeas Impedimentum amouere diuino radio, & mereberis iuluminari, & tanto amplius, quanto amplius studebis. Quamobrem ut B. Dionysii quarto cap. de Diuinis nominibus exemplo, & docta atque apposita similitudine utam uo quemadmodum tantum exuberantis luminositatis suae in locum quelibet Sol effundit; quantum pro impedimenti non appositione, aut si aliquod appositum est, pro eius remotione, locus ip- se, ut lucis recipiendae magis aptus ericitur, sic magis illuminatur: Ita tantum diuinae gratiae suae, atq; E a illumu

47쪽

illuminationis, nobis, animabusq: nostris Sol arternus. Deus demandat; quantum pro impedimenti. hoc est pro infidelitatis,proq; improborum actuum, S peccatorum nostrorum, improbaeq; nostrae uolum talis non appositione, aut ii quid tale appositum est pro eius, per nos faetii, ut possumuS, amotione, di diuinae beneficentiae non oppugnatione demandare ille potest. Multo autem a Sole discrimine: qu oniam lumen suum Sol ita demandat, ut illud natu, raliter non demandare non possit. Deus autem suum libere omnino , etsi necessitate iustae misericordiae suae, demandare non possit lumen tum obicem non apponenti: quam necessitatem S. Thomas necessitatem infallibilitatis appellat. Loco citato, hoc est

quarto capite de Diuinis nominibus ad principium scriptu ita reliquit Sanctiss. ille,&doctiss. Dionysius.

Haec uerba ita in latinum uertit Marsilius. Nam quemadmodum Sol hic nobis confisum, nec cogitatime, nec electione ,sed eo ipso, quod eis, illuminat omnia; q pro modo suo participationem lucis admittunt ose s i sum bonum, non aliter Solem siverans, quam exempla primum exilem excessenter antecellit imaginem; ipsa suae iHentia, per ea, quae sunt, omnia pro sua cuius empacitate, bonitalissea radios abunde dissundit. Quid

autem per ipsum bonum intelligit Dionysius, nisi Deum ξ Deus igitur per ea, quae sunt, omnia, Pro

48쪽

sua cuiusque capacitate, bonitatis suae radios libere atque abunde diffundit. Neque te moueat uerbum

illud fipsa sua existentiaJ quasi non libere Deus, sed

naturaliter, per ea quae sunt, bonitatem suam effundat. Est enim ita Deo naturale libere benefacere, si beneficij capax aliquis fuerit; ut homini naturale est. libero uti arbitrio, quo non utitur nisi cum uult; ut dicere possimus, quod libere ita naturaliter effumdat Iut homo libere naturaliter imperat. Aliquando ad Donatum scripsit etiam in haec uerba B. Ciprianus,&est epistola a. libri secundi. Nosrum tantam filiai pectiu, ct pateat; profluit largiter stiritus: quanorumi fidei capacis asserimm: tantum gratiae inundantis Murimus. Qii id est dictu nostrum tantum pateat pectusJ nisi uoluntas nostra non aduersetur, non obticem ponat, non resistat diuinis beneficijsὸ Hoc igitur piluatiuo modo, nos ipsos disponendo, impedimenta ad diuina beneficianos non apponendo, apposita pro uirili nostra amouendo, capacitatem tantum nos afferendo ; quod aliud bonis nostris operi bus afferre non possumus, gratiam suam tum praeparantem, tum iustificantem nobis Deum, immensa

bonitate sua, misericorditer elargiri minime negamus . At quis non intelligit; quod cum, medijs nostris eiusmodi bonis operibus, quae priuatiue tantum ad sup er naturalia beneficia concurrant, gratiam iblam , qua cor nostrum ad poesitentiam praeparatur, aut illam qua etiam iustificatur, a Deo nobis donari dicimus ; nos simul non donari illam ex bonis illis operibus nostris, hoc est ex uirtute illorum operum

tanquam ex causi aliqua positiva, aut meritoria; sed

49쪽

ias Da Pstianas T. ex sola misericordi diuina uoluntate,& Iiberalitate donari assirmamus.Sola quippe Dei misericordia tanti doni positiva causa est uniuersa. Nemo certe hominu est, qui clare istud no intelligat; nisi quis forte ita nos desipere existimaret, ut afferre illum luminosita- ti Solis aliquid arbitraremur, qui ab oculis nostris opaci aliquid amoueret, aut opacum aliquod non

apponeret, ex cuius amotione, aut non appositione.

iam Solem ipsum inspiceremus.Nihil Soli aut Solis luminositati attulit ille, aut asterre potuit ; abstulit tantum sua Opera, non attulit. Abstulit, inquam, non Soli,siue Solis radio & luminositati; cui nec afferre ille,nec auferre aliquid poterat sed nobis siue oculis nostris ; illud sane, quod oculis nostris Solis radiuimpediebat, quo ablato, Sol affuit. Illi nempe, qui diuinae beneficentiae non apponit impedimentum, aut appositum pro posse suo amouet, uel amouenti non aduersatur, aliquo praecipuo & supernaturali beneficio adest Deus continuo . Ei sane, qui peccatum suum quod unum tanti solis lumen retardat ex animo pro suo posse detestatur, adest protinus suo alia quo lumine, & sua aliqua gratia Deus, peccataque eius aufert uniuersa:aut saltem si minus tanti ille beta neficij capax fuerit) ad ea auferenda peccatorem praeparat. Suae nempe gratiae, &suae beatificae luminositatis tantum cuilibet praestat, quantum ille,cum Dei

superaddito auxilio, se capacem exhibuit.

Gibria

50쪽

p. aza Loria, de qua ad Rom. cap. scriptum est.

Ei autem, qui operatur, merces non imputa.

tur secun m gratiam, sed secundum debi-rum , etsi ut ex uerbis Apostoli m anifestu apparet ex bonis operibus nostris proficiscitur; ex una tamen quod iterum dico ex una diuina gratia. ex unaque Dei beatifica beneficentia, non aut ex bonis operibus nostris, a Deo nobis donatur. Duo nanque de gloria dicimus, quae sibi inuicem opponi uidentur. Unum quod est ex operibus; Alterum, quod tantum ex gratia est ; quod capite sequenti demonstrabitur. Est nempe beatitudo & gloria nostra ex operibus nostris bonis, non priuatiuo modo tantum. ut ante de bonis operibus ad assequendam praeparantem, uel iustificantem gratiam dictum est seu positivo etiam modo sumptis. Quippe post aς sequutam a nobis Dei largitate & misericordia iustificantem gratiam, ex operibus nostris, positiva aliqua ratione, ueluti nostrorum operum mercedem, gloriam retribui nobis a Deo Opt. assirmamus, imo ipse sacra Scriptura assirmat. Apoc. cap. 22. legitur.

Ecce uenio cito, ct merces mea mecum es, reddere unicuri

que secundum opera sua. Et in priore ad Cor. cap. 3. Un quivique propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Nostris sane operibus bonis positive sumptis, hoc est bene moratis. & a recta naturali ratione prosectis, assequuto diuino illo quod d iximus

SEARCH

MENU NAVIGATION