De praedestinatione compendium, libellulis duobus distinctum. In uno, de praedestinatione in altero, de reprobatione agitur. Auctore R.P.F. Iulio Syrenio, Brixiano, ... Cum indice locupletissimo

발행: 1580년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

. Exponitur verbum screaturae rationalis , in si1 nem uita Mema. J Cap.

Icitur screaturae rationalis:J creatura rati, natis illa dicitur, quae ratio e utitur . Bisa riam aute ratio sumitur; tupro illa animae potentia, quae ratione utitur, hoc est pro intellectu; tum pro ipsa intellectus operatione, quae discursus dicitur, & ratiocinium ,& ratio. Intellectus communis est: creatori di creaturae ; hoc est Deo. homini, & Angelo. Omnes nanque intelligunt, non aeque tamen, sed pro naturae suae ratione. Ratio, quae ratiocinium &discursus dicitur, homini tantum, &Angelo conuenit: non tamen eodem modo, sed differenter admodum . Discursus duplex sane est, proqpriust, & improprius. Discursus quidem ille, qui proprie distursus dicitur, ex re notiori ad rem ignotiorem contendit :& hic homini proprius est. Solus

nanque homo ex re magis cognita, in rem minus cognitam peruenire conatur. Non enim ex aliqua re magis nota in alicuius minus notae rei cognitionem

quod ut diximus, proprie disturrere est) peruenit Paut peruenire nititur angelus. Discursus autem ille, qui improprie discursus dicitur, non homini tantum, sed Angelo etiam conuenit. Est autem eiusmodi discursus duplex. Vnus, cum post unum aliud consideramus ; ut cum post Solis eclypsim, terrae sphaericitatem , aut Dci prouidentiam , aut quid aliud contemplamur. Alter, cum unum in alio cognoscimus; ut cum Socratem in speculo intuemur. . . ἡ Vtroq;

32쪽

Vtroq; nanque modo cognoscere, intelligere, atquὸ discirrrere angelus dicitur. Vnum quippe post aliud intelligit. Non enim simul omnia intelligit, quae intelligere potest. Vnum etiam in alio percipit; ut ire uultus excandescentia iracundiam . Quod facere, quo quo modo, & improprie discurrere est. Homo

quippe solus ut dictum est discursu illo, qui pro

prie discursus est, utitur, & ratiocinio r& ex ijs, quae antea cognouit, ad incognita solus contendit per ratiociniu. A Graecis propterea, ut notauit in Cratylo Plato, dictus est homo-ωποπεδhoc esti, quia ea quae uidit, & sensu percepit, reconsiderat; atque discurrit. Dicitur denique sin finem uitae aeternarJ id est in finem, qui est ii ita aeterna; ut constructio sit in transitiva. Et de hac D.Thomae ex

ctissima, atque do issima dissinitione hactenus. Pniae linationis principium, medium, σβis

Deus. G2. δε- x ijs, quae hactenus de praedestinatIone ducta sunt, nonnulla, quae psurimum ad rem

pertinere uidentur, colligemus . Vnum Quod cum supernaturalium latum beneficiorum , & eorum omnium, & singulorum intuitu, quae ab uno duntaxat Deo Opt. praedestinatae creaturae rationali misericorditer euenire possunt , praede.stinatio esse censeatur Est enim praedestinatio prae scientia de praeparatio beneficiorum Dei habeat auorem principium, in effectis suis in creatura praedestia nata, di medium , di finem praedestinatio, tantorum que

33쪽

que beneficiorum praeparatio, atque collatio: sequutur, ut nostrae praedestinationis, siue, quod idem est. eorum beneficiorum, quae nobis per prsdestinatione praeparλta eueniunt; sit Deus principium in nobis, &medium, & finis. Principium, nOS creando, uoca do,& fide illuminando. Medium, supernaturalia nObis alia beneficia, ad assequendam gloriam, necessaria exhibendo ; sed in primis per gratiam nos iustificando, &in iustificationis ad finem usque perseu ronti a no conseruando. Finis, nos in fine praesentia uitae nostrae ad aeternam uitam subvehendo, & gloxuficando. Hoc est, quod de se ipso Io. cap. 14. ait Dominus. Ego sum uia, ueritas ct ui a i uia, medium sueritas , principium ;uita, sinis.

PMdestinatio nostra ab aeterno essperhibetur. cap. Is

Llerum est. Quod sum praedestinatio ratio ut dictum est sit quaedam in Deo;& diuinae illa prouidentiae pars existat; in Deo autem ex tempore possit esse nihil; qu viam quidquid in Deo existit, Deus est; quod simplicissima natura & essentia ille sit,siequitur, ut inDeo fix nostra praedestinatio aeterna quaedam ratio; & si

praedestinationis nostrae effectus, nisi per quandam temporum explicationem in nobis esse non possunt: quos sicut per misericordem praedestinationem ab aeterno nobis in sua essentiali prs scientia contulit; itae s per essentialem praescientiam in nobis ab aeterno Deus infallibiliter nouit: cui futura in tempore Om

nia incommutabiliter notissima sint,

34쪽

Ertium est. Quod cum nisi per imam misericordem praedestinationem ι diuina, &nipernaturalia beneficia squaecunque illa sunt hominum nemo assequi possit: Illa autem ut prius dictum estγ plura a multis probatis Theologis numerentur; consequens est, ut plura si fuse, & in uniuersum de praedestinatione loqui uoluerimus praedestinationum constituenda genera sint: sicut plurassent creaturae rationali per praedestinationem praeparata atque exhibita supernaturalia Dei beneficia: quae non nisi per eius misericordem praedestinationem , & clementiam obtinere homo potest . Et praeterea sequitur: ut qua ratione homo quispiam per diuinam pietatem, &largitatem supernaturale beneficium aliquod assequutus fuerit; e dem ratione ad illud ipsum beneficium praedestinatus idem esse censeatur: siue uocatio & gratia praeparans, & gratia iustificans, & gloria simul; siue uocatio tantum, & gratia; siue etiam uocatio solum squar praeparans gratia appellari potest beneficium illud sit, quod assequutum illum esse dixerimus. Et rursum sequitur, ut pro quo ita dixerim tempore illud beneficium assequutus ille fuerit, pro eodem p d stinatus, idem dicendus erit. Sive pro tempore dicere liceat) perpetuo, & sine termino, & fine; ut illi, qui non uocationem raritum , aut uocationem &gratiam solii in ed uocationem, gratiam, di gloriam

35쪽

a D a i P R Λ a D E 2 GItandem assequuntur : siue pro tempore dicamus temporaneo, quod cum termino & fine sit ; ut illi, qui siue per baptismum, salutis di paradisi ianuam,& primam naufragij tabulam; siue post baptismum,

per sacramentalem salutarem poenitentiam , tabu-' Iam alteram, iustificantem quidem gratiam & charitatem aliquando stat assequuti; in ea uero adfineusque minime perseuerarunt; sed in peccato more

Ii decesserunt. Verum, etsi praedestinationum plura: genera sunt, praedestinatio tamen illa, quae ad gloriar assequutionem est; hoc est quae beatitudinem&gloriam includit, absolute, &simpliciter praedestinatio ldicenda est. Illa nanque sola, & perpetua est, & Ο - inia praedestinationis ad salutem opportuna beneficia tcomplectitur: Aliae autem praedestinationes, quo iquot illae sunt, non simpliciter, sed quoquomodo, r& secundum quid, praedestinationes dicendae sunt; iquoniam praecipuum praedestinationis finem, hoc est gloriam assequutae illae non fuerunt. . t u

. Nova quadam de praedesinatione opinio assem a

V xtum est . , Quod cum non omnes, qui t. silui fiunt ; sed nobiles tantum in Ecclesia Christi , haeroas, ut beatissimam Virgi t inem matrem, Ioannem Baptist. P trum, Paulum, Stesanum , Laurentium ,ο alios insignio lires Ecclesiae proceres, praedestinatos sit arbitratus in t libris suis, quos de prsdestinatione edidit Reuer. Epis . P. Ambrosius Catarinus, aliorum uero, qui tu .ia Aio serioris

36쪽

ferioris ut ipse ait) classis sunt, hominum neminem; esto,quod ex illis multi salvi fiant; quod nouum commentum quamuis non multum, imo nihil cogentibus rationibus) suadere ille conatus est : conseques est,ut uehementissime pater ille errauerit quod alibi a nobis ostensum est & ab omnium patrum Theologorum sententia longissime aberrauerit. Non enim fuit, uel apud antiquiores, uel apud recentiores Catholicos Theologos patres dubitatio aliqua; an qui salui fiunt, a Deo ante praedestinati existant; sive an absque diuina praedestinatione hominum quispiam possit salutem assequi: cum ad multorum

. imo ad omnium ferme Catholicorum patrum sententiam, non tantum salutem suam, ac beatitudine,& gloriam quod maximum est sine praedestinatione assequi ullus hominum potest; sed neque iustificatione, nec praeparantem gratiam, aut uocationem,

nec minimum, ita dixerim, aliud quodcunque supernaturale beneficium non me latet interea Omnia eiusmodi&singula, maxima esse beneficia) absque misericordi Dei praedestinatione obtinere quis potest. Cum ad Romanos capite nono. Scribat Apostolus. Euos praesciuit, ct praedestinauit: hos se uocauit; se quos uocauit, illos se iust scauis; es quos iustia fauit, illos se glorifcauit. Quibus uerbis cum prae scientia, & praedestinatione non tantum glorificationem ,&iustificationem, sed etiam uocationem coniunxit; quod ipse quoque uocatio, nedum iustificatio& glorificatio cuiuslibet hominis praedestinati nis effectus aliquis sit. Et libro primo Dialog. cap. 8. S. Gregorius de omnibus , di singulis diuinis super-

37쪽

naturalibus beneficijs. inquit, oblineri nequaquam possunt, qua praedestinata non sunt. Vt omnino quia cunque gloria in sit assequutus, uel assequuturus, praedestinatus etiam ab aeterno penitus censeatur .

n ex operibus praeuisse sit nostra pnaedestinatio. t

p. IS. Erum enim uero dubitatio illa, an in aeterna diuina praescientia, ad nostram nos pra destinationem aliquid afferre, eamq; aliquo modo apud Deum nostris operibus iuuare postim us, & orationibus; ita ut ex diuino aliquo operum nostrorum intuitu quoquo modo pra destinationem nostra proficisci dicere possimus; an potius uniuersum eximium istud beneficium ex mera simplici diuinae uoluntatis liberalitate, nulla operum nostrorum habita apud Deum ratione, nobis eueniat. Haec, inquam, dissicultas pios prae maxima dissicultate sua, & Catholicos tum antiquiores tum recentiores patres, suspensos diu & anxios dotinuit; & multum eos pijs disputationibus diuex uit; & adhuc forte sub iudice lis esse uidebitur. Cum

sicrarum literarum ueneranda cogat nos auctoritas, Hinc, credere nonnihil ad nostram prςdestinationem per opera nostra afferre nos posse: quoniam retributurum nobis esse Deum, pro ratione operum nostrorum, dc meritorum, siue bonum, siue malum, Sancta scriptura constanter assirmat; Illinc, bona omnia,q uaecu nque illa sunt, in primis autem iustitis gratia in , &gl oriam primario. diuinae praedestinationis effectus ,

38쪽

Ltaph PRIMvs. 27 effectus, unius nobis diuinae beatificae largitatis abacto procul omni operum nostrorum intuitu imm seq: unius misericordiar beneficio, aduenire, eadem . sancta Scriptura comminisci saepius, atque non obscure explicare uidetur. Legimus nanque. Psal. 17. Salaum me fecit, quoniam uoluit me. Et ad Titum cap. 3. Non ex operibus iustitia, quae fecimus nos: sed secandum suam misericordiam saluos nos fecit. Legimus etiam psal. 118. Haec facta ea mihi; quia iusificati nes tuas exquisiui. Et in Cantico Virginis matris. tanta re exit humilitatem ancilia sua; ecce ex hoc beatam me dicent omnesgenerationes. Et ad ROm. cap. II.

Apost. Reddet unicuique Dominus secundum opera sua. Et Dominus ipse Mati. cap. a s. ai t. Venite benedicit patris mei, possiste paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, se dedistis mihi manducarer sti-xi , ct dedictis mihi bibere, &c. Qujbus uerbis ore Domini commendari uidentur bona opera nostra; tanquam sterns praedestinationis, & regni coelestis ast quendi possidendiq; aliqua causa. Et sicut pro opinione illa, quae opera nostra a ratione praedestin tionis penitus abdicat, multae rationeS clitant, ex quibus aliquot alibi produximus,& inter alias, ratio illa. Quod ad diuitia assequenda supernaturalia beneficia quoniam supernaturalia, & diuina sunt

nullam ex se homo habeat actricem uirtutem, aut ra-aionem , & proportionem naturalem. Ita pro altera opinione, quae ad rationem praedestinationis nostrae opera nostra aliquo modo admittit, non pauciores rationes sunt, quarum non ullas alibi adduximus, di in ter alias ab aliquibus ratio quaedam ita erigi tura

39쪽

18 DA PRAEDEST. ut ad alterum duorum incommodorum, eum, qui sic opinatus fuerit, deducat; Vel ut concedat, cunctos homines , pro bonitatis, & m i sericordiae suae immesitate, Deum ad aeternam uitam praedestinare; Vel ut personarum acceptorem cum abactis procul nostris operibus cunctis,pares Omnino, pro humanae nostrae conditionis ratione, omnes existamus Deum

esse assirmet. Vtrunq; autem, & diuinis scripturis, &diuinae simul aequitati nimium aduersatur. Haec certe dissicultas est illa dissicultas omnium maxima: quae &antiquorum , & recentiorum patrum piam in sanctis scripturis diIigentiam, piaque, in hac difficuli, te explicanda, ad fidelium omnium aedificationem, ingenia, multis retro seculis plurimum torsit.

rutilam illicultatem aliorum resto

Actam arduam, &ualde impeditam difficultatem, ut dissoluerent patres non nubii pij atque catholici, duas de praedestinatione in ecclesia catholica fuisse pie semper, & catholice sustentatas opiniones etsi oppositae illae uideantur dixerunt. Eam uidelicet, quae nulla prorsus operum nostrorum habita ratione, ex una tantum diuina uoluntate & misericordia praedestinationem, hoc est uocationem, siue fidem & gratiam, quae nobis a Deo confertur, & gloriam , uenire asseruit. Et eam, quae non ex sola diuina uoluntate, sed etiam ex operibus nostris,operum'; nostrorum pro sensione . quoquo modo praedestinationem, fidem uide

ia ia

40쪽

uidelicet; gratiam,&gloriam misericorditer hauriri,afirmare non dubitauit. Quorum profecto sanctorum patrum sententi etsi pij, & docti uiri sunt in eo tamen, quod & duas has esse opinationes, & eas quasi ab inuicem e regione distinctas, atque oppositas admittunt; haud multum nos libenter subscribimus, & assentimus . Quoniam Cant. cap. 6. scriptum est. Una est columba mea, perfecta mea; una eumatri suae, electa genitrici suae. Et psal. I 32. Ecce quam bonum, o quam iucundum habitare tres in unum. Aliqui propterea opinionem utramque illa ratione ad concordiam uocare conati sunt. Vt unam quidem dicerent, de ea praedestinatione esse intelligendam opinionem, quae ad uocationem, uel etiam ad gratiam,& ad iustificationem est; alteram uero de ea, quae est ad gloriam. Illa enim ex una diuina uolunt te,non autem ex operibus siue ex operum aliqua pretsensione, uel intuitu, & ex una diuina misericordia est; hanc ex operibus nostris aliquo modo esse, a

mitti p0test. P. Ambrosius Catarinus unam de procerum Ecclesiae Dei praedestinatione, alteram de inis ferioris classis hominum intellexisse est visus. Alij aliter opiniones istas conciliare conati sunt .

Restonsio auctoris Cap. Σα

Emmenimuero cum rem ego diu perpe derim , examinauerimque diligentius;&utranq; opinionem a patribus catholicis absq; aliquo fidei praeiudicio alacriter deissendi animadus: terim: non illas ut prima fronte iu

SEARCH

MENU NAVIGATION