Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nantibus. Ceterum Vota repeto, quae, cum volumen primum offerrem, devota mente Co cepi. Servet Te Deus omnium rerum mode

rator, REVERENDISSIME AC CELSISSIME PRINCEPS EPISCOPE, ut Te Mecaenate

ac Protectore in augustissima praesertim Rep.

Poloniae scientiae ac litterae omnes majora indies capiant incrementa. Ita constanter vovet

REVERENDISSIMAE CELSITUDINIS

CHRISTIANUS L. B. DE OLFR

12쪽

Postquam in parte prima & secunda do

cuimus , quomodo rectus facultatum animae usus acquiratur, qui ad viri tum culturam requiritur, nunc pro

grediendum est ad virtutes ipsias explicandas, ut appareat, quomodo habitus isti morales acquirantur & exerceantur, contrarii autem Vitentur, aut dediscantur. Constat ex Iure naturae , triplicia esse hominis officia, quae imm tabili lege ista praescribuntur, officia nimirum erga Deum, erga nos ipsos & erga alios. Nasci. tiar binc triplex virtutum genuli quarum aliae re-ι Picitant Deum, aliae nos ipsos, aliae denique homines alios. In praesenti eas pertractamus vim riatCS, quae ad cultum divinum pertinent, sunt-

13쪽

que diligentia Deum consideratione potissimum

rerum in hoc universo agnoscendi, pietas, obedientia Deo debita, amor Dei atque charitas, timor Dei, reverentia adversius Deum & magnificatio ejus, fiducia in Deo & acquiescentia inprovidentia divina , celebratio nominis divini, gratitudo & preces, ac religio naturalis: neque

enim, ut jam alias monuimus, ultra ea progredimur , quae lumine naturae agnoscuntur. Poteramus hasce virtutes vocare theologicas, non sine omni exemplo: ast ne forsan nonnullos ossendat appellatio, ab ea abstinere maluimus. In hisce autem virtutibus explanandis ita versati suimus , ut ostenderemus, quomodo recto facultatum usi comparentur & cxcrccantur. Equidem non ubivis apposuimus titulos motivi, medii, signi, impedimenti atque remedii; demonstravimus tamen omnia, quae singulorum rationem habent, ut ab eo facile agnoscantur. qui terminorum istorum notiones distinctas alibi explicatas habet: id quod etiam observabimus in ceteris, quae suo tempore sequentur. Quamvis enim ostendorimus, in Ethica tradenda esse actionum committendarum & omittendarum motiva specialia, itemque media atque signa rectitudinis actionum in qualibet earum specie,

14쪽

inii,

- se

exponenda quoque esse impedimenta & demon. strandum modum, quo tolluntur; non tamen ea mens est, quasi ubique ostendendum sit, hoc esse motivum istud esse medium, vel signum, hoc referendum esse ad impedimenta, istud ad sublationem impedimenti, sed iussicit, ut ea tradantur, quae hoc, vel istud nomen merentur, quemadmodum in. methodo demonstrativa non opus est , ut singula definitionum, axiomatum, postulatorum, theorematum , problematum & corollariorum titulis discernantur, sed sufficit ea observari, quae de singulis methodus praecipit. Quoniam Vcro inter virtutes , quae in praesenti consideramus,

datur quidam nexus. .vi cujus una ab altera dependet 3 eo quoque ordine easdem pertractavimus , ut quomodo una in alteram influat appareat. Quamobrem cum omnes illae virtutes

supponant agnitionem Dei veri, hujus mundi Factoris, Conservatoris & Gubernatoris, mumdus vero hic a Deo conditus suit, ut persectio ejus summa inde agnoscatur; ideo primo loco prolixe ostendimus, quomodo singula attributa divina consideratione hujus universi nobis inno. tescant juxta ea,quae in Theologia naturali demonstravimus, quomodo mundus integer & omnia, quae in eo sunt , vi dependentiae suae ab attri

b et butis

15쪽

hutis divinis sint specula perfectionum divina

rum. Ut Vero clarius constaret, quomodo hoc universum sit Liber naturae, in quo Deus sese nobis revelat 3 usi sumus notione creatio,

nis, quam Sarasa , e Societate Iesu, in praeclaro opere de Arte semper gaudendi exposuit, ni mirum quod singulae creaturae sint verbum Dei voce viva prolatum : unde sequitur, ut legere . librum naturae idem sit ac Deum viva voce ad nos loquentem auscultare. Consistit autem auscultatio in consideratione rerum hujus universi &meditatio in collectione attributorum divinorum ex iis, quae de rebus in hoc universo nobis innotescunt. Multa hinc deduci poterant, quae non unius sunt usus; sed nostrum jam non est ad talia digredi. Suffcit hinc constare, quod . nam pretium statuere debeamus Libro natum. qui a plerisque si non prorsus contemnitur, parvi tamen penditur, quamvis ipso verbo scripto, quod divinum esse agnoscimus, vox viva Dei nobis commendetur. Ceterum confido me singulas virtutes, quas brevitatis causa theologicas nunc appellare liceat, ita explicasse, ut carum ratio intime perspiciatur. In his au - tem consistit cultus divinus , cujus habitus religio est, quam naturalem dicimus, non min

16쪽

do quia lumine naturali nobis innotescit, sed etiam quia ex ipsa Dei hominisque natura fluit, id. eo perinde immutabilis ac ipia natura Dei atque hominis, ita ut in religione revelata, quam christiani profitemur, integra stubsistat sororio vinculo cum ea copulanda. Quamvis autem religio potissimum in cultu Dei interno, seu prompta officiorum erga Deum & ceterorum erga nos & alios propter Deum praestatione consistat,

externum tamen etiam cultum requirit, tum ut

in cultum divinum omnium facultatum usus impendatur & homo totus Deum colat, tum ut externo internus promoveatur. Quamobrem quoque ostendimus, qualis esse debeat cultus externus, cujus in interno ratio siufficiens continetur. Atque hic ostendimus religionem ceremoniis carere non posse sa) , quarum institutio quamvis arbitrio nostro relicta, iis tamen continetur regulis, quas in parte altera Philosophiae practicae universalis demonstravimus. Monuimus vero etiam quod de ceremoniis ex ipse carundem notione judicium fieri debeat, ut temerarium vitetur, & quomodo Deus ex cerem Inia facere potuerit sacramentum. Plurimum

a) Augustimu l. 9. eontra Rufium : sne externis ceremoniis inipossibile est servare religionem.

17쪽

P R IE F A T I O. autem refert, ut religio naturalis penitus perspecta planeque cognita sit nostro praesertim seculo, quo non solum profanorum hominum turba vehementissima contentione animi, ingenii, virium eam tollere conatur, Verum etiam aliorum

de eadem admodum disicrepantia sint judacia. Aperte satis ostendimus, quod verae felicitatis, qua stui in his terris potest homo, sons sit religio naturalis: docebit autem Theologus, quod religio revelata ad eam accedere debeat, siquidem sitim explere velimus & selicitati quoque

futuri aevi contulere. Nolumus jam commemorare omnem utilitatem, quam religionis naturalis

cognitio praestat; sussicit hoc unicum annotasse, quod magnum adjumentum afferat ad religio. nem revelatam contra hostes defendendam & ad superstitionem eliminandam. Quodsi quis ea, quae de religione naturali in hoc opere demonstravimus, aequa lance pensitaverit, clarissime perspiciet, quam misere hallucinentur, qui religionem omnem pro invento Politicorum habent, & religionem cum superstitione in unum confundunt, mentis suae acumine mirifice sibi blandientes, cum manifesto prodant ablepsiam. Patet vero etiam, quam periculose sint ipsorum molimina, cum nihil aliud agant, quam ut sortissimo selicitatis praesi- dio

18쪽

PRAEFATIO.dio genus humanum privent. Nos, qui genus, humanum amamus, nihil magis in votis Irahei mus, quam ut Vigeat veri Numinis cultus, & homines vera felicitate fruantur intentioni Numinisi benignissimi convenienter. Huc sane tendit. ' Omnis noster conatus in Philosophia morali accuratius pertractanda, quam hactenus a philosophis

factum,ut omnis virtutis ratio,sine qua nemo mori talium felix esse potest, intime perspiciatur. Patebit vero demonstrationes nostras attente con- . sideranti, nemini adeo novercam esse naturam, Ut

in statu suo non felix esse possit, modo homines, conjunctis viribus, quemadmodum jubet lex naturae, mutuam beatitudinem promoverent, ac imprimis illi, quos divina providentia Rectores Gentium constituit, officio suo latisfacerent, quemadmodum partim in iure publico universali, partim in Iure Gentium ostendimus. Clarius adhuc haec persipicientur, ubi ossicia cetera hominum insequentibus Philosophiae moralis partibus, &ossicia summorum imperantium in philosophia civili demonstraverimus. squidem non dunito fore permultos, qui sibi persuadebunt, me nimis

, rigidum esse morum censorem,&omnem voluptatem. quae homines hilarat, ex mundo conatu prorsus irrito exterminare velle. Ast hi erunt qui

re Diuiti Zod by Cooste

19쪽

P R Ig Γ A T I O. re non tota perspecta judicium deproperant. Quemadmodum enim in Iure naturae demonstravimus, voluptatem quoque transitoriam, modo sit innocua, felicitatem nostram ingredi posse; ita quoque in praxi ostendemu , quomodo voluptate transitoria sit fruendum, ne ossiciatur felicitati. Si qui vero sunt, qui objiciant, istiusmo di virtutis culturam, qualem nos tradimus, magis optandam, quam sperandam esse; facile me c L. sentientem habent. Sed Philosophi est veram ad felicitatem viam monstrare; non vero divinare quot eandem ingredi libuerit, quamvis in votis habet, ut, siquidem fieri posset, eandem inorediantur omnes. Halae, d. ι8. Septembris Anno 17 l.

20쪽

PHILOSOPHIAE MORALIS

SIUE

ET HICAE

PARS TERTIA .

DE VIRTUTIBUS MORALIBUS, QUIBUS

PRAXIS OFFICIORUM ERGA DEUM CONTINETUR. CAPUT L

De Agnitione Dei.

De aenitione Dei nullam Ulaiam Deo debitum prestari De necessis potest. Ossicia enim erga Deum, consequenter te agnitionis quae Deo debentur j. a 26. pari. i. Phil. practi. univ. , sunt Dei ad C actiones juxta legem naturae praeceptivam & prohibitivam eia in pro determinatae sq. aas. pari. r. Phil. prast. vn Naturaliis standa. ter autem obligamur actiones liberas determinare per mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION