장음표시 사용
31쪽
formam compositae, qua bistitutiones Iuris naturae N Gentiam eou-
Utilitatem istiusmodi eompendiorum jam alias demonstravimus 3. 4II. pari. r. Eth. & qua cautione hic sit utendum, ne magis noceant, quam prosint, monuimus noto I. 4Ia. pari. r. Eth.). Prosunt istiusmodi compendia non modo iis, qui ad systemata majora progressuri ampliorem& magis exasciatam Dei scientiam acquirere student, verum etiam ceteris, quibus ultra ista progredi non datur. Agnitio Dei cum omnibus necessaria sit, & cum unusquisque tantum operae dare debeat. quantum potest . ao9. Parnr. Phil. Praa. unis. , ut ceriam habeat Dei cognitionem f. II 4O. yart. r. Jur. nar. nec in dubitationem se adduci patiatur I. 4 II. Puri. a. Tria. nat. ἔ Omnibus quoque, quo cunque fieri potest, modo consulendum est. In re autem maxime ardua vires suas probe explorare debet, qui istiusmodi laborem in se suscipere vult, ne plus speram de facuItatibus suis, quam in iis est, aliis, quibus prodesse vult, aut saltem velle deber, magis noceat, quam prost. Neque enim se tuebitur pervulgato isto: si desint vires, ta- mera est laudanda voIunias pra sertim si jam alii eodem Iabore rectius perfuncti fuerint, quo m commodum suum et se uti poterat ac debebati
De renitio- Similiter quia scientia Dei ex TheoIogia naturali me ne ebruis thodo demonstrativa pertractata haurienda est . s.
que in The, reductio autem veritatum universalium ad sensum commu-Deia demon. nem desectum scientiae supplet, si hominibus demonstra-yrantur, adtionem capere nescientibus scitu necessariae sunt g. 4 au.
sensum e-- pari. r. Hλὰ ς quae de Deo in Theologia natarali devionsti tur, munem. immo ipsae demonstrati es is gratiam eorum, qui demon rationes capere nequeunt, ad sensum commanem redacenda sunt.
32쪽
Cum agnitio Dei unicuique maxime neeessaria sit. immo unusquisque Deum agnoscere Obligetur, scientiam ta men Dei vi demonstrationum non omnes sibν comparare possint, nostrum esse arbitramur ostendete . quomodo dogmata de Deo. & inprimis argumenta, quibus eadem Pro bantur, ad sensum communem reducenda sint. f. II.
Qui ex contemplatione hujus univers existentiam Dei certo Oua via noscere vult ex conti rete existentia hias univehi rerumque certam exi naturalium eam colligere tenetur. Mundus enim integer &flentic Dei
quicquid in eodem existit, quatenus contingens est, ab Mηiti emexistentia Dei dependet f. 8oo. pm t. r. Theot nati , & pe miβιμ quoad contingentiam speculum existentiae Dei necessariae est l. 799. pari. i. eol. a. . Quoniam itaque ensunum ab altero dependet, quatenus ratio ejus, quod ipsi inexistit, in aItem continetur β. 833. Ontol.), & ens unum speculum est entis alterius, si per ea, quae ipsi insunt, colligitur quid iniit alteri . 78 pari. r. Ibeol. nat0 ;existentiae contingentisoujus mundi & rerum in eodem existentium ratio quaerenda est in Deo, seu ipsius existentia necessaria, atque haec existentia neccssaria colligenda
est ex contingente existentia hujus universi rerumque naturalium. Quamobrem qui ex contemplatione hujus universi existentiam Dei certo agnoscere vult, ex contingen te existentia hujus universi rerumque in eodem existentium seu naturalium eandem colligere tenetur.
Probe . notandum est, Deum existere non eoncludi ex eo, quod mundus existit, sed quod contingenter existit. Si enim sumamus tanquam a posteriori eognitum , mundum existere, inde saltem inferri potest, eum existere vel necessario, ita ut impossibile sit, ipsum non existere, ideo-
33쪽
que vi propria, vel contingenter, ha ut etiam non repu gnet, eum non existere, consequenter ut ratio existentiae ejus quaerenda sit in ente alio ab ipso diverso s=. 7o. Ontes. . Inde aurem non deciditur, utrum horum verum sit. Qui alte. rutrum sine ulteriori probatione sumit tanquam verum,id precario sumit & quascunque tandem quaesiverit rationes probabiles ad incrustandam opinionem suam , ut ad certam coognitionem perveniat, fieri nequit. Quilibet autem pro modulo intellectus sui sibi pec suadet opinionem suam: ast qui
acutior est, dubitationum fluctibus immersus haeret, nec ex iis emergere valet, ignorans cuinam sententiae assensum praein here debeat. Necesse igitur est, ut in contingentiam extostentiae convertatur alitentio, qua cognita demum decidi potest quaestio, utrum Deus detur . nec ne. Atque haec ratio est, cur nos in parta prima Theologiae naturalis, quam methodo demonstrativa adornare voluimus, quemadmodum exigit systematis ratio, contingentiam mundi dc animarum nostrarum demonstraverimus, ac inde tandem collegerimus existentiam Dei. Qui aliam viam ingredi voluerit, is se, per deprehendet, tacite supponi, quod erat demonstranadum, nimirum existere ens a mundo diversum, a quo mumdus integer de quicquid in eo eristit existentiam suam habet. Disertius de hoc ipso iam dudum dixi in libello, quod sub titulo Rationis Praelectionum Volfianarum in Ma. thesn dc Philosophiam universam A. III 8. edidi, sect. 2.c. 3. 3. 4o. V ρει. quae hic repetere nolo, sed quae ibidem legi possint. Equidem non defuerunt, qui hunc ausum
aegre tulerunt, & ut aliorum quoque odium in me main gnum concitarent, quod ipsi in me habebant, propterea labem atheismi nomini meo adspergere non verebantur,
Rod rejicerem argumenta, quae ad evincendam existentiam 1ei omni tempore a praestantissimis Theologis atque Philosophis pro sortissimis fuerint habita, seque ipsis eripere tela adversus atheos; pudendam tamen ignorantiam in omni historia Iiteraria arguit haec criminatio, ius malitiam po-uurs Diqitigod by Cooste
34쪽
tius, quam ignorantiam consteri maluissent, eum omni tempore , quo philosophia aristotelico - scholastica in scholisiuit recepta, unanimiter inculcatum fuerit, varias illas vias, per quas ex demonstrationibus a posteriori exactior divinae existentiae notitia nobis ingeneratur, non esse aeque essica- . ces . cum quaedam ex illis moralem saltem in generent cer- 1titudinem , dc quaedam magis, quaedam minus urgeant, quaedam
pluribus, quaedam paucioribnsatheorum objectionibus exposita sint, nec omnes Theologos & Philosophos in eo consensisse.
quaenam via alteri fit praeferenda, seu quodnam argumen tum ad convincendum maxime idoneum fr. Immo non minus pervulgatum est, omni isto tempore notitiam existenistiae divinae vulgarem, quae minus accurata contemplatione universi comparatur, ab exactiori, quae vi demonstrationis praevia accuratiori consideratione univers acquiritur, distin-liam & ex Theologia naturali proscriptam fuisse. g. I s. Argumentum a postri tori praeferendum est argamento a prio- gsi ν in existentia Dei demonstranda. Etenim argumentum a po- m tum asteriori consideratione mundi eruit contingentem ejus de posteriori, eorum, quae in ipso sunt, existentiam & inde existentiam alterum Dei .concludit, quemadmodum ex parte prima Theologiae a priori μnaturalis perspicitur; argumentum vero a priori supponit prUerendum. tanquam sumtam notionem entis persectissimi, cujus ante pollibilitas evincenda, quam existentia inde concludi pos- fit, quemadmodum ex parte altera Theologiae naturalis apparet. Possibilitatem entis perfectissimi evincere utique dissicilius est, cum ex notionibus maxime abstractis procedat demonstratio, quam contingentiam rerum in hoc universo. Quamobrem cum demonstrationes faciliores
dissicilioribus sint praeserendae, praesertim in rebus maxime
35쪽
arduis, qualis est existentia Dei ; argumentum a posteriori praeferendum est argumento a priori in existentia Dei
Cum utramque demonstrationem de existentia Dei ded rimus, demonstrationem nimirum a posteriori in parto prima, demonstrationem vero a priori in parta altera Theologiae naturalis, quilibet ipse utramque legendo in se experiri poterit, quaenam earum captu facilior ipsi sit, & ideo quoque sortius ad assensum compellat. Nullus autem dubito fore, ut demonstrationem a posteriori alteri a priori praeserat. &, si vel maxime hane negligi nolit, illam tamen huic praemittendam esse statuat. Si quis enim integram Theologiam naturalem, quam in parte prima fusius pertractavimus, quam ab aliis huc usque factum est, animo comprehenderit; is multo facilius demonstrationem a priori capiet, quae in parte . altera continetur. Ipsa Dei d finitio, quod si ens persectissimum, innumero illarum notionum est, quas se satis intelligere quilibet putat, quam primum eas auditu percipit, ubi tamen magis distincte eas explicare debet , tot tantisque nebulis obfuscatur animus, ut se nescire quid sit, quod optime a se intelligi putabat . ultro confiteatur, nisi tare videri velit, quod nescit. Quot, quaeso, sunt qui demonstrationem Cartesii amplexi
eamque acriter defenderunt, de eo autem ne quidem cogitarunr, ,
sale ens per persectissimum intelligatur & quid persectio.
nis nomine hie veniat' Neque ideo mirari debemus, quod ide possibilitate ejus demonstranda nulla cogitatio animum ipsorum subire potuerit. Unde porro contigit, ut admo. dum ieiune locuti fuerint, quando ea, quae aliunde ipssde Deo inn0tuerant, ex ista notione deducere voluerunti Quodsi vero consideraveris, quomodo nos consulam notioonem, quae verbis ens persectissimum vulgo jungitur, ad distinctam dc determinatam revocavimus, illico videbis, eam resol.
36쪽
resolvi in notiones simpliees admodum abstractas ae inprimis requiri, ut realitates a Phaenomenis discernere valeas, quod quam dissicile, si non prorsus impossibile aecidat plerisque noto notius est. Quamvis itaque Carisanis facilluma videatur demonstratio existentiae divinae ex notione enistis perfectissini ; si tamen penitius eam consideres, quem ad modum fieri debet. quod ad paucissimorum si palatum nullo negotio deprehendes. Equidem non desuerunt, qui Dei existentiam a priori demonstrari posse negarunt: cum tamen vocabulum demonstrationis in sensu aristotelico reis strictiori sumant, non vero in eo, quem cum Getide Mathematici eidem tribuunt, & nos tribuimus, atque in Logica exposuimus, 3c ad quam Suarettar contrariam sentemtiam amplexus respexisse videtur, nobis revera non contradicunt, nec quicquam contra nos probant. Melides sumit .triangulum aequilaterum esse, quod tria latera aequalia habet, dc per constructionem ejus possibilitate evicta ex eo. quod sumserat, demonstrat ea, quae triangulo aequilatero conveniunt. Eodem prorsus modo sumitur, Deum esse enspersectissmum, formata scilicet notione Dei, quemadmodum trianguli aequilateri per arbitrariam determinationem, di evicta notionis realitate, seu entis persectissimi possibilitate, inde colligitur existentia Dei necessaria. Demonstra. tiones autem a priori recte dicuntur, quando ex primo e tis conceptu, quem possibilem esse eonstat, deducuntur ratiocinando cetera, quae eidem conveniunt.
f. νε Argumentum pro existentia Dei a priori ad Ieasum comm di arguis nem reduci nequit. Etenim si argumentum pro existentia mentam a Dei a priori ad sensum communem reduci deberet, nO- priori adseritiones eorum, quae idem ingrediuntur, per ideas rerum sumemma sensibilium, in vulgus notarum ob similitudinem animo in-nem induci generari deberent f. a 4 a. pari. r. Eo. b. Quamobrem positicu bl iEthice Pars III. y C non
37쪽
non modo insinuanda esset differentia inter realitates 3t Phaenomena . S. 6. pari. a. Theu vat. , perfectionisque summae possibilitas f. ra. a 3. pari. I. Theot rat. ἱ verum e iam inseparabilitas existentiae necessariae a perfectione sumisma I. a O. a I. pari. a. Theol. nat. . Enimvero nihil datur in rerum natura, quod simiIitudinem quandam cumente persectissimo habeat, & quod in vulgus notum ideas eorum, quae diximus, animae ingenerare possit, quod nemo in dubium vocare poterit, modo animum ad ea, quae diximus, latis attendat eademque intelligat. Quamobrem argumentum pro existentia Dei a priori ad sensium cominmunem reduci nequit.
Probe perpendenda sunt, quae de reductione veritatum universalium ad sensum communem in parte prima Ethicae tradidimus, ne inanes dissicultates facessat, qui quid sibi velit reductio argumenti pro existentia Dei a priori ad sensum communem non satis intelligunta Qui enim nodos nectere solent, quos solvere nequeunt, de rebus nondum intellaetis iudicium sibi sumunt. Quod si argumentum qua Rionis ad sensum communem reducere velis, necesse est in provoces ad rem in rerum natura existentem atque ita vulgus notam, in qua continetur notio huic propositioni, ens persectissimum necessario existit, respondens sq. sao. Log. , ut ab eo, qui vi mentis pollet, inde a strahi, a ceteris vero infirmioribus intuendo ideam rei se sibilis attentio in eandem dirigi possit. Istiusmodi rem in natura dari, nemo asseverare potest, multoque minus talem . reperiet, quae in vuleus nota st.
De eiscato Ei ob de, Psim a contingentia maendi , reram, que is in Aram eo sant, consideratione hujus universi existeηtiam Dei deni rare 'atiove Dei vast, tacite Isin it Deum existere. Henim mundus integet
38쪽
di quicquid in eodem existit est speeulum existentiae Dei a posteriori
necessariae quoad contingentiam lj. 799. pari. I. Ibeot commisso. nat. J & quoad eandem ab existentia Dei necessaria de- Pendet I. goo. pari. I. Theol. nat. , quoad cetera Vero, quae rebus vel in se spectatis, vel ad se invicem relatis ν insunt, speculum est eorum, quae Deo infiunt, & ab his dependet g. 8OI. pari. r. neol. xat. . Quemadmodum itaque ex contingente existentia agnoscitur existentia Dei necessaria I. δ; ita ex ceteris colliguntur ea, quae Deo conveniunt l. 784. parr. I. Theol. nat. . Quodsi vero ostenditur, Deo hoc vel istud convenire attributum, quia tales sunt res in mundo existentes, aut talis est ipIe mundus integer; utique supponitur, mundum esse a Deo factum cum omnibus, quae in eo sunt, consectuenter Deum existere: neque enim aliter argumentamur , quam Deo hoc convenire, quia quod fecit tale est. Quamobrem qui aliunde, quam a contingentia mundi & rerum, quae in eo existunt, consideratione hujus universi existentiam Dei demonstrare vult; tacite supponit Deum existere. Non ex quovis quidvis colligi potest. Sicuti ex eo,
quod mundus contingenter existit, non sequitur, Deum esse sapientem . vel bonum; ita quoque ex eo , quod in mundo unum sit propter alterum, seu unum inserviat alis teri, colligi nequit, Deum existere. Ast si supponas Deum existere & mundum hune ab ipso esse iactum; tum demum agnoscitur inde sapientia & bonitas Dei, quemadmodum ex sequentibus clarius elucescet. Atque hine intelligitur, quod argumentorum istorum, quacunque tan dem verborum pompa proserantur, nullam in se vim sentia ant athei, qua ad assensum compellantur, quam ipsis trisbuunt qui nesciunt, unde vim persuadendi in ipsis habe.ant haec arSumenta. Nimirum cum a primis ungvieulis
39쪽
ipsorum menti insinuata fuerit notio Dei & attributorum ejusdem, quae coniicieratione rerum in mundo existentium illustrantur, tum hae spectantur tanquam essectus Dei, sique ea, quae de Deo edocti sunt, confirmari videntur, aso sensus eorundem in assirmationem existentiae divinae trahitur, seque argumento tribuunt vim extorquendi assensum, quam per se non habet. Athei vero accusant praejudicium a pri- 'ma infantia ingenitum, a quo se liberare non potuerunt,& qui ipsis aeutiores fuerunt, argumentis istis tribuerunt
non alium essectum quam moralem certitudinem, quem. admodum ante monuimus cnot. Ig. , quatenus scilicet
advertunt, non certo inde inferri existentiam Dei, se tamen in iis, quae de Deo agnoverunt, ita confirmari sibi vidon. tur, ut ab ea sententia, quae Deum existere assirmat, sbi discedendum esse necesse non videatur. Quo vero quis fuerit imperitior, eo major ipsi videtur vis argumenti, praesertims appetitus senstivus, quod plerumque fieri solet, immo etiam haud raro aversatio senstiva in assensum simul in. fluit, eundemque stimular. Nostro seeuto inprimis opus
est, ut omnia accurate discutiamur, ne veritati praejudicium fiat. Ad convincendum lassicit argumentum unum, quod rei dubiae fa est fidem: coacervatio argumentorum infirmo.
rum ad probandum, quod dubium est, id certum non re e dit. . I 6.
Quomodo ex Ex opere artiscios non colligitvr existentia arti is, sed opere artim ejus ars: existentia artificis colligitur ex operit existentia. Et
cibo colliga nim si quis conlcmplatur opus artificiosum, is observat, tui existentia quale sit, ac inde colligit, qua arte fuerit factum. Quamaris is. obrem cum ipsi aliunde jam certum sit, istiusmodi opus nonnisi arte humana parari posse; artem, qua factum esse agnoscit. artifici tribuit. Atque ita ex Opere artifici is ars artificis colligitur.
40쪽
Agnitione Dei. , Ponamus vero aliquem videre opus arte humana paratum, sed ignorare, quod istiusmodi opus arte humana parari possit. Ecquis sibi pcrsuadebit, ipsum inde illaturum, quod extiterit homo, qui arte sua idem paravit. Ex opere igitur artificioso non colligitur existentia artificis.
Enimvero si aliunde novit, opera istiusmodi, quale videt, non aliter, quam arte humana parari posse, veluti si videat aedificium aut horologium; cum agnoscat essectum existere non posse, nisi causa effectus existat, ex operis existentia colligit existentiam artificis. Oaod erat tertium.
Opus existentiam artificis probat, quatenus existit; artem autem artificis, quatenus tale est. Ex eo autem, quod opus tale est. existentia artificis nullo rettioeinio coneluditur. Ut vero ex operis existentia artificis existentia insurri possit. constare utique debet, istiusmodi opus non ne-eessario existere, sed coepisse, eum antea non existeret, aut, quod perinde est, non esse ens a se, sed ab alio. Ita exaedificio, quod conspicimus non colligitur existentia archi- tecti, quia aedificium tale, sed inde potius insertur, quod sumitur, aedificium sine arte architecti excitari non posse. Immo in genere antequam ex essectus existentia concludi possit existentia causae, constare debet rem. quam videmus, esse essectum alicujus causae si unde deinceps porro ex qua litate essictus concluditur, qualis fuerit causa. Haec satis manifesta sunt, modo attentionem sussieientem assrre velis, ne cogitationem tuam effugiant, quae per praecipitantiam non Observantur. Inde sane cst, ut ex rei artificialis cu- iuscunque existentia, s ve artificiosa fuerit, s ve minus, agnoscatur existentia hominis, qui eam fecit, nullis prorsus ha bita ratione artis, qua ea facta fuit. Quamvis vero haec. vulgaria videantur, quae attentionem nullam mereantur