장음표시 사용
11쪽
aut consulto neglegeret. Ita fit, ut Sirenes , 2 Melpomenes, 6, 20 Steropes nominentur filiae aut ut Tithonus Aurorae modo amasius sit 104, 27, modo filius 11l 1 aut ut roserpina nunc a Styge , 32, nunca Cerere parta sit 9 2 aut ut Hyacinthus alias ieri et Clius , 5, alias Amyclae et Diomedes 98 28 sit
progenies et alia eiusmodi fere innumerabilia. Talia vero aut excusari possunt aut certe explicari, si scriptorem nihil aliud voluisse teneas, quam fabula populares, sicut a poetis et pedestris sermonis scriptoribus ornatae atque amplificatae erant, legentibus proponere; neque excusari possunt neque explicari, si scriptorem id egisse opineris, ut aut quid populi variis opinionibus veri subesset, artificiosa explicatione excuteret, aut vetustas fabulas ut res gestas tractaret; quorum ab utroque bibliothecae auctorem longissime absuisse, neminem non videre arbitror. Illum igitur bibliothecae auctorem tandem enim venio ad propositum Photius Apollodorum grammatieum fuisse testatur in ipsis porro bibliothecae codicibus legitur Ἀπολλοδωρον 'Ἀθηναιον γραφιριατικον. Hunc autem Apollodorum eundem fuisse ac librorum mos oris clarissimum auctorem, si unum s. ossium ex ei-pias, viri docti statuerunt omnes. Ipsum holium idem sensisse veri simile est, quamquam minime exploratum.
Quare quid de celeberrimi illius grammatici vita, studiis, ingenio acceperimus, primum brevi monebo. Apollodorum, selepiadis filium, Atheniensem in philosophia Panaetium Rhodium et Diogenem Babylonium, Stoicae disciplinae id temporis principes, in
12쪽
arte grammatica Aristarchum habuisse duces constat in . Floruit Attali I hiladelphi, ut etiam χρονικα uasacra esse voluit, et tolemaei VII uergetae temporibus i. e. fere inter Ol. 150 et Ol. 160. Certe temporum deseriptionem usque ad i. 59, 1 deduxit.
Scripsit autem mo θεῶν, mo νεων, χρονικά, se γῆς ῆ mo iret)mci mo δενμολογιων, mo των Ἀθήνησιν σπιριδων, περὶ Σωφρονος, mo ' χαρμον. Nobis primum cum libris περὶ θεῶν res erit, quibus Stoicorum in hac quaestione sententias eum exposuisse et per severi simile est et ex fragmentis elucet Stoici quomodores fabulosas tractaverint nemo est qui nesciat; tantum enim aberant ut vulgares de diis opiniones omnino reicerent, ut vera, quae sub salsis et superstitiosis latere putabant, summo ardore eruere studerent qua in re ita progressi sunt, ut aut deorum notionem ad rationem physicam aut ad res vitae humanae utiles ac necessarias revocarent i, cui rei ipsum Apollodori praeceptorem Diogenem operam navasse inde cognos-
εὶ Suida s. v. Ἀπολλόδωρος. Scymnus Περιήγη- 16 s. Ceterum non sum ignarus fuisse qui Asclepiadem pro praeceptor Apollodori haberent. Sed Suidam ipsum de patro loqui apparet, cum ille praeceptores statim diserte enumeret. Porro num Asclepiades ille idem sit a Myrteanus, disceptari nullo modo potest. quidem fieri posse, ut Myrieanus sit, non negaverim; sed res neque ullo testimonio confirmata neque per se satis probabilis est. Sed tota quaestio aliena est ab illo, quod
Cicero do n. d. II 23, 60 26 66. in universum conserendus est Zeller. d. philosophie d. riechen III p. 11 s.
13쪽
11 cas, quod eum Cicero' librum de Minerva condidisse tradit, in quo partum Jovis ortumque virginis ad physiologiam traduceret aut denique antiquissimi temporis viros pro illustribus meritis ab hominibus pro diis habitos esse docerent; cuius rei exempla fere solemnia sunt Hercules Jovis pueri, esculapius, Liber additus est postea a Romanis hominibus Quirinus plurimum autem in omnibus his quaestionibus tribuebant veriloquio. Hanc igitur Stoicorum doctrinam ac rationem Apollodorum amplexum fuisse, ex fragmentis cognoscitur. Vide imprimis D. 13a Mulieri. H. G. IV p. 493 de Marte, D. 44 deiane '), h. 41 Mulier l. L I p. 435 de Saturno veriloquii exempla habes r. l. 3. 7. 10. 11.26. 29. 40. raeterea per hos libros multus fuit Apollodorus in singularum gentium ritibus sacris exponendis vide r. 3 14 16 20. 21 et passim eorumque caussis partim ex physica ratione sis 41 partim ex veriloquio D. 16 repetendis multa denique, ut occasio ferebat, admiscuisse videtur, quae ad antiquitates Atticas
Ex his, quae de librorum περι θεῶν consilio atque indole satis certa ratione cognovimus, patet fuisse eos bibliotheca diversissimos. Nihil in bibliotheca physicae interpretationis, nihil veriloquii atque ubi ritus sacri origo exponenda est 33, 16 6l, 23 neque ad physiologiam confugitur neque ad tymologiam, quam' de . d. I 15 41 conserendus est Ρhilodemus 15 p. 82, 14
7 es. Cornutum XXVII idem x in XV et ' ἐρων XXXV eodem modo derivat atque Apollodorus.
14쪽
dicunt, sed historiola narratur; quid dico immo ipsa
historiola caussa est, cur omnino ritus illius mentio fiat. Quare tantum abest, ut bibliotheca librorum περ Θεων epitome esse possit, ut iam dubitatio oriatur, num omnino eiusdem hominis sit, tam diversos ac paene contrarios libros componere.
Sed etiam in singulis bibliotheca a libris moι νεων dissentit. Extat enim si agmentum Apollodori, quod certis argumentis ad libros illos referendum est, in scholiis ad Eur. Rhes 347. Ο ror τον 'Pῆσον Et τέρπης γενεαλογονοι καὶ
γράνεχα δἐ εἶναι Ουρανίας μἐν ινον, Καλλιοπης ἐυρνέα, Μελποριενη ὁ Θάμνριν, υιέρπη δῖ νῆσον, Tερφιχορ ς ε Σειρῆνας, λειον ὁ 'Γμέναιον, τῶν ἐλοι- Θαλείας Παλαίνα rori ε δῖ Πολυμνιας Teinro-λεμον, ' cir ὁ ἐρασθῆναι μῖν Γακινθου, τελεο - σαντος ὁ α νον μηδένα μηδ' ιὸν γενέσθαι νεῶν. Summam huius fragmenti in eo versari vides, utrum virgines sint Musae necne; neque solum de Musis agi, sed scriptorem mox alias quoque deas subiuncturum fuisse, cum orationem incipiat τὰ μῖν Μονσας, lacile
intellegitur; populares igitur de dearum amoribus et partubus enarrat opiniones spectant vero haec omnia ad Stoicorum doctrinam, quippe qui deos aut sexu distingui aut partubus genus propagare negaverint').' Philodem. 12 p. 79,8 43 p. 15, 15; eodem ni fallor spectabat 32 p. i. Apollodorum ante oculos habuisse videtur Diodorus IV, 7, 3 ubi notationes Stoicam redolent isoiplinam. Disiligo b Cooste
15쪽
Ηuio autem quaestioni certum ac debitum locum suisse in libris de deorum natura conscriptis nemo negabit. At de Musis plane diversa extant in bibliotheca 6, 4-31. Vulgaris enim ac plerisque probata de Musarum virginitate opinio ne commemoratur quidem deinde Linus non Uraniae, sed Calliopes, Thamyris non Melpomenes, sed Philammonis et Argi opes filius fuisse dicitur de Polyhymnia et rato omnino nihil additur in eo tantum bibliothecae narratio cum fragmento conspirat, quod Orpheus Calliopes, Rhesus Euterpes ilius vocatur. Tum Rhesum secundum alios e Calliope natum esse additur; quo magis expectes etiam ea, quae in libris
περὶ θεῶν narrata fuerint, brevi commemorari, sed altum
silentium. Idem fit, ubi de Triptolemi parentibus agitur; qui postquam a bibliothecae auctore Celeus et Meianira vocati sunt, adnotatur apud Panyasin Triptolemum leusinis, apud Pherecydem Caeli et Telluris esse filium. 9, 26 s. Sed quae de eodem in libris περι ων exposita erant, ea ne verbo quidem indicantur').' Funkius . l. p. 49 s. eo temeritatis procedit, ut hoc stagmentum et ipsum ex uberiore illo opere, cuius epitomen bibliothecam esse putat, fluxisse statuat. Id enim in libro illo egisse Apollodorum, ut varias, quae apud Varios scriptores extarent, eiusdem sabulae sormas iuxta poneret epitomatorem autem modo hanc modo illam narratiunculam, prout quaeque magis adrideret, sibi elegisse ita tactum esse, ut altera tabulae sorma in bibliotheca, altera in scholiis ad Rhesum sextaret, cum olim ambae simul in maiore illo opere legerentur. Quae ut omni probabilitatis specie carent, ita facillimo redargui possunt. Scholiasta enim se ipsa Apollodori verba exhibere diserte indicat Cum autem in illis verbis sibi respondeant οἱ ἐν
16쪽
Mire facit Vaterus, qui nos in adnotationibus ad schol. Rhes mirari vetat, quod Apollodorus in aliis libris alia tradiderit, cum praesertim etiam in ipsa bibliotheca multa insint pugnantia. At minus in ipsis discrepantiis quam in eo haereo, quod Apollodorus aliorum dissentientes narrationes adnotat, suas praetermittit. Quae aegre ita explicari possunt, ut bibliothecam ante libros περὶ θεων scriptam esse tibi fingas. Sed vereor, ut hoc effugium diu pateat. Alterum quoque eiusdem operis fragmentum cum bibliothecae narratione conciliari nequit Servius ad
Verg. Georg. I 6 p. 174 d. ion. Apollod. h. 44bin enim testis est, Apollodorum ani, quippe cui τὰ παν adtributum esset, patrem non praebuisse. t in bibliotheca 7, 25 Pan es Jovis et nymphae Thymbridis filius.
Sed haec fortasse non nimis premenda. Transeamus
igitur ad chronicum Apollodori opus, ut videamus, num quae illi fuerit cum bibliotheca necessitudo aut quo iure vulgo ea, quae in hoc libello extant, ad restituen-
πλεῖστοι et γράνεται A. apparet tertiam sabulae formam non esse secutam; quae si secutura suisset, oratio inde a γρατεται δέ denuo fuisset partienda. Tum si scholiasta duas a Rhesi matre narrationes apud Apollodorum invenisset, o ipsum, opinor, cum de ea potissimum per totum scholium agatur quaestione, indicasset. Deinde ea, quae in bibliotheca leguntur, ideo quoque a fragmento aliena sunt, quod illi quinque tantum Musarum amores et partus enumerantur, oum ad illam, quae fragmento agitur, quaestionem solvendam omnes Musas peperisse aut saltem amori indulsisse necesse sit contra multa in bibliotheea de Musarum filiorum satis narrantur, quae ad propositum illud nullo modo spectant.
17쪽
dos Apollodori calculos, qui quidem ad fabularem aetatem spectant, adhibeantur aut denique num re vera scriptor bibliothecae tantam temporum ordinis rationem habuerit, quantam eum habuisse caligerus audacius, cautius C. Mulierus praedicat. Atque ut postremum illud primum absolvam, hoc tibi confidenter adfirmare ausim, in bibliotheca temporum rationem non magis respici, quam quatenus dispositio illa κατα γενεας acta ultro secum ferat illos vero egregie falli, qui ex hoc libello fastos quosdam fabularis temporis erui posse putent. Quae statim intelleges, dummodo duarum gentium fata inter se contuleris v. c. 95, 32 Alea Stheneboeae frater, pater Auges fuisse traditur Stheneboeam a Proeto in matrimonium ductam, compressam esse Auge ab Hercule. At ex Argivae gentis descriptione didicimus inter Proeti et Herculis tempora quinque interesse saecula, si quidem Herculis proavus, Perseus, nepos est Acrisii, Proeti fratris. Deinde eum certe narrationem suam chronologicis cancellis circumscripsisse negabimus, immo licentia illa sabulatoribus semper concessa temporum rationis neglegendae luxuriari fere putabimus, qui cum Herculem apud inferos Meleagro occurrentem fecerit
62, 25, paulo post 64, 2 venationem Calydoniam in
id temporis incidere adseveret, quo Hercules Omphalae in servitute sit, id quod non exiguo post XII labores exanclatos spatio intermisso acciderit, aut qui eneum modo ante Epigonorum expeditionem in elopis insula interfectum esse 19, 32, modo eundem expeditione illa finita Alcmaeonem Calydone hospitio excepisse tradat
18쪽
1692, 39. Contra haec profecto nihil valent minutiae illae, quas C. Mulierus adnotra tamquam chronologicae diligentiae exempla attulit. Sed ut singulae bibliothecae
partes ad certam temporum veterrimorum rationem dispositae sint, cum Apollodori chronicorum calculis certe non onspirant qua enim ratione in illo opere res fabulares ad certum annorum ordinem revocatae fuerint, ex D. 72, quod Clementi Alexandrino debemus, satis perspicuum est. Προτερεῖν ρα inquit ille stromat 21, p. 38 l. Poti. Μωυσῆς ἀποδείκνυται τῆς μῖν
Ex his terminis talis fere efficitur tabula.
Anno postquam Pergous regno potitus ost
32. Baechus in deorum numerum adsciscitur. 9b Hercules Argis regnat Argonantae Col-ehida petunt.133 mercules et Aesculapius inter deos recipiuntur. 186. Castores inter deos recipiuntur.
19쪽
Animadvertisne Stoicum eorum virorum, quos beneficiis excellentes fama ac voluntas hominum verba sunt Ciceronis in caelum sustulerat, exitus ut primos praecipuosque antiquissimorum temporum terminos constituere Illos enim re vera olim inter mortales egisse pro explorato habere debebat. Jam consideremus bibliothecam. Mitto illud eum, qui in chronicis tricesimo altero ersei regnantis anno obiisse traditur, Bacchum dico, secundum bibliothecam Abantis, Persei proavi esse aequalem id quod ex hoc stemmate cognoscitur. Neptunus - Libya
Sed in chronicis apparet Apollodorum, cum res Hereulis et enarrandae essent, longissime a vetustiorum poetarum fabulis recessisse iisque potius adstipulatum esse, qui illum tamquam potentissimum sapientissimumque regem sibi fingerent '); hoc enim sibi vult illa ἐν
' Bano opinionem posterioris aetatis hominibus, iis praecipue, qui virtutis praecepta proponerent, maxime in deliciis fuisse ex Dion Chrysostom. Irix discas. 2Diuitias by Ooste
20쪽
Ἀργει βασιλεια cuius rei in bibliotheca ne vestigium quidem deprehenditur. Illic enim per totam Herculis vitam Eurystheus Argorum principatum tenet' j. Denique duas de Aesculapii tripe narrationes cum bibliothecae auctor adserat, alios eum ex Arsinoe, Leucippi filia, alios e Coronide nasci facere testans 9 7 f.,
harum posterior per chronicorum calculos stare potest, prior nequit, cum Arsinoes sorores a Castoribus rapi-
Miror eum, qui insigne illud fragmentum cum bibliothecae narratiunculis coniungere studuit, non statim intellexisse in quantas se implicaret difficultates. Haec enim a C. Muliere proponitur tabula.
178. Perseus regnum adipiscitur. 140. Baechi apotheosis.101. Hercule nascitur, 84. duodeviginti annos natus leonem occidit, 83.
Argis regno potitur Argonautarum X- peditio.
Iphitum occidit Omphalae tres annos
53. Herculis et Aesculapii apotheosis. Fugit autem eum haec diserte bibliothecae repugnare. Quo enim tempore Hercules secundum hanc tabulam regno potitur, eo bibliotheca auctor narrat eum eum Minyis bellum gessisse, eius belli praemium Megaram in matrimonium accepisse, tres ex ea filios procreasse, eosdem vesania aptum interfecisse, tum demum a Pythia iussum Tiryntha se contulisse regnaturum immo per decem annos Eurystheo serviturum. Quo autem
tempore in Colchida navigabant Argonautae, Hercules apud Omphalon servitium pertulisse dicitur 64 31. Diuitia ' Cooste