De Apollodori Bibliotheca

발행: 1873년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

summo totius operis detrimento evelli possent. Omnino non iam epitome vocari posset bibliotheca sed Apollodori fietum illud opus iis libris adnumerandum esset, quos auctor ad hunc novum integrumque libellum componendum adhibuisset. Illud autem, quod supra posteriore loco posui, bibliothecae auctorem narratiunculas tantum ab Apollodoro constipatas excerpsisse, ea quae ipsius pollodori essent reliquisse, si dis placet, etiam ineptius est atque vix refutatione indiget. Restat enim Castoris mentio, restant ea, quae Apollodori dicendi usui repugnant. Omnino hoo confidenter adfirmo, in

nulla huius libelli particula pollodore ingenii aut

volam aut vestigium deprehendi, ut si forte auctoris nomen in codicibus omissum esset, nemo unquam bibliotheeam aut Stoico aut Aristarchi discipulo nedum Apollodoro adscripturus fuerit. Sed cum umbris pugnare videor. Quid enim est maius illud Apollodori opus, in quo eum sabulas collegisse volunt Quis id vidit Quis de eo unquam audivit In veterum scriptorum monumentis nullum eius apparet vestigium; nam illud, quod Telcherus l. l. in adnot. 23 quamvis dubitanter adsert, neminem mihi serio ore obiecturum esse spero. In scholiis enim ad

IL A 2 bibliothecae narratio 7, 23-38, 1 totidem

verbis exhibetur; sed post verba τους Αἰγυπτον παῖδας addita sunt haec πλην νος ἡ δυοῖν δια των θυγατέDων ἀνετλε, tum sequitur illud δεδοικως, quod etiam in bibliotheca extat, cui in scholiis subicitur καθυτι καὶ

Quorum additamentorum prius et per se ineptum est,

32쪽

eum Aegypti filii in Aegypto uno vel duobus exceptis intersecti esse dicantur, et ceterae bibliothecae narrationi repugnat, ubi in Graecia occiduntur; quare id procul dubio ipsi scholiastae debetur, qui fabulae exitum, quem in bibliotheca satis longo spatio intermisso legis 39, 29, hi praecipere maluit. Sed de altero additamento dubitari potest adluditur enim his verbis

ad satis claram multorumque poetarum ingenio exornatam sabulam, cuius testes habes apud Telcherum Griecti Tragoed. 1047 tum causa metus illius apte exponitur; quare non refragabor, si quis huic enuntiato quondam in bibliotheca locum fuisse statuet, quamquam tum mirandum erit, quod neque 38 22, ubi quae causae Danaum ad tantum facinus perpulerint, exponitur, oraculi mentio fit neque postea Danai mors enarratur '). Sed hoe concesso, quid aliud efficitur nisi enuntiatum illud in nostris exemplaribus librariorum socordia vel casu intercidisse. Fac plura eiusmodi enuntiata in bibliotheca quondam extitisse, quae nunc desiderentur nihil profecto aliud inde concludemus nisi archetypi librarium hominem fuisse neglegentissimum, id quod aliunde quoquo constat. Denique scholiast ille librum hac bibli theca multo uberiorem iam ideo habere non potuit, quod in calce addit ἱστοoε Ἀπολλοδωρος ἐν β

7 Maiore fortasse iure ea, quae in cale scholii leguntur,

plaribus perperam omitti suspiceris. Nam ad hoc Danaorum nomen explicandum tota narratio adsertur. Ceterum prius illud additamentum no apud Zenobium quidem II 6 extat.

33쪽

Funkius autem quae diligenter sane atque attente eollegit Apollodori fragmenta, ea omnia sumpta sunt ox libris moli θεων. Attamen non is erat Apollodorus, cuius scripta a grammaticis neglegerentur. Qui factum est, ut tam gravis libri tamque ad innumerabiles fere quaestiones solvendas accommodati memoria plane evanuerit 3

Seholia in Apollonium v. c. cetera Apollodori scripta et saepissime laudare et iudicio eius plurimum tribuere videmus; sed neque cycli illius commenticii neque huius libelli ullum invenies vestigium. At quot se offerebant occasiones eiusmodi operis laudandi Exempli gratia cum schol. A 152 tradatur, Neleum tres ex Chloride filios, ceteros ex aliis mulieribus procreasse, id quod etiam Aristarcho placuit v. schol. A 692 adnotandum erat Apollodorum cunctos filios praetereaque Pero filiam ex Chloride progigni sacere 22, 29. Aut cum schol. 139 Amphiaraum in Argonautarum numero fuisse teste Deilocho ostendatur, qui omittitur pollodorum plane idem narrasse 26, 31. Ceterum omnino eiusmodi operis componendi consilium non solum, ut supra vidimus, ab Apollodori ingenio, sed etiam ab illius aetatis studiis prorsus

abhorrebat. Cave enim ne aut Dionysii Mytilenaei cyclum aut Istri Philostephanique scripta Polemonis enim, qui dicitur, cyclum ut valde suspectum in medio relinquo eodem spectasse opineris atque hanc bibliothecam. Quorum ille veterrimas sabulas poetarum ornatu exutas ut antiquissimorum temporum historiam

venditabat, hi, ut Callimachi discipulos decebat, in ur-

34쪽

bium situ gentiumque victu describendo occasione data, quae quoque loco sabulae circumserebantur, eas ex incolarum, nisi omnia saliunt, ore acceptas enarrare studebant. Quorum neutrum factum est in bibliotheca, ubi notissimae fabulae omnibus luminibus auctae ad celeberrimorum poetarum seriptorumque exemplum nullo proprio auctoris iudicio addito exponuntur. Denique epitomen esse hunc libellum cur censeamus prorgus non adsequor. At multa inesse dicunt, quae inter se repugnent; multa ita commemorari, ut

ea iam antea copiosius esse illustrata expectes; quod eum hoc in libello actum non sit, eas partes ab epitomatore omissas esse concludunt. Funkius imprimis multus est in Herculis filiorum catalogo excutiendo; eui quamquam ipse paulo post totam argumentationem evertit, catalogum illum insiticium iudicans, tamen pauca respondebo. Nimirum si bibliothecae scriptor

aut unum certum secutus esset auctorem aut in con-eiliandis variorum sontium narratiunculis se diligentem ad sollertem hominem praebuisset, tuo iure expectares, ubi Hereules Coam insulam devastasse narraretur 65, 29 ibi eum eum Chalciope Thessalum genuisse commemorari aut Amyntore celso 69, 24 filiam eius Astydamiam ab Hercule compressam esse, compressam testinpum peperisse referri, quoniam et Thessalus 71, 20 et Ctesippus I, 24 inter Herculis filios enumerantur. Sed postquam hominis neglegentiam perspeximus, minime mirabimur hanc expectationem falli. Ceterum res facillime explicari potest, cum catalogum aliunde sumptum esse atque ceteras, quae ad Herculem spec-

35쪽

tant, fabulas iam inde appareat, quod in eo 70, 27 s. quinquaginta unus, antea autem 68 l quinquaginta tantum Herculis Thespiadumque filii numerantur. Ceterum plura id genus passim occurrunt velut 47, 29 Amphitruo sororem suam Perimeden Licymnio in matrimonium dat, quae Perimede inter Aleae liberos 46,12 desideratur; simili modo et Benthesicyme l5, 28 Neptuni et Amphitrites vocatur filia, eum 9, 3oritonet Rhodo tantum nominentur, et Aeolia, Amythaonis filia 1 b, 32, illic, ubi Amythaonis progenies indicatur 23, 17 omissa est; neque vero Pierum, Magnetis filium

6, 15, inter liberos illius commemoratum invenies 21, 31. Horum omnium mentionem casu intercidisse, nemo nisi homo temerarius sibi persuadeat. Immo haec ex sontium diversitate non minus explicantur, quam ea, quae supra p. 9 attuli. pitomen autem esse bibliothecam hac ratione nullo modo evinci potest. Immo Galeus l. l. p. 38 rectissime animadvertit, monere legentes aut postea aliquid accuratius expositum iri promittere minime esse epitomatoris; cuius tamen rei in bibliotheca passim extant exempla v. c. 5, 15 mo ob ἐρονμεν ο ταντὰ κατὰ Περσέα λέξομεν. 6, 30 πρι ων ἐν τοῖς πεοι 'Oδυσσέως eo μεν. 13, 1 ἀλλὰ περὶ μῖν τουτων μέχρι του δευρο ἡμῖν λελεχθω. 36, 3 ἀλλὰ me με τουτουπάλιν ἐρουμεν praeterea vide 13, 1. 35. 17 74, 28. 77, 4. 79, 1. 94, 15. Talia enim ab epitomatore aut addi aut ex maiore opere transferri prorsus est inauditum.

Itaque cum Telcher quoque opinio corruerit, nihil relinqui video, quam ut ingenue fateamur, nihil omnino

36쪽

huic libello cum Apollodoro, Aristarchi Panaetiique discipulo esse commune. Eodem igitur quamvis longiore impeditioreque via pervenimus, quo Is Vossius unius tantum loci ratione accurate perpensa quare nobis quoque aut mentiri titulum bibliothecam aut alterius esse Apollodori statuendum est. Atque cum neque clarus ille Apollodorus simile opus composuerit neque profecto bibliothecae auctor aut dictionem eius imitatus sit aut ad placita eius se accommodaverit, non est cur de fraude cogitemus. Nimirum satis vulgatum ac fere commune erat nomen Apollodori. Itaque μωνυμιον

statuere satius duco.

Alterum igitur illum Apollodorum, de quo iam solo agimus, Atheniensem fuisse et codices testantur et nonnullis quae in bibliotheca leguntur confirmari videtur' quamquam pro huius opusculi natura difficillimum est diiudicare, quid ipsi auctori quidve sontibus tribuendum sit. Atque primum iam diu observatum est patriae studium in eo prodi, quod Theseus et venationis Calydoniae 7 i et expeditionis Argonautarum 26, 30. particeps fuisse dicitur. Deinde Athenarum loca

ita commemorantur, ut auctor ea ipse vidisse videatur 110, 27 Ποσειδων ἀνέ*ην θαλασσαν, νον Ἐρευν - καλουm '). 30 CAΘηνα ἐτυτευσεν ἐλαιαν, ε νυν ἐν- ω Πανδροσείω δείκνυ αι. In raptu Proserpinae enarrando cum scriptorem ipsorum Atheniensium traditiones referre neque tamen Pamphi aut personat Homeri hymnum in

' Galea l. p. 19. elcher ep. Cycl. I p. 874. λ' Praeterea ter tantum indicat scriptor, quo nomine regio sabulis clara suo tempore vocetur 37 8. 8, 32 7s s.

37쪽

Cererem compositum sequi eluceat, Καλλιχορον φρέαρ 9, 12 et Ἀγέλαστος -ρα , 1 l. notanda sunt. Ad Mi-i sericordiae aram ' et Adrastus cum ceterorum herdum matribus 91, 12 et Heraclidae 7l, 30 confugisse dicuntur, diverso ab Euripide, qui Heraclidarum scenam Marathone ad Iovis forensis aram in), supplicum Eleusine ' collocat. Proprium iudicium porro praeter id quod supra attuli exemplum p. 21 semel tantum in quaestione ad res Athenienses spectante profert auctor. 110, 3 s. γενομένης δ εριδος ἀμφοῖν me της χωρας Ἀθηναν

καὶ Ποσειδωνα διαλυσας Ζευς κριτὰς δωκεν, οι ιυς ελον τινες, Κεκροπα καὶ Κραναον ουδε Κρυσίχθονα, θεους δε του δωδεκα.

Denique valde veri simile est, hunc libellum ad pueros instruendos destinatum fuisse, id quod imprimis puerili opusculi dictione significatur. Quid, quod eriptorem, ne aures pueriles spurcis rebus offenderentur, sontium narrationem non sano felicissima ratione nonnunquam mutasse, uno certe exemplo ostendere posse

mihi videor. In Melampodis sabula enarranda Apollodorum herecydem quam artissime sequi, dummodo Pherecydeae narrationis epitomen in scholiis Od. λ 289 servatam cum bibliothecae verbis 23, 30--24, 30 contuleris, statim perspicies. Sed ubi narratio eo perducta est, ut iam vulturi, quonam modo infirmus laetus sit Iphiclus exponendum sit, Pherecydis auctoritas subito

' Pausan. I 17 I. Reyno obs in Apoll. bibl. p. 202. Eur Heraclid. v. 32 70 81. s. Elmste ad. v. 70. Eur suppl. V. I. 3.

38쪽

36 relinquitur. Haec enim epitome illa exhibet. here .st. 75. Ουτος ὁ αἰγυπιοe δε τὴν α&ιαν τῆς παιδιας πο-

καιαλαμβάνοντα πῆξαι τὴν μάχαιραν εις τινα χερδον καὶ περιννναι viri ον φλοιον. reo δε υνικλον διὰ

ro δέο ιι κέει παῖδας ποιῆσαι. Illud igitur tono et ποιουντα quo alio spectet nisi ad masturbationem non expedio hoc autem statuto, quomodo et pater iratus cultro armatus eum persequatur et ipse Iphiclus subito terrore correptus procreandi vi spolietur facile explicatur. Iam audias Apollodorum 4, 8 s.

γοντος ανγις κατὰ τῆς ιερῶς δρυος αυτὴν πGε καὶ τανεην ιι νιτροχάσας ἐκάλουςνεν ὁ φλοιος. Vides multo artificiosius nec sane veri simile commentum. Ut enim culter ille, quo Phylacus arietes exsecat, tanto terrore puerum impleat, ut ei solo adspectu suo virilitatem adimat, cur, obsecro, se in fugam iacit Aut unde tam subitus terror, cum patri, dum exsecat, tranquillo animo adstiterit Sive ipse

V sic Parisinus; αἰβiti, ceteri, ex quo vulgo faciunt αγρων; perperam.

39쪽

Apollodorus haec invenit sive id quod probabilius videtur, aliunde sumpsit ), huc certe non quadrant Pherecydisque narrationi male sunt interposita. Ceterum etiam illud, quod hylacus forte arietes exsecuisse dicitur, Pherecydi deberi opinor, ita quidem, ut hic perinde ac saepiusJherecydis fragmentum ex bibliotheca compleri possit. Aut enim ego egregie fallor aut narravit Pherecydes, cum Phylaeus sorte arietes exsecaret, filiolum eius Iphiclum qui prope adstaret spurcialiquid fecisse quod cum pater animadvertisset, eum cultro, quem forte manu haberet, filium petiisse scilicet

minitantem, se ei perinde facturum esse atque arietibus tum filium statim effugisse tantoque terrore percussum esse, ut virilitatem amitteret ita enim nisi fallor omnia se bene excipiunt.

Eodem modo in Orionis fabula egit scriptor 8, 6,

simpliciter eum e terra editum esse narrans id quod nusquam alibi extat. Sed procul dubio vulgarissimam eandemque spurcissimam sabulam ' ab Euphorionesis. 08 copiosius enarratam, eterum iam Pindaro D. 50 5 Bergk notam ante oculos habet, quam ita tacite indicare quam longius exponere maluit. Denique non est omittendum, non exiguam intercedere bibliothecae cum tabulis illis similitudinem, quas puerorum institutioni serviisse hodie inter omnes constare puto v. C. I. G. II 6126 6l29; quas ex ipsa

Ut ho malim, imprimis sacrae illius quercus commemOratione permoveor, quam Vix de suis scriptorem addere potuisse eenseo. Ceterum os schol. heocrit. III 43 eum notis Duebneri. v. Meinehe anal Alexandr. p. 133.

40쪽

bibliotheca fluxisse ' quamquam non tam confidenter statuo quam eynius obf. p. 227, tamen id efficitur, in puerorum ludis res fabulares secundum stirpes dispositas enarrari solitas esse, quam rationem bibliothecae quoque auctorem secutum esse videmus.

Iam igitur eo pervenimus, ut qua aetate bibliotheca orta sit enodare studeamus quae quaestio multis dissi- eultatibus est impedita. Atque primum quidem auctorem post Castorem vixisse l. e. post a. 61 a Chr. n. ex iis, quae supra diximus, apparet. Sed si longius progredi conamur, testimonia nos desciunt. Nam ante Ρhotii aetatem auctorem bibliothecae vixisse vel sine diserto illo testimonio intellexerimus. Quod vero et in scholiis in Iliadem Odysseam, indarum, uripidem laudatur Apollodorus et bibliothecae particulae non solum in scholiis in Aristophanem et Platonem sed etiam in Zenobii libello passim interpositae leguntur, eo prorsus nihil lucramur, cum nec de scholiorum illorum aetate nec quo tempore Zenobii epitome has interpolationes experta sit constet. Itaque num alia ad certum enucleandum tempus pateat via, circumspiciendum est. Atque primum quidem cum in scholiis ad Apollonium conscriptis, in quibus multae res eodem modo tractantur atque in bibliotheca, nulla huius libelli mentio fiat, bibliothecam quo tempore scholia illa orta sunt aut nondum extitisse aut nulla

in Verborum similitudo exigua res, quae narrantur, ita detrivio sumptae sunt, ut auctor eas aut perbene ipso scire aut aliunde habere potuerit. Denique in bibliotheca nihil de Argivae

Iunonis sacerdote.

SEARCH

MENU NAVIGATION