Michaelis Baij ... Ad quaestiones Philippi Marnixij SanctAldegondi, de ecclesia Christi & sacramento altaris, responsio

발행: 1579년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

esse signa i sed dum Caluinus ex hoc land

mento conatur ostendere, ipsa sacramenta tantum esse sagna, & nullum prorsus essectum habere, nisi quod significent, non autem quod nostram salutem operentur e eodem modo prorsus argumentatur, quo tu, sic colligendo: Sacramentum Eucharistiae est signum, ergo non est corpus, &sanguis Christi,cum utrumque sit, & signum Christi morientis pro mundi vita,& veritas co

poris & sanguinis ipsius; sicut aqua thbaptismo, & signum est, & aqua esse non desinit, sed simul aqua,& signum est: sed quan-rio sibi relinquitur, tunc tantum aqua est, sicut dicit Augustinus; quid est aqua nisi

aqua quando vero sub certa verborum se ma ad baptiZandum adhibetur, tunc efiicitur visibile signum, nec tamen dici potest, quod desinat esse aquai, sed id verὸ diceretur, si aqua in vinum mutaretur. Vertam tui aequitatem iudicii postulas, in eo quod dixi Apostolam dicentem : Panis, quem fron-gimus,nonne communicatio corporis Domini est ' non velle dicere quid sit panis, sed quid participatione huius panis i significetur,& efiiciatur,quasi ego dixerim Verbum, est,pro, significat , esse positum: Video enim hunc Caluini tropum, quo aliquid,

82쪽

aliud esse dicitur, quia ipsum signisc t; ita: animo tuo impressum, ut vix quicquam diis ci queat, quod non statim eo trahas. Dixi igitur in eo quod dixit Apostolus , panis quem frangimus, non significari, quid sit panis, sed quid participatione huius panis

elliciatur,non exponendo Verbum,est, per significat, sed ostendendo, cuius rei sacramentum sit , comestio huius venerabilis sepramenti : quasi dicas, panis quem frangimus , id est, sumptio panis benedicti, est participatio, seu sumptio corporis Domini, α simul omnium nostrum cum ipso Vnio, id est,unionis sacramentum, & causa. Puto enim huius transsumptionis tropum tibi ignotum non esse, secundum quem etiam

dicitur . quod Christus factus sit sipien- tia, & iustitia, id est, sapientiae, & iustitiae

s. Dicit Ofugustunus de dumma Clia Θά3. cap. s. Miserabilem esse seruitutem

Signa pro rebus non accipit, qui iii tre ranendo Eucharistiae sacramento cor ris α.sanguinis Christi praesentiam agnoscit, Praesertim si simul intelligat, ipsem Euch cistiam esse etiam passionis Christi mento-

83쪽

eiusmodi argumenta praecip -' stationis. RE

84쪽

ptis

s REsPONSIO.

Christus apud Ioannem se panem appetilat i Ego sum panis vivus qui de coelo descendi ; igitur euertit suae diuinitatis atque humanitatis veritatem. item dicit: Panis quem ego dabo, caro mea est; igitur euertit carnis datae in cruce veritatem. Si autem&Christus,& caro eius,panis seu cibus Verissimὁ dicitur,quia dat vitam mundo, qua re non potest simili tropo etiam panis benedictus , & in corpus Christi conuersus, panis nuncupari, etiamsi post benedictionem non remanserit substantia panis, sed forma panis remanente, Versa sit in corporis Christi veritatem tPost haec profers aliquot sanctorum patrum testimonia, quibus videri vis, eos suo tempore sensisse ac docuisse sententiam quam tueris . sed quia his ante annos sere quingentos per Lanseancum, Guit mundum, Algerum, & nostro saeculo per Ioannem Hesselium, aliosque plurEs, plenissimὸ satis factum est, productis etiam longe plurium , pluribusque ac manifestioribus sententiis, quibus manifesia probantur id &docuisse, & sensisse, quod usque in hodiem num diem sentit & docet Ecclesia catholica . id quod & ipse satis videris agnoscere,

i 3 quando

85쪽

is AD QEAEs T. SANCT-ALDE G. quando fateris eos interdum hypei bolicὁ de hoc Sacramento locutos. Nam quod a- ,erte & simpliciter dixerunt, hos videris typerbolice dictum interpretari,ne cogarissatori esse mendacium. Quia igitur his patrum testimonijs per alios satis responsum est, ideo his praetermissis ad illud transeo, quod ais in sine tuae responsionis;

aa. Horrendam Gottiarum vastationem, E

caesium corrupis , ipses Romanorum Pontificum seu inibus territam nuexisse doctrinum de transsubstantiatione

Obsecro ex qua scriptura sacra aliqua do didicisti, Ecclesiam Christi, persecutionibus esse corruptam, & non potius a vitiis& erroribus, qui dormientibus hominibus tempore pacis irrepere solent,veluti a somno excitatam, & purgatam, promittent m. . tr. Domino apud Psalmistam: Si dereliquerint filii tui legem meam, & in iudicijs meis non ambulauerint, si iustitias meas prophanauerint,& mandata mea non custodierint,visitabo in virga iniquitates eorum, & in Verberibus peccata eorum e misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea. Non enim contined

86쪽

in misericordia & miserationibus. Sicut etiam Ecclesia orat apud Psalmistam: Domine,ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Non enim in ira corripit, quando ad hoc corripit,vt emendet & purget palmites in se fructum facientes, ut fructus plus asserant. Vnde etiam considenter dicit: Virga tua, & baculus tuus, ipla me escis. α consolata sunt, fructu videlicet qui ex sagellis nascitur.Bonum mihi,inquit,quia humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. De quo Apostolus: In disciplina perseuerate, tanquam filijs vobis offert se Deus. αrursus apud Psalmistam et Saepe expugnauerunt me a iuuentute mea,dicat nunc Israel; id est, se antiquis exemplis in persecutione consoletur: saepe expugnauerunt me a iuuentute mea, etenim non potuerunt mihi, scilicet nocere, sed potius prodesse, quia .

maior feruiet minori , dc omnis Iniquorum

persecutio consumitur, operando salutem iustorum: disciplinam Ecclesiae non persecutio,sed pax longa corrumpit.Vnde Pros, per in Sente niijs: Inimici Ecclesiae quolibet errore coecentur, si accipiunt potestatem corporaliter assigendi, exercent eius patientiam : si tantummodo malὸ sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam. M

87쪽

etiam ut inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam, quia Deus iis, qui eum diligunt,omnia cooperatur in bonum. Sed de ipse memoria repetens,quae ab annis vidi, quando aut hore Luthero, coepit haeresis has inferiores prouincias infestare, inuenio dc abbatias monachorum,& capitula canonicorum, & multitudines inseriorum clericorum , & turbam laicorum, ab innumeris& nefandis sceleribus esse repurgatas: quae

nc:lὲ possem explicare, si luberet in hominum Vitiis ex patiari. Noli ergo Sanct- Al- degonde frater, noli existimare, Ecclesiam Christi fuisse Gothorum vastatione corruptam, aut extinctam, ut perniciosum errorem de transsubstantiatione susciperet, sius Ceptumque defenderet, sed crede suisse a somno excitatam,& purgatam, ut nascenti errori circa tremendum Eucharistiae Sacramentum , sese synceri & conflanter opponeret, & fidem Catholicam non tantum verbo, sed etiam celebri festiuitate, & conuenietibus ritibus, toto orbe terrarum Concordibus animis praedicaret,siciit hodie trauactis quingentis annis ab exorto errore, constantissime praedicat. Haeresum & schis. matum est, instar torrentis subito extolli,&

88쪽

testatur Psalmista: V idi impium superexau

tatum, & eleuatum sicut cedros libani, dc transiui, & ecce non erat: α quaesiui eum.& non est inuentus locus eius . Sicut de cerunt Donatistae, qui de ducentis septu ginta Episcopis gloriabantur: desecit Berengarius,& post eum Hus & V Vicies imo& ipse Lutherus magna ex parte, receden tibus ab eo Carolstadio & Suvinglio,qui . ne episcopis ac presbyteris, aliisque sacris ordinibus in scriptura sacra commendatis, sine conflijs in Evangelio a Christo pro- MMi impositis, vendendi videlicet omnia quae possidentur, & castrandi se propter regnum

Dei, filiorum ab Ecclesia recedentium tu bam coaceruantes, Caluino sectam parauerunt, quae an diu subsistet, an vero paulatim degenerabit ad sectam Anabaptistarum, sicut Lutherana degenerauit ad sectam Cabuinistarum,nouit altissimus,qui ad nostram Correptionem, & purgationem, illam 2-am & alias permisit exurgere:quae aut non flagellantur, recedente ab eis Zelo Domini, aut flagellis non emendantur,sed proficiunt

in peius, errantes; & in errorem mittentes:

Cliristi vero EccLsia,aduersus quam portae inferi non praeualebunt, stabit in aeternum, α licet aliquando velut obnubitetur multi

s 1 tudine

SEARCH

MENU NAVIGATION