Michaelis Baij ... Ad quaestiones Philippi Marnixij SanctAldegondi, de ecclesia Christi & sacramento altaris, responsio

발행: 1579년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

AD Q UAEST. SANCΤ-ALDE G. men per verbum , est, attribuitur, verbum,

L Aemonstrat substantiam es declarat , quia ei exhibeatur, oc.

Dicis insta hac eadem responsone, Verbi, est, unam dc simplicem esse significati nem, ac subiugis: Semper namque Verbum,

ςst, significat esse, sed non semper significatella substantiam, aliquando qualitatem, aliquando qualitatem, aliquando relationemrquae Verba non tantum inter se, sed etiam cum hac ratiocinatione pugnare videntur.

Inter se quidem, quia ubi analogia est, non est una & simplex significatior sed verbum, est, non potest nisi analogicὲ pro substantia, & reliquis supremis rerum generibus 2- numeratis ab Aristotele in Categoriis accipi , quia alioqui esset unicum suuremum rerum genus; agitur cum significat aliquando esse substantiam , aliquando quantitatem, aliquando qualitatem, aut relationem, non est eius simplex & una significatio,sed multiplex. Cum hac vero ratiocinatione in hoc pugnare videntur haec verba, quod ratiocinatio praetendat panem a Christo demonstratum,corpus eius fuisse, non simpliciter, sed tantum sacramentaliter, & secundum quid: nam quemadmodum esse aliquid ima

ginariὸ , non est illud esse simpliciter, ted

secun

72쪽

secundum quid: sic etiam esse corpus Christi iacramentaliter, non est esse Christi corpus simpliciter, sed secundum quid; ac perhoe significatio verbi substantivi, est, non

tantum ex co multiplex inuenitur secundum sententiam tuam, quia analogice signi scat aliquando esse substantiam, aliquando quantitatem qualitatem,aut relationem,aut aliud silpremum rerum genus: sed quia aliquando significat esse aliquid simpliciter, aliquando vero esse non simpliciter, sed sacramentaliter seu significat iud. Deinde non explicas in hac Christi sentetia: hoc est corpus meum; an attributum,corpus meum,significet verum Christi corpus, an tantum signum, seu sacramentum corporis Christi. Nam si per metonymiam tantum significat signum, seu sacramentum corporis Christi, nihil opus est verbum substanti uuna,est,iao-uo tropo,& in Rhetorica hactenus ignoto, explicare, dicendo quod sigini ficet esse sacramentaliter: si vero attributum, corpus meum, significet veram corpo iis Christi substantiam,tiine necessum est verbum substantivum, est, a sua propria significatione desectare, ut aliud significet quam significare consueuit, cum simpliciter loquimur, nempe ut significet non simpliciter esse, sedo F esse

73쪽

AD QUAEST. SANCT-ALDE G. sacramentaliter . Oro ut haec digneris explicare, ne forte suspicemur te obscuris verbis eos, qui parui sensus sunt velle deludere nouo tropo obnubilare, quod aper tὸ eloqui, & in lucem proferre non audes. Sed nunc agipsum argumentum Veniamus, quo conaris ostendere Verbum, est, in hac Christi sententia,hoc est Corpus meum,debere accipi pro esse sacramentaliter, seu significatiuὸ, etiam non obstante,quod verbi,

est, sit simplex & una significatio, id quod

tamen mihi Videtur amigmati simile. Imprimis itaq; in tua ratiocinatione assumis uniuersale Axioma , Philosophiae naturali ciscripturae facrae prorsus ignotum, & nullo tamen scripturae sacrae exemplo,velut inductionis initio probatum meque enim ullum adfers testimonium, in quo ostendas quotiescunque elementis terrenis, spiritualium rerum nomen per verbum, est, attribuitur, verbum substantivum,est,pro significat,vel pro esse sacramentaliter, debere accipi, sed tantu asseris te existimare esse Axioma perpetuum indubitatum.De quo tame axiomate ego vehementer dubito, quia nullum videor mihi scripturae sacrae testimoniti reperire, in quo Verbum, est, a sua propria si-3nificatione translatu, pro verbo, signiscat,

74쪽

ut pro eo quod est significatiuὸ esse, ponatur. Nam ubi Christus propter aliquam proprietatis similitudinem tropice dicitur esse agnus, leo, ostium, serpens, Vitis, lapis, aut Eliud eiusmodi,non est tropus aliquis inve bo,est, quo a propria sua significatione trauferatur ut ponatur pro significat, vel procisse sacramentaliter, sed latum in ipsis attributis. Vt igitur rem compendio colligam,in his duabus sententijs,hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, secundum sententiam tua nullus est tropus in subiectis, quo a propria significatione transferantur,quia secundum tuam sententiam accipitatur pro pandri vino proprij nominis. Nullus etia est tropus in verbo substativo,est, quia ut ipse confiteris, una& simplex est eius significatio,qua semper esse significat:igitur secundia sentem

viam .iuam,necessum est tropum reperire in auributis,corpus meia, sanguis meus: secundum quem tropum transferantur a substantiis, quas proprie significant, ad earum substantiarum imagines, & sacramenta. Rogo igitur ut testimonium aliquod scripturae sacrae proseras ,Vbi haec attributa,corpus Christi, caro Christi, sanguis Christi, a significatione , qua substantias significant, fransferantur,ut harum substatiarum imaginus, seu

75쪽

16 AD QUAE s T. SANCT-ALDE G. sacramenta lignificet,ne sortὸ tuto axiomati, cuius nullum profers exemplum praesenti lnegotio conueniens,ego aliud Axioma op- lponam,nempe: Quod in scripturis sacris noextet exemplum, in quo nomen aliquod

Christi substantiam , siue diuinam , siue i, - manam proprie significans, a sua propi ia significatione translatum, elemento aut inanimatae substantiae tribuatur, ad significandam eius aliquam proprietatem. Nam licet Dominus apud Psalmistam, hominem adsitam imaginem conditum,& diuinae naturae consortem, hoc honore afficiat, ut substam tiae suae nomen tropo quodam illi commu- sum. M. ne faciat,dicens: Ego dixi, iij estis,& fiiij excelsi omnes; attamen non facilὸ inuenietur tale aliquid inanimatae substantiae tribuisse. .

. di ii panem benedicunt, vel de bene inopane participant, non debent harere in proposito pane, se poculo, sed Heuata mente per

Quis nescit panem hunc benedictum, esse Christi morientis sacramentum ' Vnde

etiam mandatum est a Domino: Hoc facito in meam commemorationem; ut de osse- rentes hostiam salutarem, dc participantes, eleuata mente per fidem perpetuo in eam. se

76쪽

sormam intenti sint, quam Christi corpus habuit, M. in cruce per passionem, & in resurrectione per gloriam,& immortalitatem. Sed nunquid inde sequitur corpus istud in sacramento non continerit Alia serma consideranda est, ut perpetuo habeatur passionis & resurreetionis memoria, sed non alia substantia, quam in sacramento ipso conti

neatur.

a. Sicut cum de sacramento agitur , iubemur accipere, se manducare corpus Christi, sic etiam Ioannis ι .Hcit undisi manducauer, iis omnem y hominis, ct biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sed apud Ioannem,tinante Augustino g ra est acipiens passioni eius esse communicandum, o suaviter atque ut taure recenis dendum in memoria, quod pro nobis caro eius erucit azuiserata es .igitur etiam Aurata sunt C risti verba, quibus ait: Mincipite O manducate,sec est corp-meum.

Verba Christi apud Ioannem, quae nondum instituto corporis & sanguinis Domini sacramento , prima secie significabant carnem Christi eo modo esse manducan dam,quo laceram us,& manducamus carnes boum, & arietum, iuxta Augustinum, sim-

77쪽

-ΑLD G pliciter accepta, flagitium aut facinus iubent, dc ideo figurate accipienda sunt. Sed' quia nihil tale iubent verba Christi osterentis corpus tuum manducandum, & sanguinem bibendum , sub specie panis, & vini, ideo nihil opus est hic figura. Deinde quando ait Augustinus, figuratam esse locutionem, qua dicitur; Nisi manducaueritis carnem si ij hominis, & biberitis eius

sanguinem , non habebitis vitam in vobis .&, Caro mea vere est cibus ; nunquid dicit figuram esse in nominibus, carnem , dc sanguinem, an potius in Verbo, manducaueritis , & in nomine, cibus, sicut & in nomine , panis, quod ibi transsumitur, ad significandum omne id quod vitam tribuit rsicut & in eo testimonio, quod ex Apostolo protulisti, panis quem frangimus t Nondum igitur reperisti testimonium, in quo

nomina. haec, corpus , caro , aut sanguis Christi , ad significandam imaginem carnis, aut sanguinis eius transsumantur, sed tantum inuenisti aliarum vocum translationem, quae designandis veri corporis & sanguinis Domini proprietatibus deserviant, nempe harum Vocum, cibus, panis, manducaueritis. Sicut enim esurire dicimur, quod vehementer desideramus e sic man-- ducare,

78쪽

ducare, quo delectamur . Cuius dissicultatis tibi conscius, hactenus videris voluisse tegere, quod in nominibus, corpus meum, α sanguis meus, figuram intelligeres, quam in scripturis sanctis inuenire non potes, Mideo illam in verbum, est, transferre Voluisti . Sed quia etiam illius verbi figura tam translationem a te praetensam, in scripturis sanctis inuenire non potes, ideo adhuc in luto haeres,nec inuenis, quomodo exscripturis sacris hanc controuersiam internos componas, etiamsi illam ex scripturis sacris componendam tibi libenter offeramus.Non enim sequitur: verbum manduc, ueritis, & nomina cibus & panis,ad significandam aliquam veri corporis & sanguinis Christi proprietatem trans seruntur,ergo etiam nomina haec, corpus meum, Caro mea,& sanguis meus transsumuntur, ad significandas harum substantiarum imagines, aut sacramenta. Nec sub signo seruit, qui corporis & sanguinis Christi veritatem sub venerabilis sacramenti speciebus contineri contendit,si modo per species & ipsum corpus ac sanguinem ibi inuisibiliter contentum , sermam passionis eius & resurrectio nis recolat ; sed potius Manichaeis acce

dit , qui per corpus di sanguinem Christi,

79쪽

non corporis εc sanguinis veritatem, sed imaginem duntaxat intelligendam praestribit; quia si non veritas, sed imago corporis Christi intelligitur, ubi ait Christus: hoc est corpus meum; quid prohibet etiam Manichaeos dicere, quod ubicunque corpus de sanguis Christi nominantur,ibi non veritas,

sed imago, seu phantasma debeat intelligit

causam iuuare potest, quod super c put 6. Ioannis ait August. tract. 26. manducare illam eseam,& bibere illum potum esse in Christo manere, & illum manentem in se habere, quia ibi per escam & potum non intelligitur corporis &sanguinis nudum s cramentum,sicut intelligi vis per corpus,&sanguinem Christi,cum ait Christius,hoc est Corpus meum, &, hic est sanguis meus: sed solum ostendit, quis sit modus manducandi

eram Carnem, & Verum sanguinem, de

quo ibi loquitur Christus ; aut si ibi ullam

carnis & sanguinis transsumptionem intelligit Augustinus,non eam intelligit, quae est de veritate corporis & sanguinis Christi, adsigna corporis & sanguinis eiusdem , sed tantum quae est a capite ad corpus, id est, a Christo ad ecclesiam , ut cum dicitur quod iste cibus, & potus sit societas sanctorum. Vnde nec ullo modo conformiter capiti G

80쪽

M. B AII RESPONs Io. et Ioannis loqueris, quando temetipssim Vrgens interrogas;an non reuera panis est corpus Christi ac deinde respondes,est sanc, tamen verissimὀ, non substantia, sed quoad significationem et quia apud Ioannem nullum est prorsus indicium, quod panis in sua substantia permanes sit corpus Christi,propter aliquam significationem, sicut videri vis. Sed Christus se & carnem suam panem di cibum nuncupat, quia cum pane & cibo similem habet proprietatem, quia videlicet

dat vitam mundo . Iuxta quem modum, etiam pater ipse panis vocatur, cum dicituri Percussus fiam ut foenum, & aruit cor mela, quia oblitus sum comedere panem meum. Non enim Vocatur Deus,panis Angelorum aut hominum ante lapsum, quia pane nostro usitato significatur, sqd dicitur panis, quia in se sperantes, & sibi adhaerentes vi-

Mificat,sicut panis materialis vivificat se comedentes. Addis ex sacris scripturis multas metonymias, sed quae causam non tan-Aiant , quia nulla earum probat corpus M, anguinem Christi transferri ad significan-Aiam signa eorumdem, etiamsi ipsum sacramentum, sub quo Christus continetur, si-stium sit eius sermae, quae in eius morte ap- aruit . Et quis ignorat omnia sacramenta

SEARCH

MENU NAVIGATION