Medicinae praxeos compendium ad mentem clarissimi E. G. Clarke auctore A. Spedalieri physiologiae et anatomes comparatae in regio caesareo Archigymnasio Ticinensi professore

발행: 1816년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Hujus morbi initia adeo sunt obscura ut vix percipi possint. Signa vero quactmelancholiam aliquando anteeedunt, Pra Cipue sunt ingens et diuturna tristitia, et improvisus metus; improvisa animi anxiet te, imo vigiliis et insomniis aegri molestantur , ac hominum consortia fugiunt. Nomnunquam de repente sine ulla causa evi dente malum incipit. Nonnulli falsis rerum imaginibus detenti , illis solis animum occupant; omnes ideae ad unum potissimum objectum trahuntur ac eorum voluntas Iibertatem amittit ; modo reges, divites aut nobiles se esse putant; modo moesti vel meditabundi incedunt, a cibo et potu se abstinent; si edunt bibunique , omnia summa ingerunt aviditate; eunt quo non debent, inter lutum ambulant, et membra nudant; non salutant quos salutare debent, dum vilissimos homines summo in honore habent. Alii pauperes se esse credunt, mortem aliis insidiose in serre vel sibi ipsis meditantur. Sunt qui immodica laetitia exultant, ridiculosa delirant et hilares sunt,

162쪽

NEUROSEs. et 57 confuse et inordinate loquuntur, vel niamium sunt Ioquaces; alii instar statuae o rigescunt taciturni, et contumaci vigilia detinentur, ut per multas dies et noctes, imo per hebdomadas nullum somnum capiant, et si dormiunt, somnus est perturbatus surgunt e lecto subito trepidantes, hunc et illuc excurrunt, ut si a spectro aliquo vel ab immani sera persequantur; semper m

'ticulosi et suspicionum pleni, homines fugiunt et ab omnibus insidiari metuunt ;tristantur ubi gaudendum est, gaudent ubi tristitia opus est; puerilia admirantur, Vel

maxima et admiranda spernunt. Haec sunt Vmplomata, quae errantis mentis indicia Praebent, consideranda sunt etiam illa, quae totius systematis perturhationem designant. Μelancholici adspectum habent luridum, oculos con avos , ita, ut terrorem Oprimant ;oculi vel fixi in eodem obtusu haerent, vel torvi ac truces alios intuentur; incredibilem frigoris et aestus tolerantiam habent; os distorquent; respiratio profunda, laboriosa, Suspiriosa est, cordis palpitatione stipata; alvus pertinaciter adstricta; faciei totiusque corporis color fuscus, lividus vel terreus ; teriae magis pulsant et saliunt; pulsus

163쪽

153 ΝΕuROSES: sunt duri, irregulares, interdum tardi, no nunquam inaequales; vultus modo rubioumdus, modo pallidus invenitur. Nonnunquam oculi obtenebrantur, odoratus infirmatur urinae excretio supprimitur, vox debilis et clangosa, perspiratio imminuta, sudores se, gidi circa caput et collum, ingens salivae fluxus et vomitus substantiae nigrae vel sanguine mixtae melancholiam comitantur. Impossibile est singula hujus morbi sympto. mala enumerare, quae tam multifaria sunt. ut sere quilibet observatorum nova adjunxerit. Ex modo dictis hujus morbi character satis apprehendi potest.

Labes haereditaria; vitia cordis et cerebri organica; animi pathemata; evaCu tiones immoderatae; studia intensa et taediosa ; religionis falsae terrores et superstitio; continua animi attentio ad unam ideam; aer frigidus, humidus et nebulosus; aer depravatus ; venena narcotica ; ingurgitatio liquorum spirituosorum iterata; mercuri lium abusus ; hypochondriasis et hysteria; exanthemata retropulsa praecipue scabies;

164쪽

NEUROSEse 15spellagra; arthritis, et colluvies Verminosa cAd hunc morbum sunt praedispositi, qui corpore sicco, rigido, ma te inhausto, o Iore capillorum atro, oculis Concavis, col re cutis non nitido sed Iurido, et venis turgentibus sunt praedili, quae omnia habitum corporis melancholicum efformant.

Differt melancholia a fatuitate, in hactenim sensuum hebetudo et mentis ignavia adsunt, in illa vero mens est activa, licet circa falsa objecta versetur ; fatui neminem laedunt, melancholici aliis violenter manus inferre tentant. A delirio dignoscitur, delirium enim est plerumque symptoma, quod febres vel alios sequitur morbos, et breviores habet periodos, melancholia vero nulla stipatur febre et longior est morbus. Ab pochondriasi. dyspepsiae signis saepe ab sentibus et delirio melancholico dignoscetur.

PROGNOSIS .

Si a causis organicis ortum ducit vel Iabe haereditari oritur , difficillime amo.

165쪽

Isso NEUROsEs rvetur, tunc morbum essicit diuturnum; nos nunquam fauste solvitur diarrhoea, haemo rhagia, sebri intermittente vel eruptione Eu-etanea . Si aeger somno reficiatur, et mens cogitationibus melancholicis averti possit, spes erit salutis. Quando vires labescunt vel epilepsiae aut apoplexiae signa apparent, lethalis est. Aliquando in alios morbos transit; icterus, hydropes, et cutis morbi pertinaces oriri possunt. Cadaverum sectio quamplurima vitia tam in cerebro ejusque membranis, quam in CO de , vasis majoribus et in abdomine ipso

demonstrat.

Si haemorrhoidum , vel menstruorum suppressio praecesserit et signa hypersthensecae diatheseos adsint, venae sectio, sed Caute est adhibenda; juvant potissimum hyrudines circa vasa haemorrhoidalia vel pudendis admotae; cathartica lenia; aloe; rh barbarum; aqua cum gas oxygenio ; digit lis purpurea ; cuprum ammoniacale; datu-Ta stramonium ; emetica ; an harites muri

ta ' in aqua frigida immersio . Si vires sint nimium fractae, si graviora animi paste-

166쪽

mata sint morbi causae , et diathesis hyposthenicae signa adsint, excitantia remediatam fixa quam volatilia, sed praecipue optum magna dosi exhibendum est; epis pastica nuchae apposita ; setacea ; balnea tepida ;mens ut in hypochondriasi est delectanda ludis, musica, libris de rebus levibus,

jocosisque iractantibus, exercitatione, et cum illis ratiocinatione de rebus iis contrariis quibus agitantur, ac omnibus modis ad hypochondriasim aptatis; diaeta foret nutriens et facilis concoctionis .

Delirium apyreticum circa quaevis objecta, cum furore, audacia et robore magno Vol. Π.

167쪽

Dolor capitis pertinax, vertigo, oculi Yubicundi et motibus convulsivis assecti, semsuum hallucinatio, vultus tumidus mac lisque Tubris sparsus , horrores , universi corporis tremor , . pulsus Concitatus sed irregularis , respiratio anxia et oculorum serOeta sunt symptomata quae maniae RCCeSSiOnem praecedunt. Delirium immane incipit ;mens aegri adeo turbatur ut ab una idea in aliam celerrime rapiatur; in iram aeger Pronus Vix vinculis cohiberi potest; amicos et amnes spernit, exhibet portenta Virium , et incredibili musculorum vi, etham vincula fortissima in frangit, lucem fugit, pudorem amittit, lubrica et obscoena tentat, summa Ioquitur volubilitate, ita ut aliquando Iin figuas etiam peregrinas cognoscere Videatur. Constanti vigilia detentus somnum per hebdomadas integras haud capit; cibi potusque desiderium amittit; secretiones turbantur vel imminuuntur; summa audacia correptus Pericula contemnit, sed si a puero vel a Demina metu impellitur , facile subigi potest.

Pulsus sub accessu celeres evadunt, Vel r Diuitiaco by Corale

168쪽

gulares remanent. Par ysmo declinante , moestus et stupidus fit, et in statum m lancholiae incidit, ut stimulos etiam sortiores vix percipiat. Paroxysmi per circuitum redeunt, aliquando vero lunae imperio obtemperant.

Studium nimis intensum; pathemata animi violenta; rerum adversarum subitus adventus ; frustratio iterata; tumores er eXostoses intra cranium ; capitis vulnera ; insolatio; profluvia solita suppressa; vini nimius usus ; Iabes haereditaria; nonnulla Venena uti opium , hyoscyamus , belladon-na etc.; temperamentum sanguineum me-Iancholia diu perdurans ; causa ProXima est sensorii excitatio aucta . Hoc malum in Calidis regionibus et tempore aestivo frequenter occurrit; juvenes potius quam tenes, sexumque virilem quam foemineum aggreditur .

Dissert a melancholia, nam haec lente aggreditur, aeger tristis magis de rebus fu-

169쪽

i64 NEUROSES . turis quam de praesentibus timorem habet, et in tempestate frigida ac nebulosa magis in- saevit; mania vero subito accedit, habitui lethorico praeditos aggreditur et tempore aestivo nimis calido excitatur. Ab enceph litide facillime distinguitur mania , namque febre semper caret hic morbus , ea contra encephalitis semper stipatur.

PROGNOSIS .

Haemorrhagiae Iargae, diarrhoea veI Ω-hris intermittens salutem saepe asserunt . Delirium vehemens, morbi diuturnitas, Vel labes haereditaria periculum denunciant.

Si systematis incitatio sit nimis aucta, et morbus non diu manserit, sanguis cito et lit re est detrahendus; arteriae temporalis vel venae jugularis incisio; hyrudines ad utrumque nasi foramen vel temporibus applicatae ; cucurbitulae cruentae ; in loco frigidiusculo et tenebroso tuto detineatur aeger; post Venae sectionem , purgantium usu Blvus est laxanda ; si lenia cassiarii

170쪽

haud juvant, sortiora sunt usurpanda; em lica repetita ; digitalis purpurea; usus heblebori; gratiotae pulveris grana decem mane et vespere ; diaeta tenuis et parca; applicationes frigidae et vesicatoria capiti raso sunt admovenda : morbo diu protracto , si aegri vires sint nimium fractae, varia stimulantia et diaeta nutriens sunt adhibenda;

opium, Camphora et moschus larga manu sunt danda: si exanthemata retropulsa sint morbi causae , antimoniales praeparationes ;Vesicatoria; se lacea; sontanellae brachio vel nu hae sunt aperiendae ; sed prae omnibus

in paroxysmi violentia balneum frigidum.

Evitatis omnibus causis, quae morbo OCCasionem praebent, aegri mens est componeuda suasione, exercitatione, et mustea, quae

tam facile in animos teneros atque molles influunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION