De singulorum librorum sacrorum auctoritate canonica recte aestimanda commentatio historicodogmatica capitis ... particula ...

발행: 1836년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

I. 1. Quo majori cura atque industria recenitoribus

temporibus in disquirendis librorum tam Veteris quam Novi Testamenti originibus elaboratum est, eo graviori etiam necessitate nunc magitari videtur, ut quaestionibus illis criticis atque historicis nova quaedam iisque accomodata codicis sacri pertractatio dogmatica subjungatur. Quantumvis enim recie hoc moneri soleat, aliam esse rei alicujus pertractandae rationem dogmaticam, aliam historicam, neque alteram posse cum autem sine magno sanioris doctrinae detrimento vel confundi ve permutari, tamen non ita possunt diversa illa itterarum genera a se invicem distrahi, quas nullo prorsus vinculo secum conti. neantur, neque ex altero alterum semper respici

3쪽

possit vel adeo oporteat. Im si rerum earundem veluti revelationis, ecclesiae, scriptura , crae simul et historia exploranda et vis propria, quam fides amplectitur, aestimanda est, hac ipsa rerum explicandarum unitate diversae illa disciplinae ita inter se copulantur, ut quae

illarum ambitu contineantur, etiam posse ad unam eandemque rem reserri ac pro':ide sibi invisum consentanea esse debeant. Quod quum

omnes sentiant, etiam fieri solet, ut si sorte in illarum disciplinarum altera, tempore et studio progrediente, multa commutentur, illico etiam in altera nonnihil appareat mutandum, ne sorte, quae pleno concentu debeant consonare, turpiter dissonent atque hac ipsa dissonantia salsi sp ciem aperte prae se serant. Jam vero librorum sacrorum historiam, postquam in ea pervestiganda studio diligentiori versari coeptum sit, s ciem vehementer mutavisse, neminem fugit harum litterarum mediocriter peritum Imprimis de singulorum librorum originibus a viris eruditis nunc longe aliter judicari constat, quam olim ex tradition vulgari judicari consuetum fuerit. Fe-que igitur opus est, ut ea hic fusius enarremus, quae, quod ad Vetus Testamentum attinet, descriptis Mosi, Davidi, Salomoni Jesabae, Sachaidae, Danieli olim omnium sere consensu tributis nuper sunt disputata, nec quantae sint,

4쪽

hilationes excitata de evangeliis Matthaeo et Johanni adscriptis, de epistola ad Hebraeos per scripta, de epistolis, quae dicuntur, pastoralibus, de 'steriori epistola Petri nomine insignita atique Apocalypsi Johannis dicta. Ae si etiam

non omnes, qui de librorum aliquorum sacro C die comprehensorum vera origino incerti sunt Judicii, ipsi sint solidorum argumentorum pepersuasi, illos libros a viris vulgo auctorum loco nominatis non editos esse, sed aliorum esse auctorum opera nobis non cognitorum, tamen plerosque videmus quaestionibus eo spectantibus eo salieni deduci, ut de pristinarum traditionum ac opinionum usu receptarum certitudine addubitent, ideoque in universui librorum sacrorum

origines pro re dubia et incerta habeant. Quod etiam magis eo invaluit, quod ejusmodi judicia contra opiniones antiqnitus receptas pugnantia, per non solum ab iis prolata sunt, qui sertospreta omni scripturae auctoritate, novis quibusdam opinionibus, undequaque conquisitis, illi tantum insultare, sibi autem ingeniosae cujusdam sagaeitatis gloriolam captare vellent, sed ab eorum quoque compluribus, qui interno spiritus perscripturam operantia testimonio convicti, sanctam ejus dignitatem firmissima fide amplecterentur, neque vero luculentis vel historiae vel ipsarum scripturarum singularum indiciis obstinata mente

5쪽

resistere auderent. Iam vero quod supra indicavimus, ibrorum sacrorum historiam, ipsorum originos et reliqua fata complectentem, Cum eorum auctoritate fide agnoscenda aliquomodo nexam esse, neque, quid de illa statuatur, hujus nihil ininresse, omne serme etiam distinciis perspicuisque notionibus sorte destituti, sentiunt certe et praesumunt. Quo fit, ut omnisere certitudine de librorum illorum originibus, quantum videtur, nuper sublata, etiam de eorum auctoritate quid proinde intuendum sit, permulti profecto ancipit judicio dubitent, nonnulli etiam do auctoritate illa prorsus jam actum esse, Vel praematuro Iuctu deplorent, vel gaudio temerario sibi gratu-Ientur. Atque eorum quoque qui de maxima Codicis sacri parto nullam dubitandi causam subesse intelligant, permulti tamen, quid de singulis quibusdam Iibris eo comprehensis nunc ia- tuendum sit, et quo jure illi in sacrarum scripturarum Complexu retinendi vel quo auctoritatis Ioeo habendi sint, secum jam dubitare videntur.

Hae autem haesitatione multis indiciis apparente, jam viri nonnulli eruditi eo inducti esse videntur, ut incommodo nunc indicato aliquatenus mederi studerent, veluti Dr. Is hausen, qui libro singulari u de omnium librorum Novi Testa-

6쪽

menis authentia ita disseruit, ut firmissimam eam esse, neque quidquam posse singulorum librorum auetoritati recentioribus il Iis disquisitionibus criticis vore derognri contenderet; .sea quam vitiosa solidorum argumentorum defectu, alii jam judicaverunt. Honoris autem causa hic nominandi sunt Viri Summo Reverendi Dr. Bleo et Dria Lucho, quorum uterque, uum singulos Novi Testamenti libros ii' pertractaret, u ex Most

lorum manibus os derivari posse negaret, simul de canonica ejusmodi librorum dignitalo et au-storitate, Mi solent, docte et subtiliter disseruit a. Sed virorum illorum commentationes otiamsi ex omni parto nobis viderentur probabiles, quod a firmare nequimus , Novi solum es1amenti scri pta spectant; de Vetere autem Testamonio, quamquam quaestiones eo imiles nostris temporibus studiosissime sint agitatae, nihil tamen, quantum meminimus esιpropositum, quo velut ex professo et generatim de canonica singulorum librorum, etiam pseudepigraphorum dignisat accuratius ait: et Veraue ei ne vollatandi in laleltun la dem

468 ff.

7쪽

disputatum. Iam quum nosmetipsi ex commentatione nostra nuper in publicum edita, qua evangelium primum in canone locum obtinens, non

esse ab Apostolo Matthaeo cor 3criptum Commonstravimus ' etiam occasionem ceperimus, de canonica ejus ac deinceps omnium librorum cois dicis sacri auctoritato recto judicanda nobiscum cogitandi, operae pretium fore existimavimus, si hanc quaestionem ita pertractandam nobis sumeremus, ait in univergum quaereremus, ex quanam

re singularis illa libri alicujus dignitas, qua di

scretus ille ab aliorum librorum grege, in Canonis ambitus ure collocandus videretur, vere penderet. Quod si tarn generatim explicatum fuerit, sponte jam appariturum esse Speramus, an forte et quatenus singulorum librorum auctores no-

visse fidei intersit, canonicam eorum dignitatem amplectentis atque hac re etiam cavebitur, ne sori vel virorum eruditorum studia admodum utilia et necessaria imprudenter vituperentur, vel solida fido firmitas levibus quibusdam aut Certe praematuris opinionibus perniciose infringatur. Retectis autem illis dignitatis canonicae sontibus, etiam fieri poterit, ut quae in hac libri alicuius dignitate aestimanda necessarie observanda appa-

8쪽

ruerint, ea ad singulo, quosque libros nunc codice sacro comprehensos transserantur, atque ita canonis ecclesiae usu recepti censura agatur.

Insignibus autem nos in hac re uti antecess ribus, non ignoramus. Quis etiam unquam vel canonia historiam pertractavit, qui ad hanc devenerit dubitationem, quo Juro singuli libri sacro codice comprehensi tandem in eum recepix sint, vel in theologia dogmatica de norma sidet, quae scriptura sacra contineatur, quassivit, quinde eo quoque disceptare debuerit, quinam demum

singuli ibrii et cur illi ipsi, neque alii au pauciores pluresve normam hanc constituant. Sed iduorum imprimis virorum clarissimorum, qui in hac re exponenda olim dam multum studii consumserunt, nemo non recordabitur, Martini

4 in Examino deeretorum Coneilii Tridentini 1566, ubi indo a p. 22 in examino decreti primi quintae gessionis de libria ea noni eis ae seriptura ea noni ea disquiritur.5 Abhanillunivo laeterinterauehun de canon. S I S. II.

9쪽

quorum prior quidem in hac quaestione en

danda iam egregie versatus est, ut tempori fieri.

quenti nihil, quod aut addi aut emendari possit, reliquisse acile videatur. Sed quum in ista quaestione explicanda, quod supra jam indicavimus, librorum sacrorum origines, nuperrime domum accuratius pervestigatae tantum certe momenti habeant, ut silentio praetermitti non debeant, noviter eandem rem pertractavisse nos

quidem non poenitebit, inprimis quum non ex omni pari viri illius profecto eruditissimi et acutissimi sententiis assentiri possimus. Quas ero, postquam praestantissimas illa Chemnitii expositiones in altam jam demersae erant oblivionem, Semm Ierus, ut perditam theologino evangelicae libertatem a foeda placitorum hulnanorum servitute vindicaret, de canone Iibere per vestigando disputavit, ea quidem a vera canonis notione et natura tam longe aberrarunt, ut non nisi his ipsis erroribus clara luce illustratis et perspectis de ro proposita veri aliquid constitui possit. Recentissimis deinde temporibus, quamquam vera canonis notio tam ex Veterum sententiis quam ex ipsius rei natura melius erueretur' tamen de singulorum librorum dignitate

o Imprimis hue pertinet penrie Plane hi disser. ratio: Nonnulla de signifieatu canonis iniseelesia anti

10쪽

eanonica recte aestimanda inter theologiae dogmaticae cultores pauci tantum, inter quos Brod- chneiderum ), Sehleter macherum ' et T. estentum' nominamus, aliquanto susius scripserunt; qui tamen et ipsi non omnem de hacro scribendi materiam et occasionem aliis prae

ripuisso nobis videntur, immo vero ut alio serto sic nos quoque incitaverunt, ut etiam majori eum studio rem dubiam et obscuram perspicere ni

teremur.

s. a.

Toiam autem quaestionis nobis propositao explicationem inde pendero apparet, ut statuatur, quaenam sit vera canonia et dignitatis canonicae

SEARCH

MENU NAVIGATION