Simonis Portii Neapolitani De humana mente disputatio

발행: 1551년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

quia supra post oblium,iam stelicis,quani inscelicis nisil relinqui,nisi hominum opinionem atque mem riam in quibus restat seelicitas, vel instelicitas iam defuncti dixerat rob id nunc . quaerit, an huic opinioni hominum,in qua viget stelicitas defuncti,ne potum, vel filiorum se perstitum stelicitates,aut inscelicitates demant aliquid vel addant. Respondet autem, quod nihil neque detrahitur,nec opinioni de sua scelicitate accedit. Qirare totum ad opinionem referendum est, aron autem ad aliquod, quod post obitum remans sit, cum nihil praeter intellectum agentem supersit.

AVerroes in interpretatione tertii libri de Anu

ma , opinatur tria propria quae intellectui po-- tentia ab Arist tribuuntur, nempe est et mmi tum, impassibilem,& separabilem; non posse accommodari nisi substantiae aeternae,quasi si intellectus potentia est immixIus,impassibilis.& separabilis procul dubio sit aeternus, sed saperitas iam diximus haec couenire intellectui prout cum sensu, & vegetali virtute

consertur, quoniam nulla actio corporalis cum ipsi intelligere speculativi communicat. Haec tamen non astruunt ei aeternitatem, requiritur enim, quod insit aliqua actio aeterna, quarum nulla conuenit intelle

ctui potentia. ipsum enim intelligere marcescit, &quamuis intelligere ipsum, sit opus diuini: attamen non arguit aeternitatem,nis modus intelligendi intellectus aeterni accedat, qui profecto intelligendi m

dus,longe nostram antelligodi rationem superat cum

nostra haec,nihil nisi imaginem quandam intellige di illius referat, nam, ut octauo de Historia animal. dixit

92쪽

DE MENTE HUMAN 9ydixit Philosophus, in plurimis animantibus rati ne carentibus esse vestigia morum animi humani: ita in nobis esse vestigia quaedam,&sertassis obscuriora, intelligendi intellectus aeterni censendum est. Ee quanquam intellectus agens, Ut nobiscum vnitur, &Vt dicitur agens in nobis,nullam actione habet aeternam; tamen in Prima philosephia,& octauo lib. Pityzasseritur eius aeternitas ob motum in celsabilem ,&aeternum. Porro cum ulterius obiicit Averro es, non

posse haec tria de facultate intelligi. Dicendum quod Philosephus haec, non profert de Anima , ut est substantia,vel accidens; sed de facultate animar,ut est potentia cognoscens, dc hac ratione est immixta, quia cognoscit sine organo ; est impasi ibilis per se, quia ab obiecto non patitur ut eodem libro tertio ipse deci rauit: denique in operatione quae est intellectio, non communicat cum aliqua actione corporea,& sic separabilis est. inare ratio Averrois nulla redditur cum dicit quod haec conueniunt accidenti, & omni priuationi. Dicas enim licet, quod Arist. non tribuit haec tria Praedicata intellectui, ut est substantia, aut qualitas; led ut est facultas cognoscendi, Ic hac ratione nulli alii facultati cognoscendi quae quidem in nobis

est conueniunt,praeterquam intellectui;& cum intelletiu potentia solum haec reciprocantur. Ridicula quoque est illa Averrois ratio,quod si anima, & intellectus potentia ab agente naturali produceretur, ex necessitate materiae proficisceretur.Dicas enim, quod corpus summe temperatum sertitur nobilem anima, Verum causi finalis est ipsa anima, quia generatio est talis propter talem sermam ,& non commeat, quod anima sit propter generationem, quod tamen concluderetur, si necessitatem materiae seqv eretu r. Et quam.

93쪽

sorma: prius nihilominus forma dicitur causa, quam materia cum sit perfectio,& finis materiae,ut nos doeuit Philosephus lib. II.Physicae auscult. primo de

Partibus animalium. Eacinori--Ahilopommones Liamtur.cap.x CIIII PHiloponus animam non esse corruptibilem,hoc

argumento persuaderem Cis est, quoniam non habet contrarium. Seta x his, quae superius ex Arist.libro de Longitud.& breuitate vitae,diximus dicendum est,animam esse ex eorum classe,quae non habent contrarium : atque iccirco non per se, sed meri into subiecti, quod intormat, evanescit: habet tamen priuationem,quae mutationibus omnibus necessario

adnectitur,ut lib. I. Physdictum est. At vero si ratioloponi alicuius esset vigoris, se ae substantiales Linnes incorruptibiles essent, quin & ipsa quantitas, quando quidem negauit Aristot.haec habere contrarium. Alteri de hinc argumento,& Ioannis Gramatici,& Theologorum.quo aiunt animam hominis determinare seipsam, & conuertere se ad sui cogniti nem,atque a materialibus ab lui, quare aeternam Bre: satisraciendum, quod determinare seipsim ut ipsi loquuntur, contra sensium non potest secundum Philoisphum,nisi propter aliud obiectum, quod sortius mouet nostram voluntatem, &nisi ipsa ratio futurum praesentiret,numquam reluctaretur sensui, ob id quisu obiectum sensus praesens sit, & valide moueat. Verum obiectum suturum aliquando timorem inc tit,vel spem ; quo fit, ut voluntas reluctetur sensui.

Non igitur potest anima determinare seipsam, sed rett

94쪽

ei risur alicuius obiecti motio,vi libro nostro, An homo volens fiat bonus vel malus explicauimus .Quinetiam intelligere seipsam,& a materialibus ab lui haud quaquam aeternitatem denotat: sed selum habere operationem cum qua operatio corporalis non e o municat, cum non habeat organum, nec per qualit

tes corporeas operetur. Haec quidem actio est similis actioni aeternorum, non tamen est actio aeterna, sed marcescit,& ipse,ut superius patuit, nec item abseluitur ab obiectis materialibus; quoniam ab obiecto materiali,omnis speculatiua cognitio pendet, semperq. cum phantasia, veluti cu suo comite operatur. inquit enim Philo plius intellectum , aut pnantasiam esse, aut non sine ipsa operari. Quo sit, ut libro tertio de Anima etiam phantasiam esse separabilem ponere videatur.Caeterum caue ne in illorum errorem incidas,' qui intellectu abiunctum a phantasia,Deu intelligere putant; quoniam omnis cognitio, ut tertio de Ani- .rna probauimus, quam de Diis nos consequimur,proficiscitur a sensibilibus imaginatis, a quibus rationes uniuersales petit intellectus, puta cum cognou rimus in mundo motum sempiternum esse,neq. V quam desecturum,aut nouum fuisse: hinc mens colligit,oportere aliquam causam mouentem este immobilem & aeternam. Hare igitur praedicata propria, immobile, & aeternum, quae de Deo consecuti sumus, haud quaquam intellectus assecutus fuisset , nisi primum ea in motu,veluti in effectu,cognouisset. Et vidicimus de aeterno, & immobili, idem intelligas de omnibus aliis: quamuis enim ista acquisitio,sit actio proprie intellectus;tamen ab ipsis sensibilibus ad causas,& principia defaecando ducit. Atque hoc est quod sibi volunt Latini,cum aiunt,qu Deus,caeteraeque

M iiii

95쪽

intelligentiae,per conceptus aggregatos cognoscitur vi in Prima philosophia alias aeclaratum citi Longius sertasse quam oportebat hanc responsionem pro ' duximus, sed Simplicius fuit in causa, qui ut Plato

nem sequeretur, multa de cognitione intellectus ab -Αriilol. abhorrentia effutivit. Caeterum ratiocinantur tertio,intellectum potentia aeternum esse,quoniahomo,praeter caetera animali Labet liberam arbitrandi facultatem.Cui ita respondendum est,quὁd ista libertas cum indicet potentiam,& a priuatione proficiscatur potius mutabilitatem significat, quae est propria mortalium. In Deo enim, & in caeteris aeternis mentibus, non est illa indifferentia, nec opinionum mutatio: sed ut sunt puri a tus , ita ad unum sempersunt determinatae.Non igitur premit nexus hic, intellectus,& voluntas sunt indifferentes,& ambigunt inter duo,igitur sunt immortales,quoniam illa indisse-xentia & ambiguitas ex naturae nostrae imperseetione,& imbecillitate oritur,hoc est ex intellectu potentia,atqui nulla imperfectio aeternitatem demonstrat. Quod si caetera animalia sunt impersectiora homine,& hanc libertatem non habent, iccirco ea priuantur, quoniam non habe ni potentiam intelligendi, de v lendi duo contraria,a qua ut iam diximus,haec libertas in homine nascitur. Sed haec explicatius leges in opusculo, An homo volens fiat malus. Succedit,&aliud argumentum. Intellectus noster stim me appetit Deum cognoscere, igitur est immortalis. Dicas, ut Arist. X. Ethicorum respondit dicentibus, nos cum sumus mortales, mortalia debere curare, quod quan quam sumus mortales,opere tamen intellectus, quantum in nobis est immortales sieri conamur. Siquidem homines natura cognoscere desiderant,cumque a maxim .s b, Cooste

96쪽

.ximo intelligibili magis perficiantur, longe maxima - intelligitalia prosccluimur,licet Vix quicquam illoruattingamus. Sualaior enim est exilis illa cognitio qua exquisita de elephanto scientia,ut Arist.lib.I. de Pa .lib. animal .significauit . Non igitur, quia intellegus noster summe desiderat cognitionem Dei, iccirco est immortalis quoniam insitum est naturae homi 'hi, co. gnoscere quod est summum intelligibile, atque id,

non ex aeternitate naturae; sed potius ex imperfecit

ne , di imbecillitate piosiciscitur, cum perfectionem desideret,quippe Deus extra seipstim nihil desiderat, cum sit summe perfectus desiderium enim, & appeti

rus,ut philosophi asserunt, ex impeifestione oritur,.summe igitur appetere cognitionem Dei , summam impersectionem arguit.Sed si huic adderetur,siim me appetit,& summe consequitur, forte optimum esset argumentum ad adstruendam aeternitatem. Atqui in '. tellectus modi cc comprehendit Deum ut diximus ; nec semper modicam illa cognitionem obtinet, quia

paruo Iempore durat,vi docuit Philosopsius lib. XIl. Primae philosephiae. Sunt,qui arguant, ex eo quod in

se ipsis experiantur,appetitum ut iam er sint,intelle- . ictum,& animam hominis esse aeternam. Sed his est dicendum,quemadmodum Philosephus tertio libro &hie:& in libro Magnorum moralium quod appetitus di voluntas non modo possibilium t sed impossibiliuali quado est,ut exemplo nobis explicauit eodem lib. I. Magnorum moralium .cupimus namq. esse imm cirtales,& cum immortalitatem expetimus, impossibile desideramus. Quod si noster animus esset aeternus, cum homo maxime sit sua anima; non modo homini non esset impossibile; sed iam immortalis esset. Quantum autem haec valeant,vel nuper initiatus in Phil

97쪽

sephla iudicet.Quod si causam Assagitares,etir ita ardenter expetamus vivere:tibi Anaxagoras satisfaciet qui iussit haec percunctanti Coelum, mundumque totum,atque eius constitutionem, & ordinem comtueri.Quod interpretatus Arist.lib.I .Ethie ad Eudemum inquit; Anaxagoram sentire vitae cupiditatem non nisi ob scientiam alicuius laudabilem esse, ait men inscii,& rudes, non eo consilio Vitam expetunt,

ut sciant:sed cum nullam aliam scelicitatε agnoscant, nisi quam sensu percipiunt, propter voluptates senis

suum vitam appetunt Levi denique admodum ratio ne nonnulli. hanc immortalitatem perstadere conati sunt,cum inquiunt,dari se am materiae penitus co cretam, & reperiri formam a materia prorsus abstractam, quales sint intelligentiar: quare repertum iri formam mediam,quae interdu separata, & interdum concreta erit.Quoniam,vt philosephi sentiunt, nunti est natura media inter concretam,& abstractam. Si quidem esset res ipsa abstracta a materia, & cum ea concreta,quod nullus intellectus cape re potest. nam alio modo intellectus secundum rem orirur in materia, ct secundum actionem separatur ab actione comporea,velut iam supra docuimus. Atque ad hanc naturam inuestigandam,omne suum studium contulit Arist. Haec sunt,quae da humana mente ex ipse Aristotele probanda putamus ; quaeque non eo cosilio ad te mittimus, ut cum Latinis de ea disseras; verum ut

instructior cum Graecis philosephis congrediaris: Atque ut haec lucubratiuncula sit tibi Lesbiae,aut Polycleti regulae instar, tua ad Aristotelis verborum sensum componendum, comformandumque apte utiposiis.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION