Simonis Portii Neapolitani De humana mente disputatio

발행: 1551년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

rursus ipsis Arist. uerbis astruere conantur, eum inquit,corpus,autem geniturae,in quo semen animalis principii contentum una prouenit, partim separabile a corpore,in quibus diuina pars comprehendituri, qualis est,quae mens appellatur ; partim inseparabile, hoc inquam geniturae sMen disiciluitur, uersumque in spiritum evanescit . Hic enim videtur diacere, illam animae partem, quae mens uocatur , sep 'xabilem , & diuitiam esse, quas necessario sequatur, interituram non esse. Sed hi umbram uerborum sequuntur; cum sensus verborum Aristi talis sit. D cuerat in superioribus Philosephus, omnem animae ficultatem in corpore esse: deinde semina habere potentiam & facultatem, qua sint foecunda; quae ni nil aliud est , quam spiritus animalis: cuius natura,cum coelitus inseratur,diuinitatem prae e seri,& quoniam 'varia producit organa, videtur habere quanaam cum elemento stellarum similitudinem, quemadmodum enim a Coelo cuncta proficiscuntur in mundo ins Tiori,varia quidem illa,multiformiaque:sic similitudine quadam respondere videtur virtus illa seminis, Coelo,quod varia,difformiaque organa in animali visua producat. Dehinc coclusit illum esse spiritum animalem,& non igneum ex eo scilicet quod illius qH- cium sit generare, ignei autem .destruere. Demum subdidit, animam omnem contineri potentia in semine,& inquit. Corpus autem geniturae, hoc est illud, quod

72쪽

quod a patre decidit,semen,in quo Vna prouenit, semen principii animalis,idest animae, quae principium animalis est,igitur semen est principium animae, quae dicitur principium animalis. rursus hoc principium animalis, quae est anima, in duas partes distribui ct oportet addere relatiuit,ut adnotauit Michael Ephesius,ut plana sit verborum series. Quod principium in semine contentum,idest,quae anima in semine contenta in potentia, partim separabile a corpore est di- eo in iis in quibus diuina pars comprehenditur,id est in ipsis hominibus in quibus comprehenditur per ipsum intelligere facultas animae, quae mens dicitur, ut superius explicauimus, partim hoc principium est inseparabile, anima scilicet sensiua,& vegetalis, corispus aute seminis, in quo diximus contineri animam, cum sit aquae & aeris naturae dissoluto spiritu, in quo erat vis genitalis diffluit,& redditur aquosum,

propterea non est quaerendum, an seras exeat, id est egrediatur,vel remaneat,Vt pars corporis generandi, quemadmodum nec de coagulo,in cuius virtute, &spiritu est unire lac;quoniam corpus coaguli dissetuitur, & non sit pars casei, & lactis , simili ratione in spiritu seminis,est omnis anima,tam illa,quae dicitur mens,& separabilis est & principium generationis animalis, quam illa, quae est inseparabilis, siquidem

si in virtute animam non contineret, non utique

haberet sicultatem generandi animal. Est enim ratio in promptu , cum animal per animam sit animal , actu ergo per illud , per quod est principium

animae , generatur animal. homo itaque contin tur virtute. in semine: quoniam omnis animae ho- .

minis facultas est in semine,cum apertc dicat hic Pha. tol lius, in eo prouenire semen principii animalis,

73쪽

id est semen esse animaeprincipium:quam quidem animam diuisit in duo membra.Proinde consonum erit verbis Philosophi,si dixerimus mentem non ea ratione esse separabilem squia non continetur in semine, sed diei separabilem,quoniam ejus actio non communicat cum actione corpore hoc est, ut explicauit liabro tertio de Anima in vi avitur organo nec est caliada,aut frigida,hic ery Mnsus,mentem esse in potentia in semine,F praerari in corpore,& esse separabialem,quem nox superius interpretati fuimus, adridet

vobis Aristόt. Nec mea quidem sententia aliter hic loculintelligi potest. Mutelis inba E e munia de rum evenias, . , Cap. xUILIoannes Grammaticus sensit verba Aristoti ex illa II. de Anima, Alexandrum ira torsisse, ut nullam

. posset interpretationem reperire iuxta suum dogma,sunt autem haec.De intellectu autem,&c5templativa potentia nihil adhuc manifestum,sed videtur alterum genus animae est e ;&hoc selum separari potest, tanquam perpetuum a corruptibili,reliquae autem animae partes, manifestum ex his quoniam non ut quidam dixerunt,sunt separabiles,seil ratione.Hqe,

Philosophus.In his sane verbis se ingerunt tres disiaeultates. Prima. cur Arist. dixerit, nihil esse manis . stum de intellectu,potiusquam de aliis; ci im partic latim de nullis facultatibus adhue disseruerit,sed pau, lis inserius sigillatim illas doceat; dictum igitur Arist. significare videtur,in communi animae dissinition4 intellectum non contineri; quod sequentia quoque nobis innificant,cum inquit. Qivid videtur esse au

74쪽

DE MINTE HUMAN . 7sterum genus animae. Quare in hac distinitione, quae est animam eme actum corporis physici organici, potentia vitam habentis,intellectus non comprehendituri quoniam superius quoque dixerat, nullius corporis este actum. Adhaec idem infra sentire videtur,eum inquit,de intellectu speculativo est alia ratio, ubi a ratione aliarum partium animae, intellectum quasi secludit. Praeterea,ctim de intellectu nostro quem vocat speculativum,aperta sententia esse videatur: sp

culatiuus enim & practicus nostri intellectus sunt differentiae ambiguum hic esse videtur dictum Aristor. quia paulo superius dixerat, intellectivum non posse esse sine sensitivo, videlicet,ut modo affirmat ipsum esse separabilem,veluti perpetuum a corruptibili .Postremo cum paulo post,inquit. Reliquae autem partes animae manifestum ex iis, quod separabiles non sunt, sicut quidam dicunt:ratione autem quod alia manufestum est,sensitivo enim esse,& opinatiuo,stud; Gquidem,& sentire ab ipse opinari,fimiliter autem,&aliorum unumquodque quae dicta sunt. Haec Arist. Quibus aperte nobis signincat,opinatiuum esse aliud a sensuo, ratione.Sed sicultas opinandi, Vt patet te ito libro de Anima est intellectus. quare clim iam ratione distinguat opinatiuum a sensi ua facultate;& sulerius dixerit, secundum esse non posse separari intelectivum a sensiua facultate; denique postremo assim mat de speculativo intellectu esse aliam rationemrquomodo haec verba Arist. inuice cohaereant, omnes

peripateticos plurimum agitauit, illosque in magna

controuersiam,& dissentientes opiniones distraxit.

Sed ut has dissicultates dissoluamus, ct haec plane intelligas;opus est ut dubitationes,quas superius Arimproposuerat de Anima, in memoriam reuocemuis

75쪽

prima quidem fuit: An omnes sint anἰmae, vel partes animae,ut sensiua,Vegetalis, motiva, appetit tua,& inatellectiva. Amplius,an sint hae partes, vel facultates separabiles loco, vel subiecto ' Porro,autem,cum planum fuerit,an sint separabiles loco,vel ratione,mani- fistum quoq. fiet,quae fuerint animae, quaeue partes. Nam intellecti usi cum sit inseparabile a sensi uo,& vegetali,semper erit animae facultas: sensi uti quoq. semper erit facultas eum sit a vegetali in separabilis. Vego talis vero in platis erit anima, plures habens facultates ruoniam ab aliis secernitur. Atque motivum similiterim per ficultas erit,& appetitiuum. Sed dicitur anima tensiva, non quod sit alia anima a vese tali in animalibus ratione carentibus: sed ita nominatur a praecipua facultate. Similiter,& in homine intelligendumen, quod intellectiva non est alia anima a sensua, de vegetati,cunti sint unius animae facultates; verum diiscitur rationalis, a praeeipua eius facultate, qua a brutis distinguitur.Quare sola vegetalis ab aliis separaret potest, caeterae vero a vegetali non separantur. His explicatis satisfacit Philosephus secundae quaestioni, an separabiles sint loco vel ratione, inquiens quod caetere ratione separentur, sed vegetalis separatur subi sto,cum costituat plantam,in qua nec sensiua, nec ratio visitur . sed de intellectu speculativo, quomodo a caeteris animae partibus secernatur, nondum explicatum est: n5 enim dicere possumus ipsiim loco, & subiecto separari,quoniam nullum subiectum informat, nec est aliqua corporis particula.Quin nec ratione diuidi asserendum est,cum non communicet, nec cum actione corporis,mec versetur circa sensibilia; sed ci ca aetema, & uniuersalia. Quo fit, ut videatur esse

Eud genus animae, de quamuis Nexandro placeat.

76쪽

DE MENTE HUMANA.

77'illud eme additum,sicut perpetuum a corruptibili: inde tamen, etiam si admittatur non credendum est,illum esse aeternum,sed dictum ita, quasi multis videatur,intellectum speeulatiuum separari a caeteris antremae facultatibus,quemadmodum perpetuum a re caduca:non autem quδd id tanquam indubitatum asse mandum sit, ut tertio de Anima explicabitur. Quod si verba Arist. ad intellectum agentem reserenda sentvt Alex. probauit,dicendum puto, quod in confuse loquutus suerit de intellectu, & speeulativa potentia,nempe libro tertio explicaturus,qii alia sit intelle is eius in actu; & quomodo, com uniuersalia intelligimus, nobis,ut lumen,& habitus accedit. Proinde concilianda sent Arist. verba hoc pacto,quod eum sup rius dicit.Intellectivum non posse essesne sensiuo itimortalibus,de facultate intelligendi accipiendum id esse,qui nominatur intellectus potentia: quippe,quesne sensit esse non potest. Clim autem opinatiuum non posse separari a sensuo asserit ad intelIectum practicum reserendum esse,qui cumsensia & in esse,& in opere comunicat. At intellectus speculativus, quem Arist.pro agente,uniuersalia nobis aperiens,accepit, longe aliud genus animae esse videtur, ut explicatius nos docebit libro tertio. Nec aliam equidem iudicauerim esse huius loci sententiam,praeter hanc.

PRopositum erat Arist. de parte intellectiva duo

tractare nulla iam habita ratione an intellectus a caeteris animae facultatibus,separetur magnitu

77쪽

dine vel ratione duo inquam propositum erat docere de parte animae qua anima intelligit,& sapit,nempe quam habeat differentiam cum sensu,& quo pacto tandem fiat ipsum intelligere: quare subdit,si igitur intelligere est, scut sentire ; aut pati aliquid erit, aut aliquod aliud tale. Hinc Ioannes Grammaticu colligit, intellectum esse impassibilem, & aeternum rsed longa errat via. Cum enim Arist. duo proposuis set,aut pati,aut aliquid aliud;tam de intellectu,quam de sensu probat,ipsos esse impasiibiles,ut scilicet sunt facultates cognoscendi. Verum differentia, qua in passibilis est sensus,& qua intellectus, in serius Arist.

explicat,ubi docet,quare cognostentes facultates, ut mens, & ratio ab obiecto non patiantur vera pasii ne, quemadmodum antiquiores censuerunt: sed sint sulceptiuae non rerum materialium, sed spetierum; potentiaque illa,quae recipere debent,& non illa,hoc non habeant actum aliquem quo obicetum recipiant:cum non fiat a simili ipsa cognitio. Et in hoe similis est sensus dia noeticae virtuti, quemadmodum enim sensus est potentia sens bile, & intelleetus est potentia intelligibile,& reciprocantur : ut sensbile se habet ad facultatem sentiendi,ita di intelligibile ad dianoeticam.Non igitur inferre, ex his Arist.dictis,licet , sicultatem intelligendi esse immortalem. qu niam,vi optime adnotauit Themistius lib. I. de Anima ,si intellectus eo quod impassibilis est, esset aetem

temus; cogeremur,& facultatem sentiendi aeternam

esse affirmare. Nam inquit Philosophus eodem lib. Lde Anima,intelle tum impassibilem esse. si enim pateretur,maxime in senio afficeret uriquod facultati sentiendi non accidit, & omnium minime, intellectui, quoniam si senex oculum iuuenis acciperet, videret

78쪽

na MENTE HUMANA.

ut iuuenis. Hinc aperte habes,impassibilitatem,eommunem sensui,& facultati intelligendi es :disterunt tamen aliqua ex parte, ut libro tertio de AnimaArist. docetised si quis mihi obiiciat;si intellectus aboletur, igitur necesssario patitur. Satis sici edu est,quὁd vis intelligendi,& sentiendi , ut sunt facultates cognoscendi, Aristot. in libris de Anima asserit impassibiles

Verum, ut sani facultates animae informantis subiectum corruptibile,abolentur, non quidem a contrario,ut superius adnotauimus, sed quia subiectum, cuius anima erat actus, marcescit, atque iccirco omnes facultates pereunt. Cum autem aduersarius instat, si intellectus desinit; igitur patitur. Dicas, quod non patitur, ut facultas cog noscendi, sed anima, cuius dia , noetica est pars. Cumque anima, si actus corporis corruptibilis, Ob id omnes facultates concidunt. Proinde Lib hac ratione Arist. partem animae qua cognoscimus non trainauit, quoniam sensu hominem com rumpi patebat: atque ita omnia, quae cum homine, quales sunt partes hominis,oriebantur, cum homine quoque aboleri necessarium erat.

oesia libri tertii de

ARistoteles in animo habes,de parte animae qua

intelligimus,& sapimus,quae est virtus diano8tica,duo nos docere,quam scilicet habeat differentiam csi virtute sentiendi,& quomodo fiat ipsum

intelligere : ut priori, postremum calculum imponeret,& omnes ambiguitates explicaret, primum,docet

qua ratione haec duo simul de intelletiu vere dici pos

79쪽

8osunt lintellectum simplicem esse,impassibilem, & n hil eum aliquo commune habere, sicut dixit Anaxagorasn&quo pacto de eodem recte affirmare possumus,eum intelligere; si intelligere , est pati quoddamiab intelligibili.Deinde,an intellectus intelligibilis sit utiq.ambiguu videtur. Si enim intelligibilis est,non

secus quam alia intelligibilia intelligitur, &vt ipsi sane intellectui inest posse seipsem intelligere, ita lexilia haberent intellectum, haecque est una pars disiunctiva,quae insertur,additque rationem, quonia inteuligibilia sunt spetie,ac ratione eadeAltera pars disiunctive est aut necesse est affirmare, quod sit aliquod mixtsi ex intellectu,& intelligibili, ita ut faciat euesse intelligibilem una pars mixti; & alia pars faciat illum .sse intellectum .Porro hos nodos,ita dissoluit,primu quidem, quod intellectus non dicitur pa si ibilis: sed solum habet hoc simile eum passione quod sit in po- etentia speties;&antequam intelligat,nullum intelligibile sit,ut superius dixerat,quὁd eius natura est potentia. Alterum vero,quὁd ipse intellectu sit intelligibilis,sicut intelligibilia; interpretantur ii, qui intellectum esse aeternum defendunt, hoc, sicut intelligibialia idest sicut intelligentiae , quae seipsas comprener dunt: sed ridicula est haec interpretatio on enim respondet dubitationi,dixerat enim vel alia intelligibilia haberent intellectum: aut esset, quoddam mixtum dipsa facultas intelligendi in quo essent duae partes, quarum altera esset intellectus, altera vero intelligibilis intellectus. Atqui dicere esse intelligibilem, ut sunt intelligentiae,esset aliquod ad explicationem adductum magis ignotum. Quocirca Arist.respondens dubitationi,inquit quod ipse intellectus est intelligibilis, sicutintelligibilia materialia, quae sicut intellia

Suntur

80쪽

guntur,esi fiant actu,similiter intellectus intelligit se

ipsumcdm est factus in actu,ut perbelle interpretatus est Alexander. Addidit deinde rationem,qua utraque

pars disiunctitae seluitur,dicit enim: in his quae sunt in e materia,idem est quod intelligit,& quod intellia situr: scientia namque speculativa, & ipsum scibile

idem est. Ex his patet, quare alia intelligibilia mate . Halia no habeant intellectum, quod e sse eorum sit in materia in actu,& selum sunt intelligibilia in potentia: sed intellectus sectus in actu,qui idem est,&speculatiuus,hoc esse actuale suum, ut ita di ram habet s ne materia quia nulla actio corporalis cum hac actio ne speculandi communicat,ut superius dixi, propter hoc idem est intellectus, & res ipsa intelligibilis. Proinde non sequitur primum incommodum, quod alia intelligibilia haberent intellectum; quia esse actuale illorum, est esse materiale, sic nec alterum,'

quod esset aliquod mixtum ex intellectu,& interuligibili: is quoniam in his, quae sunt sine materia in actu non est mixtio . Sed illud idem , quod est in tetilectus, est & intelligibile. Atque iccirco ut rem aperiret, ut nos quidem sentimus, adfert exemplum de scientia speculatiua, & scibili: quo cauit, nenos

intellectum,de quo est modo sermo, in numerum intelligentiarum reponeremus. Et animaduertit in

his Alexander, intellectum nostrum dum speculatur

aliquod intelligibile , intelligere seipium, cum saeipsum intelligibile, quod intelligit, quasi intellectum nomine scientiae nobis significarit Philosophus.Nempe cum speculatur intelligibile, fit illud intelligibile,& sic scientia est idem cum ipse intelligibili, modo intellectus intelligens dicitur scientia. ibus sic e plicatis.Ioanneo cr-tinon habet,quod totamenis

SEARCH

MENU NAVIGATION