Vincentii Contareni De frumentaria Romanorum largitione liber in quo ea praecipuè, quae sunt à Iusto Lipsio cum in electis, tum in admirandis de eadem prodita, examinantur. Eiusdem De militari Romanorum stipendio commentarius

발행: 1606년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

VINCENTI I

CONTARE NI

Vod de mendacibus vulgo dici solet, saepe fieri, ut quamquam Vera narrant , nemo tamen illis habeat fidem, id potest non inepte transferri ad historicos, quorum nemo est, qui in rebus prodendis non saepe ab alijs dissentiat. Vt igitur illorum limgua falis assileta, sic horum in vero, quod unum omnino est, prodendo varietas ac dissensio eo rem deduxere: ut mentiri ac pugnare cum alijs tunc etiam videatur, cum mentiuntur minime,ac pugnant. Quod quanto fiat&vitae, & veteris historiae studiosorum incommodo omnes vident. Et sane ut illis missis,de historicis tantum dicam , quorum caussa hic a me susceptus est sermo, aut e-

13쪽

1 VINCENTII CONTARE NI

go valde faller, aut longe praestaret non amplius unum ex omnibus esse reliquum veteris historiar scriptorem, sed eum grauem ac diligentem, ne sorte, quod est inter vitia huius entis, quia non posset cum alijs, secum ipse pugnaret. Nunc quando non Blum plurimi extant, sed multi etiam, qui latuerant hactenus prodeunt in lucem, etiam atqueo iam cogitandum est,quae sit facienda huic malo medicina; mihi quidem restare haec una videtur, ut vir aliquis impense dotius, & in vetere historia diu diligenterque versatus suscipiat personam interpretis pacis & conc9rdiar, & si quaerunt,ut sunt sane multa, quae pugnare videantur, sed rei'sa non pugnent, doceat rationem dirimendar controuersiae: neque solum historicos reconciliet historicis, sed alijs etiam scriptoribus,ut omnes, quantum potest, congruant inter se. Quod si qua erunt in eorum scriptis aperte pugnantia, non solum de iis admoneat, sed inuestiget etiam rationem controuersiae; aperiat postremo, quem ipse autorem sequatur, di quamobrem. Vacat adhuc hic locus in Romana historia. neque enim fuit hactenus,quod sciam,quisquam qui sit professus suscipi a se hac prouinciam ex qua bene gesta stultus reserretur laudis uberrimus . Nec tamen despero in tanto omnium illustrandae antiquitatis studio fore breui, qui hac quoque in parte sibi statuat laborandum. Ego interea, cui

maiora aggredi nec licet nec vacat, excerpam ex eadem historia paucos aliquot controuersos & obicuros locos, quibus lucem dem, eo'ue sparsim inseram huic operi. Incipia autem a bello sociali, quod Marsicum etiam,& Italicum est appellatum. Variant primo autores in anno,quo coeptum est;deinde in populo prodendo, a quo belli initium est ortu; postremo,ut mittam cetera leuiora,in anno & iure,quo It licis populis ciuitas est data. Bellum coeptum Sex. Iulio Caesare. L. Marcio Philippo Istradit Diodonlib.xxxvij Orosius lib.υ cap.xviij. Plin.

Iib. xiij.cap.iiJ.Pardianus in primam Cornet. At Fasti Calia pitolini

14쪽

VARIAE LECTIONE s. 7

pitolini,Velleius lib. prinio Plinius ipse,& Paedimus,ille lib.

2.c.XXCIII hic in eandem pro Cornelio orationem, in anianu sequente rem producunt,quo Coss. suerunt L.Iulius Caesar,& P. Rutilius Lupus,qui annus suit ab V. C. DCLXIII. ut Fasti Capitolini annos numerant, ad quos ego, Ut fiat res clarior,reuocabo etiam Liuianos. Vnus Appianus ab omnibus dissentiens Sex.Iulium Caesarem,& P. Rutilium Lupum Cois.compat at inter se,nec dissicile est intelligere,quid eum impulerit in errorem. Hic ergo proculdubio fallitur, reliqui

omnes,quamquam verbis discrepant, re tamen consentitit.

Nihiletam verius,quam anno DCLXII. Cffare & Philippo Cossab Italicis populis bellum comparatum,insequenti gestum fuisse. Priore illo anno desectione agitata ad arma sumenda conspirarunt, atque eadem Q. Servilium pro consulem in Opido Asculo cum omnibus ciuibus Romanis, qui in eo Opido erant,occiderunt. Quod fuit,ut ait Florus,impii belli Sacramentum. A nno autem insequenti bellum magna opum vi undique illatum populo R. Id licet intelligeret ex Plinii & Paediani verbis inter se collatis. Plin.lib. X iii.Sex.

Iulio L. Marcio coss. Me es belli socialis initio, Dc XLVI. δι auri pondo in aerario P. . R. fuere , . Paedianus . P. Licinius crassus oe P. . Mutius Scaeuula de regendis in sua ciuitate fi ejs legem tulerunt , qua lege alienati animi sunt principum Italicorum populorum , ut ea uel maxima eausia belli Palici

quod post triennium exortum est , fuerit. Triennio post Scaru is & Crassi censuram Coss. suerunt Sex.Caesar,& L. Philippus,in quem annum belli latum initia, & ortus conseruntur ab utroq; scriptore. Sequitur altera de iis controuersa,qui primi aperte desecerunt. Appianus, & Florus Asculo furorem erumpere caepisse memoriar prodiderunt. Initium belli a Picentibus ortu. est in Epit. lxxii. Appianus idem & Strabo Marsos defecisse primos memorant. Sed potest non magno negotio hic nodus dissolui. Primum enim Asculum in Piceno est autore A a Plinio

15쪽

VINCENT 1 I CONTARE NI

Plinio lib.iii.cap.xiii. neq; ullum relinquit dubitandi locum Epit. lxxii. in qua sic scriptum cst . Italici populi defecerunt

initio belli a Picentibus Orto . hoc autem initium quale fuerit narrans haec addit. Seruilius Procos. in opido ia0culo eum omnibus ciuibus, manis . qui in eo opus eranti, occia

sus est. Deinde Marsi reliquis populis autores desectionis fuere, Popeditis prarcipue, quem Romanos imitati consule

crcarunt. Florus. Strabo. DiodoruS.Eosdem ante alios arma sumpsisse indicare videtur Paterculus. has omnes ob causas bellum Marsicum est appellatum, non Samniticum, quamuis ex ea gente alter esset consul creatus.

Tertia restat longe obscurissima pars huius quaestionis de anno & iure,quo Italicis populis ciuitas est data. Appianus lib.de bellis Civilibus primo prodit quosdam ex sociis primo ipso belli anno in ciuitatem receptos, alios autem bello magna ex parte consecto,quod ad bienium durauiti datum omnibus suffragium in decem nouas tribus distributis, quas tamen Paterculus octo dumtaxat fuisse prodit. Strabo etiam lib. v. Appiano assentitur de Italicis populis bello duorum annorum ciuitate adeptis, anno scilicet ab V. C. DCLXV. quo L Sylla θ Pompeius consulatum gesserunt.Cum his pugnat Liuius siue Florum mavis,apud quem in Epit. Ixxx. reperio anno sequenti S.C.Italicis populis ciuitatem datam& quidem sine suffragio, ut intelligere est ex Epit. lxxxiv.in qua traditur nouis ciuibus S. C. suffiagium datum Cinna demum,& Carbone Coss. anno V. C. DCLXIX. Cicero postremo in oratione pro Balbo,& Agellius lib.iv. cap. iv. legis Iuliae meminerunt, qua ciuitas lociss, & latinis iit data , quam legem lutio Caesari dictatori sunt qui tribuant, ita ut multo etiam post annum DCLXIX. cum soci)s,& latinis sit ciuitas communicata. Ego sane haud scio an ulla iniri possit

ratio,qua tot sententiar,tam variar tamque discrepantes adducantur ad ullam concordiam, I, si est ulla, an ea ipsa sit, qua ego in medium afferre paro. Vtcumque erit,Oratos om

16쪽

VARIAE LECTIONES. s

nes velim,qui haec legent, ut meum saltem historiae veteris illustradae studium equi boni liue faciant. Censco igitur non uno & codem, sed aliis atque aliis temporibus datarn esse latinis,&Italicis populis ciuitatem, id quod aperte docere uideturLiuius, qui non solum Epit. lxxx.sed etiam lxxxvii.nouorum ciuita in mentionem facit. Sed multo clarius Paterculus lib. ii. his verbis. Paullatim deinde recipiendo in rivit

tem , qui arma aut ncn ceperant , aut deposierant maturius ,

vires recuperata , Sc mox . Finito italico bella , quo quidem mani victis afflictisque ipsi exarmati , quam integris uniuersis ciuitatem dare maluerunt, consulatum Dierunt in Pom. peius ct L. Cornelius Sulla , . Quibus verbis notari tria

tempora videnturi unum,quo sociis, qui manserant in fide, alterum,quo rebelles qui redierant maturius ad sanitatem, sunt ciuitate donati. paullatim enim hos quoque receptos dicit. tertium, quo victis afflictisque Italicis populis bello demum fere prorsus consecto ciuitas est data. his addi potest quartum, quo respubl. cum Lucanis & Samnitibus est communicata.hi enim soli Italicorum populorum arma pertinaciter retinuerunt usque ad annum ab V. C. DCLXXI. quo cum ijs iuxta urbem Romam Silla debellauit. de quo

tempore haec habet Appianus κρα ταδε μενῶν πουι την Iτα

se congruunt inter se, neque est inter eos scriptoreriquos supra memorauimus, ulla dissensio. Nam ut de Iulia lege primum dicam,falluntur, qui eam latamputant a Caesare dictatore: nec peccant Hlum in ratione temporum, sed in metiam quod ille ciuitatem non sochs dedit ac latinis, sed transpadanis,qui ius latij tantum habuerant lege Pomp eia. autores Dio.lis. xij.& Paedimus in Pisoniana H c autem qua

17쪽

ε VINCENTII CONTARE NI

qua de agimus Iulia lex qua diuitatem socijs ac latinis datatcstatur Cicero & Agellius a Sex. Iulio sejare P. Rutilis colIega in consulatu lata est,anno belli huiusce Marsici primo

Ea lege,quantum coniectura consequi possum, non ijs modo ciuitas cst data,qui manserant in fide, ut quam susceperant R. Reip. caussam,inea tuenda persevcrarent, scd ijs etiam promissa,qui arma posuissciat maturius, ct ius ciuitatis Populi R.beneficio partum,vi atque armis extorto anteposivissent. Haec ut credam faciunt primo verba Vclleij, quς supra attuli;deinde silentium apud omnes historicos de altera lege ante Marsos deuictos lata de ijs in ciuitatem recipiendis,qui non fuissent in armis retinendis pertinaces . A

que ij quidem, quibus iusto dolore fides, societas, foedera

fuerunt antiquiora, lege lata continuo ciues sunt facti;qu i-dam meliore,quam antea,ture, ut latini, ut sabini, quidam tum primum,ut pars Vmbrorum,atque Etruscorum,pars inquam: constat enim mansisse quosdam in fide ex Appiano , alios autem cum Italicis conspirasse ex Epit.lxxiv.in qua L. Portius Praetor traditur Etruscos,cum defecissent,praelio vicisse. Quamquam in optimis etiam codicibus pro Etruscis suppositi sunt Marsi, quam praue, nihil opus est dicere, cu Marsi belli autores *pius ad eam diem cum Romanis signa contulissent,& tradat aperte Orosius Etruscos victos a Catone Prstore. Atque hi populi sunt, quos tradit Appianus primo belli anno ciuitate donatos. Nec quemquam comoueat,quod S.C id factum esse vult, nos autem lege I lia cum verum utrumque possit. Nam de ea re cum actum esset a consule in Senatu, Patres autores facti iusserunt semri ad populum , populus scivit. Plena sunt omnia exemplorum , CX quibus unum tantum afferam in prςsentia huic rei,qua de agimus plane geminum. Cicero lib.iv. ad Atticu

epist.prima. Factum es, inquit, S. c.in meam sententiam,ut cum Pompeas ageretur,ut eam rem canno e curam susciperet exque ferretur. quo S.C. recιtato ,abui concionem:omnes mazistratas prcentet,prs

18쪽

VARIAE LECTIONES.

ter unum etorem, v duos tribunos dederunt. Vides in eadem re

S.C.& legem. At Dio.lib.XXXix. eandem rem narrans nihil aliud,quam Pompeium dicit S. C. in Ciceronis sententiain facto praesectum rei frumentariae. Sed & hoc S.C. lex sequuta est,& lex a Tullio non ante promulgata, quam Senatus consuleretur. Anno insequenti, qui fuit belli secundus ab V.C. DCLXIV. Catone & Pompeio Coss. reliquis Etruscis, qui anno priore defecerant, pacem petentibus ciuitas etiam data.Nam eos hoc anno arma deposuisse potest intelligi ex Appiano, prodente superi maris accolas, nondum cognito Etruscos rediisse in gratiam cum Romanis, copias mitisse,quae se cum illis coniungerent,& communi consilio bellum gererent;eas a Pompeio consule fu sas, ac profligatas. Nec uideo qui fieri potuerit, ut qui se cum Italicis coniunxerant,anno priore mutarent sententiam,& fierent ciues R. nec tamen de ea re ad socios furoris vel tenuis famae aura perlaberetur. Praeterquam quod satis aperte docet Velleius non eodem tempore in ciuitatem rcceptos, qui arma non ceperant,& qui non deposuerant matutius. at illi recepti anno priore extremo cum Caesar ante redire commode

ad urbem non potuerit, nec post eam legem quidquam eo anno amplius gestum dicatus hi igitur proculdubio in liue annum secundum reijciendi;quo anno Vmbris quoque ciuitatem datam facile adducor ad credendum,quod eos nihil quidquam in populum R. post hac molitos reperio. Priami igitur Italicorum populorum Etrusci & Vmbri. Marsici belli terrore ciuitatem Romanis extorserunt. De his illa

enim dicit initam inter Italicos populos societatem ad bi nium durasse. intra quod tempus eos sibi aperuisse aditu ad Romanam ciuitatem Etruscis & Vmbris in eam receptis. Nam si de omnibus Italicis populis hoc dictum accipias, salsum erit.Quam multo enim post, ut Marsos praeteream,

19쪽

8 VINCENTII CONTARE NI

Samnitibus, & Lucanis ciuitas est data Θ Noui ciues vi in tribus distribuerentur, in quibus serrent sustragium,Censores hoc anno ante solemne quinquennij tempus, ut recte notauit Panuinius, creati Caesar & Crassiis,qui in octone,an in decem nouas,an veteres tribus eos descripserint, non vudetur inter Appianum conuenire & Velleium. De tribuum numero nihil omnino habeo dicere, ac ne suspicari quidem possum,quid hos scriptores commiserit inter se.Nouae quin fuerint, non dubito. Nec Velleius repugnat illis verbis.

Cum ita ciuitas italiae data esset int in octo trιbus contribuerentur noui ciuer, inna in omnes tribus eo se distributurum pollicitus est. Quamquam enim ex eo,quod in omnes ueteres tribus erant distribuendi, essici videtur nouos ciues initio in octo ex veterib. suisse descriptos, non ossicitur tamen; & eos, qui ita concludunt,arguit Appianus, qui cum nouas prodat institutas tria bus,eadem, qua Velleius, loquendi sermula utitur.

hil aliud ,quam transferri se postulabant ex nouis in omnes ueteres tribus.Caussa postulandi erat, quod cum in nouis, in quas dolo malo fuerant coniecti, postremi ferrent suffragium,& veteres numero essent Ionge superiores,vix ulla erat relicta in eorum suffragio vis.Ne igitur a Romanis iterusallerentur,si hoc solum postulassent, ut transferrentur in veteres tribus potuissent enim in iv. urbanas conijci, in qui b. libertini & faex urbis censebatur & foret denuo laboranduvi gratia & dignitate coteris aequarentur, non de nihilo p stulabant, ut in omnes veteres distribuerentur. Dicet quinpiam,si noui ciues hoc anno in tribus a Censoribus ob una hanc caussam creatis contributi sunt,quid est, quod egitur in Epit.lxx.anno insequeti, qui Liviana chronologia ad Capitolinam reuocata,fuit V.C.DCLXV L. Sylla in ompeio Coss. P. Sulpitium tribunum plebis autore C. Mario lege

promulgasse de nouis ciuibus in tribus distribuedis si enim suerant ante distributi, non suit opus hac lege; si lege opussulta

20쪽

vARIAE LECTIONES. ς

fuit,rion erant distributi. Sed hoc molli, ut aiunt, brachio is reiiciet, qui animaduerterit scribere Florum non modo de nouis ciuibus,sed etiam de libertinis in tribus distribuendis rogationem lata a P. Sulpitio. Cum autem libertini in quattuor veteribus urbanis dubio procul suffragium ferrent, nopotuit aliud significare Florus ijs verbis,quam latum a Sulpicio,vt noui ciues C nouis, libertini ex urbanis in omnes veteres tribus transferrentur.id quod satis aperte notat Appianus, qui de Mario loquens haec habet μιγι Ero δἰ συμ.

tari volo iterum iam ab Appiano omnium tribuum nomine v. & xxx. veteres significari; pertinet enim ad confirmanda nostram de loco Velleis paullo ante allato sententiam. Uerum illa Sulpiiij lex,ut per vim lata, non suit diuturna, sed codem anno una cum illa altera, qua Mario erat mandatum bellum Mithridaticum,a L. Sulla abrogata, Sulpitius quoq; interfectus. At noui ciues quamquam videbant abire in uentos spes suas,nec succedere quidquam ex sententia, non tamen destitere ab incoepto, sed corrupto CLXXX. aureoru M. Cinna Octauij collega in consulatu hi Sullae & Pompeio anno V.C.DCLXVI. successerant eum ad caussam semel iugulatam denuo suscipiendam perpulerunt. Sed Cinnae conatibus obuiam itum a collega , & veteribus ciuibus; urbe pulsus & S.C magistratu abdicatus est. Cumque ille adiutus opibus nouorum ciuium,confirmatus etiam Cn. Popeii fraude,& consulum segnitie quatuor Uno tempore exercitibus urbem circumsedisset, veriti Patres,opinor, ne Marsi, Picentes,Peligni,qui, quod non nisi fracti & amicti arma posuissent,non erant recepti in ciuitatem,oblata aliqua eius assequendi spe, Cinnae se adiungerent,occuparunt eos ciuitatate donare, ut hoc beneficio reipublicae eorum animos pi gneraretur. At lue hos esse arbitror italicos populos, te qui . . . B bus

SEARCH

MENU NAVIGATION