장음표시 사용
161쪽
GLI Eccellentissimi sig. Capi delPEccelso Conse io
di X. infrascritii hau ut a sede dalli Sig. Resormatoridello Studio di Padoa, per relatione a loro fatia dalli dot a questo deputati, cloe dei R. P. Inquisitor, & des
Circ: Secretatio dei Senato Gio. Marauegia, chendi Libro intitolato Vincenti, Contarent De flumentaria Aomanorrim largitione tiber es c. non si troua cosa contra.
ria alle leggi, & e degno di stampa, concedono licentia,che possi esser stam pato. Datum die 1 3. Augusti 16ος. D. Benetio Sanudo P
D.Loreneto Marcello a cellantis.Can .Secretarius Io. Baptista Padauinus.
162쪽
E frumentariae largitionis initio , in progressione , dum fuit arbitraria. Caput LLeges de frumentaria largitione.
Caput II. Defrumentarise Principum largiationibus. Caput ImDe pane pro frumento dari coepto. Caput IV. GDe modo frumenti. Caput V De ijs,quibus dabatur publicum frumentum Caput VI. De numero accipientium publicum frumentil. Caput VII. De ijs,qui curabant publicum frumentum. caput IIX. De js,qui frumentum distribuerunt. Caput IX. De frumentarijs prouincijs. Caput X. A
163쪽
Disputationis Capita, in quibus Contarenus a LIPSIO dissentit.
Capite I. O N esse id initium frumentaria largitionis,
quod tradit D ms primo Electorum Cap. VIII. ex LIV IO qui de largitione verbum nulta acit. - Integrum Plini, e libro XLIX. COIII. locum de Marci' largitione ustra a Li is emendari. p. I 1. Nulli esse culpa aspiam, neque ab aliorum scriptorum con setudine dsedere A P PIA N VM, cum a lamat lege
Sempronia datum plebi frumentum απο των κοινων,desublico . Legem Semproniam non modo ante S Zam fuisse abrogaram , sedires praeterea defrumentaria largitione, autpromulgatas aut latas ante Syllanam dominationem. Legem Teremiam, quamsignificat Marcius trib pl. apud Salusium in historiarumst mentis fuisse perlatam. A νέμετον esse eum,cui nihil diuidatur, non autem infinitum .is capsius vertit.
S. C. in Catonis sententiam factum,ct ratum fui e . Non Unam a Cloaeo ,sed duas linas esse frumentarias leges . a se Catonis frumentum gratis datum non fuisse. Cap. III. Augustum XI. consi. lata duodecim frumentationes famis caussa emensium non esse. Pretium frumenti, quo de agis TACITVS libro Annalium XV. non sesse eius, quod Imperatores largiri erant sol ti,
164쪽
eum id fuerita lege Clodia omnino gratuitum. Cap. IV. Neg a Traiano poem pro frumento dari carptum , ut docet XI
Lipsius in Electis, neg circa Flauiorum imperium, ut in A mirandis Cap. X. lib. II. qua utraque initia confirmat veterem resimoni,s , neque tamen eorum pugnam dirimit. Potuisse Lipsium animaduertere fabulas cani a vetere Persis XIII. interprete, cum in Savram III.signiscatum ait panem calem ab eo, qui Sat a V. frumentariam largitionem agnoscit. Lapi Lip iam in IVVENALIS loco interpretando, non modo XIV. quia poeta reclamat Sat a VII. verum etiam quia ipsemet secum pugnare videtur, cum in TACITI Annalium brum IV.depane vanati haec scripta docet. Vitiosam esse eam concludendi rationem, qua utitur Dipsius XV. in VICTORIS loco. Si colis,ampistorum a Traiano, er
Cap. V. Aeque vitiosum esse alteram, qua utitur, ut sendat,modum X VI. frumenti minimum fuisse modios senos, quia Marcius apud S A LUST IV M is exilem modium quinum lar
Falso Lipsium scripsime in AEmirandis ordinamiam largitioia XVII. nem fuisse T. modiorum,atque id a se in Electis notatum,
ubi non modo hoc non notat, sed contrariam etiam sententiamfrobat , quam ego Cas. III. Dionis te monio confirmam.
Dionis verba de frumentantium numero a Caesare ad partem ad idiam redacto Lipsium male interpretatum videri. Aurium a Caesare frumentantium numerum probabilius vi- aederi,quam veterem, τι putat Lipsius, me reuocatum.
DIONEM in recenses ab Augum acri tempore, se in pecu- ris a nia
165쪽
nta summa non modo non erras, verum etiam in his prodendis summa fide, ac diligentia esse versatum. XXL Factus necne sit ab Augusto , quo anno XIII. consitatum gessit , populi recensus, ex lapide An rano intelligi non
III. Viriosa tertia Lips, argumentatio. Auxit Tiberius T A CITO teste libro Annalium VI. numerum frumenti: o frumentantium igitur. Cap. VIlI. 1111. Aediles frumentaria curatione solutos lege Terentia , quam Sempronia verisimistus videri. xx V. Turranium titulo aunona Praefectum, reuera Augusti in hac curatione Vicarium fuisie, contra quam Lipsius sentiat ire Electis, ct in TAC ITI Annalium M. I. Cap. I X. XXVI Viariam segem a Curione me iactatam , non vineariam , veLipsius vult , C OE LI I locum ex episola ad Ciceronem.
p. X. x X PII. Africani frumen i modum a Lipsio neg in Electis, nes in Aimirandis satisfuisse inuestigatum. XXVIII. Potuisse D om aΠimaduertere Iosephum in Agrippae oratione ad Iudaests causiae saepe seruire XXIX VICTORIS locum de Aegnito frumento a Li u corrumpi, ut inuitum Iosephum seruet. XXX. Multos veterum Friptorum locos trahi a V o repugnantes ad frumentariam largitionem,quacum nιhil Illis reten
166쪽
VINCENTI ICONTARE NIDe Frumentaria Romanorum largitione,
I qui sunt, qui cupiant recta grassarii
ad gloriam , neque ex aliena ignominia famam aucupentur, in his ego nomen profiteor meum. Semper enim in ea fui sententia, ut existimarem, qui ex alienis incommodis sua comparant commoda, violari ab ijs hominum inter homines societatem, & dari non obscura praui atque obtusi ingenij argumenta. Quippe cum re ipsa fateantur, praecisam sibi esse omnem super ceteros eminendi spem, ni aliorum ruina se fulciant, atque attollant. Sed ut docent ossiciorum magistri, incidunt tempora, cum, quae turpia & iniusta sunt fiunt contraria, & viros bonos, excelsoque animo praeditos decent. Neque enim qui seruiunt communi utilitati, si pientum iudicio sunt ulli culpae affines, si facere non pos-lunt, quin de aliena fama quid detrahant :& suit laudabile Romae institutum, priusquam odijs, atque ambitu
corrumperetur, commendationem aetatis ab accusatione
167쪽
De frumentaria Roman.largitione. γra, & unus ex omnibus nulli errori obnoxius: scillicet Olympi similis, cuius verticem astris propiorem, quam terris negant vllis obduci nubibus, vilis perflari turbinibus ventorum. ut verendum sit maximopere, ne praeiudicia de tanti viri doctrina veritati ad animum aditum praecludant,meque nequidquam clamant ac repugnan te loqui e tripode tunc etiam videatur, cum e palustro
iactat in B E M B V M maledicta verius , quam crimina. Quare faciendum est, ut muniam mihi ad defensionem viam, & ad fidem; atque hominem esse L IPSI UM ostendam, ad cuius diligentiam & iudicium aliquid possit accedere . Quod si assequor, de eodem oleo, atque opera consulam veritatis amantibus ; ijs praesertim, qui aut districti grauioribus negotijs, aut in aliarum artium tractutione occupati ita diuertunt ad nostras,ut singula examinare per otium non possint. Hi enim sunt in primis idonei, qui fallantur; praesertim in legendis LIP SI I libris, in quibus multa a vero abhorrentia sub veri persona latent . Ea omnia qui velit excutere, prouinciam suscipiat eo grauiorem, quo est dissicilius refellere mendacium, quam dicere. Mihi sane satis superque erit pauca e plurimis in medium afferre, ut ex ijs coniectura de ceteris fiat. Familiam ducet haec de frumentatione disputatio: sequentur variae lectioncs meae, in quibus interdum a Lipsio dissentiam. Hae dum describentur, institutam absoluam BEMBI desensionem, daboque operam, ut omnes intelligant, LIPSi I censuram, ne quid grauius dicam, esse leuissimam. Cogent agmen libri de FALSA magnitudine Romana, quibus ADMIRANDA oppugnabo, & illos praecipue gigantum more congestos auri montes non fulmine, sed solo veritatis fulgore disjciam. o fiet, ut non modo undique tecta sit apologia, sed par etiam pari rcscratur; & qui Venetam PETRI BEMBI historiam datunauit, eius sabulae de
168쪽
s Vincenti Contarent magnitudine Romana explobatur, Urbe ipsa, ut spero ,
fauente, de cuius gloria plurimum detrahitur, cum laudatur falso. Haec scripseram Lipsio superstite, cum nihil mihi esset optatius, quam ne quid illi humanitus accideret, antequam hi libri ederentur. primum ne cui forte sermones darem de me; citare Lipsium, cum sistere se, &respondere vadato non posset: quocum vitio congredi ausus non essem,cum eo mortuo laruarum more Iuliari. deinde ut summum virum, qui multo ante,quae Vocarem in controuersiam, esset meditatus, secumque animo peregisset, non imparatum haberem aduersarium, atque ita citius e costictu nostro scintillarueritatis emicarent. Confictum dixi,litterarium tamen,in quo, ut homines decet honesto loco natos, & litteris informatos ad humanitatem, solis rationum,ac testimoniorum inornetis nos consedissemus. Sed cum MARCUS VEL SERUS II.
Vir Augustanus nobilitate,dignitatis gradu, & cruditione illustrissimus scripsisset ad me vixisse Lipsium , ita sum
commotus,ut hastas, quod aiunt, abiecerim ,&hunc ipsum libellum, qui in eo iam erat, ut imprimeretur, librariis extorserim. Et tamen denuo non modo amicorum, sed virorum etiam grauissimorum auctoritas me adduxit,ut cum edi paterer . ita enim disputabant. unam eandemque esse nunc, & fuisse olim caussam veritatis : imo eo nunc deteriorem, quod quae damnari potuissent a Li-plio superstite, quasi sancita eius morte,in hominum animis altiores in dies agerent radices. Has nemo si euelleret, ne pugnare cum mortuo videretur, quam esse veritati emergendi unquam reliquam spemst Turpius eam mortuo, quam vivo proditum iri. Neque deterritum haereligionem eum ipsum,quo de ageremus, quin tristcm in Bembum censuram exerceret. Quid igitur me ipse morarer,ac ne Lipsj quidem vestigijs auderem insistere'Aeternam aduei sus tallum, & libros, quibus proditur, esse auctoritatem.
169쪽
Defrumentaria Ron η.Drettione. 9ctoritatem. Quod erat facturus, si licuisset, Lipsius, ut scripta sita purgaret,id ego si facerem publico bono,optionis potius,quam hostis munere fungerer . Sed & habiturum gratiam, si sentiat, excoqui a me, quod in auro suo est, purgamentorum ac sordium. Neque esse verendum,ne viri prudentes apologiae securum fucum facere.&insultare in mortuum audacius me putent. Neque cnim cum Lipsio actum esse tam male, ut non egregios disciplinae suae alumnos reliquerit, qui, quo par est, ani mo doctoris decreta,& memoriam colant. Hi certatim ne pro magistro vadimonium obeant, neu multi in me pro uno cooriantur, id vero esse verendum. Quis enim repressos prsclaros illos impetus, aut restinctum credat ardorem animorum, quem prae se tulerunt,cum est Lipsius a Lampugnano petitus 2 Scire me, quam multi sint
eius patrocinium professi per id tempus, siquidem ipse
aduersarium contemnere,nec responso dignari instituisset. Nec desore, qui nullis obstricti grati animi vincu-Ii , si minus pro Lipsio,at pro veritate meo exemplo omne dimicationem subeunda neq; amice monitu m ingenti beneficio sibi obstringendu putent. Quod igit Lipsius
vixisset,id minus nemini,si mihi ipsi coducere, cui soli cuselo cogrediendi spe erepta multo acrior cu pluribus immineret pugna.Si Lipsij lententiam in disquisitionem vocarem, facturum me item ut Cadmum, qui satis mortui draconis dentibus*rmatas acies in se vidisset insurgere.
Sed illi cessisse prospere, quod in seipsas ferrum conuertissent: mecum bene actum iri, si pauci in me conspirarint. Licere mihi defugere hanc pugnam, si male odisse Lipsium, videri velim. Nam futuros, qui hoc sibi persuadeant, si eo rebus humanis exempto arma posuero, perinde ac si mihi esset ereptus i in quibus autem lapsus est humanitus,quorum odium prae me semper tuli,ea serpere in dies longius sivero. His illi cum me obtudissent, B eo
170쪽
ro Vincenti Contarem eo tandem perpulerunt,ut dicerem,sore me in eorum potestate ; quin si haec probari viderem viris doctis, reliqua etiam, in quibus a lapsio dissentio, esse editurum. Aleam igitur, quam dicunt, iacio, atque hoc de frumentatione commentario liberare incipio fidem meam. In eo coepi non omnia persequendi consilium, sed ea
tantum,quq aut censura,aut luce indigebunt. Hoc volui primum, nescius Iector ne es Iet, quem praeterea monitum volo, saepe fore, ut ijsdem utar scriptorum veterum
locis, quos attulit Lipsius: aut quia sunt eiusmodi, ut cum magis idonei nulli reperiantur ad hanc rem illustrandam, sine illis manca, di mutila sit disputatio: aut quia possunt retorqueri in Lipsium, & ad eum confutandum adhiberi: aut quia in illis examinandis est non paruus diligentis meae relictus locus. Vt igitur Attici, Strabone teste, quas veteres fabri negligentius excoxerant, massas recoquendo grande operaepretium fecerunt: ita spero fore,ut ex veterum locis, quos attulit Lipsius, denuo examinatis, multa eruantur, quae ipse praeteri; t, aut quq ipsum praeterierunt. Sed verborum iam satis est, ad rem ipsam veniamus.
De origine, in progre si me frumentariae largitionis ,
dum fuit arbitraria . Cap. LRumenti largitio, quam frumentationem etiam dixere, quid veteribus fuerit, no men ipsum satis indicare non potest. Na& largiendi ratio una atque altera, & frumenti genera multa suerunt. Donare non
modo is dicitur, qui gratis dat; verum etiam qui ex protio aliquid detrahit. Quin vetustissimum hoc fuisse la gitionis genus fatebitur, qui eius tempora diligenter obieruarit. Principio enim Senatus, & magistratuum a