장음표시 사용
171쪽
Desen 'eutaria Roman. largit. IIbitrio frumentum datum est leuissimo pretio in modios aestimatum: largitio deinde sancita est legibus, quarum postrema gratis primum dedit. Haec arrisit Imperatoribus, & habita inter imperij sundamenta diurno tandem pane mutata est. Frumentationis autem nomen
nonnisi post latas leges, ut mihi quidem videtur, usurpari coeptum, Augusti praesertim aeuo celebratum est . Laringitio enim rara di incerta, &quandam retinens venditionis spetiem nouum nomen nullum desiderauit. At statam, & multo, quam litum esset, frequentiorem, ad plures pertinentem, & quod caput est, plerunque gratuitam suo vocabulo lapius appellatam esse,quis negetὸ sed missis nominibus, quatuor, quae propoluimus, largitionis tempora sigillatim persequamur. Ante omnia origo ct initium indagandum est. qua in parte agit Lipsius lane liberaliter: cum ad unum, & alterum aliquot anno rum spatio dirempta digitum intendat. Nam Senatum statim post reges exactos ex Liuio lib. II. largitionis huius auctorem facit anno V.C. CCXLVI. Idem Plinium sequutus lib. XVII l. hanc M. Marcio Aedili laudem tribuit, qui post annum V. Q CCLX. aedilitatum gessit.
Quo fit, ut inter utrumque initium anni minimum XV. intercedant. Scilicet ut quaedam flumina, ita frumentaria largitio a duobus diuersis sontibus, & capitibus manat. Quod mihi tamen longe secus videtur,qui duorum initiorum falsum unum, dubium & incertum este alteruautumo . Falsum Livianum: ita enim sane appellemus; quanquam de eo Liuius, ut mea fert opinio, ne cogita uit quidem, cum illa scriberet. Multa blandimenta plebi
per id tempus ab Senatu data. annonae in primis habita cura; ad frumentum comparandum misi a0 in Vol os, aliν Cumas. Nam quod legit Lipsius, M s,adulterinum proculdubio est. 9 Quid cum adduxerit, de largitione ut hic actum putaret, facile quiuis coniectura assequatur.Nam
172쪽
xa Viventi Contarent& blandimentum vocatur a Liuio annonae cura; & in eorum, quς largitiones proculdubio fuerunt, numerum refertur salis leuiore pretio publice dati, portoriis quoque ac tributis plebis liberatae, quae Halicarnasseo etiam
lib. V. δημοτικὰ popularia, &-προῦ τοὐς πένητας
benigne, atque humaniter populo praestita videntur. Veruntamen quae contra dici possint, non modo plura, sed etiam grauiora sunt. Vt enim si omnes ad unam largitiones esse blandimenta quis velit, ei ego ad modii non
repugnarim: ita blandimenta omnia esse largitiones,neq; ego, nec sanus quisquam dederit. Neque enim retro res commeat; cum duorum, quae inter se comparatur, pateat alterum latius; hoc generis, illud sormae obtineat locum.
Quam multi enim sunt,qui verbis aut factis blandientes nihil largianturi' Qui vero astipulari Lipsio videtur H
licam: is aperte aducrsatur, cum largitiones ab annonae cura,scriptione, temporibusque discernit. Prodito enim plebem leuatam esse tributis,ac vectigalibus, quanquam proprius ille erat de largitionibus agendi locus,de annona tamen ne verbum quidem, nisi post interiectam bene longam,& multis versibus explicatam rerum obseς sa iam urbe gestarum narrationem;satis ut indicet,neque
hanc sibi largitionem videri, neque ijs assentiri, qui proderent,missos antequam urbs obsideretur, in Volscos &Cumas,qui frumentum ad urbem convehendum cura rent . Quamquam virum ante, an post obsidionem sint
missi, ad susceptam disputationem quod attinet,haud in magno equidem ponam discrimine. Liuium sequamur c sint antea missi. Quid est' Vtrum ij tantum blandiuntur, qui populum donant frumento,an etiam qui annonae habent curam: ' Sane hanc uberem ubique ples cupit: fame autem prope in furorem, rabiemque agitur. Vt enim ait
apud Liuium Scipio, fames ultimum humanorum supplicia est. Quod si quicunque annonae habent curam, ut blaadiantur
173쪽
De frumentaria Roman. largitione. I Idiantur plebi,largiri censendi sunt; dici vix poterit,quam
multae sint urbes, quae nec opinato largiantur. Vnat olim e Graecis omnibus Athenae,Venetiar nunc ex Italicis frumento plurimo utuntnr importato. Qui ex eo conficiat viguisse, aut vigere utrobique frumentarias largitio. nes, quis eum sibi audiendum putet ' Non igitur si frumentaria procuratio suscepta Romae est a Senatu, atque opera data,vi magna esset in urbe annonae copia, conti nuo verum est,frumentum plebi,aut plane donatum,aut minoris, quam quanti erat, diuisum . His bellum accedit, imminensque ab Etruscis urbi obsidio, quae vel una patres, si quid laperent, ad habendam annonae curam potuit adducere: ne plebs cum vastari agros, ardere tecta,omnia extra urbem serri, agique; urbem ipsam vexari videret ad regum obsequium rediret fessa tot malis, quibus si fames accederet, ne dij quidem,ut est apud Liuiu,
seruare urbem possent. Superantur enim t est apud eundem lib.V. humana omnia mala: famem unam natura vinci
non sinit. Quamobrem Fidenates quoque bello cum Romanis suscepto, ne obsidione cogi ad deditionem possent, frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quoque abunde conuexerunt. Et Faliscis a Camillo ob. sessis terebatur tempus neutro inclinata spe,cum frumetum ex ante conuecto large suppeteret,ut Liuius ipse cuius testimonio in re alioqui clara & aperta uti opers est, ut controuersus locus illustretur,prodit lib. IV.& V.Vtruigitur Fidenates quoque, &Faliscos, anne Romanos
quidem esse largitos dicemus e Sed & mirari profiteor me prudentiam patrum, si in tantis angvllijs publicum frumentum ad ultimum inopiae reseruandum, stulta indulgentia,urbe nondu obsessa, populo diuiserunt.Quod si quis missos dicat per id tempus,qui compararent; lamgitionem aliquanto post esse factam: eum ego Livianis de eodem bello verbis consutabo. Obsio erat nihilomi-
174쪽
nus , ofrumenti cum flumma caritate inopia. Nam si si mentum publice est diuisum, quae inopia is si donatum, quae esse caritas potuit Z Quo consilio Senatus frumentum emensus, & largitus est, nisi ut inopiam & caritatem leuaret ρ summa utraque fuit: largitio igitur nulla . Qui autem de hac fame quae ab Halicam. scripta fiant,legerit, non dubito, quin mihi assentiatur. Amplius CCC. hominum M. in urbe obsessa acri annona fatigabanturiante obsidionem frumenti haud ita multum erat conuectum,& breui absumptum: hostes circum tenebant omnia, &illatus ex agro Pometino commeatus ad paucorum dierum usum vix eos sesellerat. Inunc, & largitionem factam crede,ubi ne erat quidem, quod largirentur.Vnum adhuc si addidero ad alterum me initium conuertam . Traditus ab antiquis usque ad Liui; aetatem inter cetera solemnia mos mansit, bonis vendendis, bona Porsenae regis vendendi: de cuius origine moris haec Liuius.
Proximam vero eII ex js, qua traduntur,Porsenam ae cedentem ab Ianiculo, castra opulenta, conuecto ex propinquis at fertitibus Errum aruis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione . ea deinde ne populo immisso diriperentur hostiliter, vanisse ponag Porsenae auerata. Hanc ipsam auctionem Halicarnasseus hi storiarum suarum monimentis mandauit Qui igitur hasta posita Por. serue bona fortuito oblata, & populo R. donata subiecere praeconis voci,cos putabinaus,quae aere sibi suo ac libra empta essent,donasseZAd alterum iam initium veniamus, quod notaste videtur Plinius lib. VHI.cap.lli his verbis. M. Marcius aedilis ρ rimum frumentum populo in modus asibus donauis. Id mihi initium non tam falsium , quam dubium videri pronunciaui. Neque enim constat fuerit M. Marcius aedilis primus Romae,necne fuerit. Si suit,assentior Lipsio, atque hanc primam largitionem statuo: sin mia us,negari non potest,Senatum hanc reliquis omnibus
175쪽
nestamentaria Romarorum largitione. I ynibus laudem praeripuisse. Nam altero ab Aedilibus cre tis anno,geretibus eum magistratu Sicinio, & Bruto, Senatus in suma an non ς caritate,& pecuniae inopia frumetum leuissimo pretio aestimatum populo diuisit. Quod ut clarius sit, atque apertius operaepretium me facturum arbitror,si tempora, quaeque his gesta sunt, proposuero, non ad corruptam,qua Liuius,atque Halicarnasseus, sed ab integram . qua Cicero utitur, annorum computandorum rationem exacta, quae magna etiam , ni fallor, hanc Romanae historiae partem luce perfundet. Anno igitur ab V.C. CCLIX. a regibus exactis, ut Ciceronem pro Cornelio sequutus, fauente Deo, alias docebo, XV. Vetusius, & Virginius , quo mense incertum, sed ut ex Halicarnasset lib. I l. intelligitur post Kal. Sept. consulatum inierunt. Anno V.C. CCLX. a regibus exactis XVI. Vetusius &Virginius continuarunt ad Kal.Sept.
Kalendis Septembribus Cassius, & Cominius Coss. Halicarnasseus lib. VI. Septembri extremo secessio plebis Halic. lib. VII. initio: ut fallatur Liuius,qui Cassium,& Cominium per secessionem plebis inisse tradit. Decembri mense plebs in urbem redijt. IV. Idus Decembris Tribuni & Aediles pl. primum crea
ti.Tribunorum nomina extant,Aedilium intercidere. Anno V.C. CCLX l. a regibus exactis XVu. ad Kal. Sept. Cassius & Cominius Coss. Kal.Sept. .consulatum ineunt Geganius,& Minucius.His consulibus Liuius lib. II. & Halicarn.lib. 'Il. famem coepisse volunt ex incultis superiore autumno per secessionem plebis agris. quamobrem consules prouiderunt dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruria
modo,Volscos,&Cumas sed quisitum in Sicilia quoque Cumis naues retentae: in Volscis ne emi quidem potuit:
176쪽
1 6 Vincenti Contarem legati in Siciliam missi vere insequenti,quam Attico mo.
re Halicarn: aestatem vocat,rediere magna frumenti vi aduecta,quam partim emeranr, partim a Gelone Syracusarum tyranno dono acceperant. fames igitur continuat
in annum insequentem. In hunc Marcij,si primus aedilis suit, largitio incurrit. IV. Idus Decembris Aediles Sicinius & Brutus. Icilius enim qui in Halicarn. historia Bruto iungitur, eo, qui se quitur anno aedilitatem gessit,Sicinio tribuno pl. l I. Anno V. C. CCLXII. a regibus exactis XVlli. ad Kalen. Sept. Coss.Geganius,& Minucius,quibus Cossi ut primu ver mare aperui t,redijsse legatos in Siciliam mi scredere par est,nisi si quam patricij fraudem commiserunt. Agitatum igitur in Senatu, quati frumentum plebi daretur. Erant,qui partim donandum, partim vendendum put rent, idque plebs exspectabat. sed Marcius Coriolanus tribunitiae potestatis hostis acerrimus qui contra senti
bant, obiurgando negauit laxandam annonam, cui Se natus frequens ambitione, atque auaritia corruptus aD sensus est. Quamobrem ei tribuni diem dixerunr. Plebs ira exarserat,neque erat obscurum suffragio ulturam dolorem suu in. Patres igitur ut Marcium eriperent, seque ac potentiam suam sartam tectam aduersus crescentem in dies plebis impotentiam tuerentur, omni ope, atque opera enisi sunt. Inter cetera lenimenta factum est S.C. ut frumentum, & res omnes ad victum necessariae tanti
essent,quanti minimi suissent ante seditionem. Auctorcs Liuius lib. u Halicarii. lib.V Ii. Plutarchus in Coriolano. Frumentum gratis ut darent in tanto discrimine a patribus impetrari non potuit; nec de ea re plebs laborauit. Quin pecuniam acceptam pro frumento Siculo Casiij rogatione sibi retribui recusauit . qua de re Liuius lib. I l. in actis anni CCLXVl. haec habet. Cassus ut sebi recon
ciliaret ciuium animos, tubere'o Siculostumento pecuniam a Flam
177쪽
Defrumentaria Roman. largitione. 17aeceptam reir ibus populo. id vero haud secus, quam praesentem mercedem regni aspernata plebs. Haec satis docent, quanta morum poste icta sit labest cum riuus hic tantis auctus sit tribunitijs largitionibus. ut earum molem aerarium vix ferret; &dissipato Reip. patrimonio pretium etiam leuissimum ad ineundam a plebe gratiam remitteretur. Hanc igitur primam reperio certam, '& minime dubiam in Romana historia frumenti largitionem. De Marciana quid statuam, non habeo. Si primus Romae aedilis Marcius fuit, anno ante superiorem facta est;& quidem non multo post initam aedili. tatem . Cum enim circa brumam inisset, aestate fame laboratum est. Sed Marcium primum hoc onore esse peta functum velim mihi certa aliqua, & bene firma ratione persuaderi. Vt ut est, Plini j, quem recitaui, locus adeo emendatione non eget, ut si quis PRIMVS cum Lipsio II. legat, non PRlM, M. ut est in vulgatis codicibus,locum
proculdubio corrumpat, quaecumque tandem eius sententia est. nam multae esse possunt. Non constat, utrum
pretij ratio habeatur , ut hoc dicat Plinius a Marcio frumentum in modios assibus primum donatum; an magistratus, ita ut ante eum nemo aedilis dederit; an repetiti honoris, ut quemadmodum Sicinius iterum tribuna. tum, ita Marcius aedilitatem gesserit, an largitionis , ita ut prima haec fuerit. Lipsius reliquas sententias dissimulat, probat postremam, atque ut sola videatur, emendat. Mihi prima ijs, quae proxime scripta erant a Plinio, ad quae confirmanda Marcij exemplo erat usus, magis con-
scntanea & conuenicns videtur. Iis moribus non modo se iciebant fruges, verum etiam annonae utilis in incredibilis
erat. lateor, qui siue pretium sue magistratum significari hic putet, nihil interesse, utrum is PRIMVS an
P RIM V M legat: sed fatendum illud quoque est,caucsam Lipsio, cur quidquam mutaret, non fuisse, ne si de-C mus
178쪽
i 8. Vincenti Contarenimus quidem eam esse, quam vult, loci huius sententiam. alioqui eum alij sexcenti, tum ille esset rescribendus elib. XV. Cap. XXV. Cerasi ante victoriam Mithridaticam
L. Luculsi non fuere in Italia. is primum inuexit e Ponto.
id si Plinius primum dicere, quam Primus maluit,ad ambiguitatem vitandam, ne quis fbrte Marcium primum aedilem plebis putaret ' Sic igitur statuo, esse emendandi genus vetustis auctoribus in primis perniciosum,quo
tollitur verbum, cuius multae cile notiones possunt, &supponatur alterum, cuius vis pertinet ad pauciora.
Quod si ideo consilio fiat, ut unum tantum significet, serendum non esse, ne si constet quidem, idipsum scriptorem dicere. Sed nimis diu haut in his duabus largitionibus. Tertius L. Minucio Augurino deberi videtur locus, quem tradit Liuius lib. IV. fame urbem premente
praesectum annonae extra Ordinem creatum , in eo magistratu frumentum assibus in modios aestimatum plebi diuisisse. Coemerat id frumentum Sp. Manius priuata pecunia ad largitiones faciendas, ut delinita hoc munere plebe, regnum, quod allaetabat, facilius occuparet. Scaeo oppresso necdum maturis consilijs, una cum reliquis bonis fuerat publicatum. De eadem re Plinius lib. XIIX.
cap. IlI.:Minucius Augurinus , qui P. Maelium coargue rat, farris pretium trinis nundinis adessem redegit. quod
ita accipio, ut L. Minucius frumentum Manianum assibus in modios varnale proponendo, adeo pretium eius imminuerit, ut breui tantidem in foro prostaret . Nec quemquam commoueat, quod Plinius far dicit, Liuius frumentum. Late enim patet frumenti nomen ; triticum, milium, far, hordeum complectitur, uno verbo omnes fruges, quae legumina non sunt: ut ex Theophrasto docet Plinius lib. x x III. Cap. HL & potest ex Liuij, & Halicarnasset locis inter se collatis intelligi. Quod enim scribit Liuius lib. I I. anno ab V. C. CCLXIlI. ex Etru-
179쪽
Defrumentaria Roman.largitione. I stlcis frumentum Tiberi venisse, id aperte prodit Dionysius lib. VII. fuisse milium & far : cum initio eius libri
missos tradat legatos in Etruriam μον, o τον ἀν δυναντο πλῶ ν ου πομένους. ad frumenti vim, quantam mammam
scent, , comparandam: & alibi eorum munus appellet σιτωνιαν frumenti emptionem. Ex quibus perspici potest σίτου nomine a Graecis, & frumenti a Latinis non triticum modo siue πυρον, sed multas praeterea fruges, & in ter eas far significari. Id in tanto erat usu apud Eli uscos, Vt magnam eius vim suppeditare vicinis possent.& Pli nio teste lib. XVlli. Cap. VII. farre tantum estum to , id est ex omnibus frumenti generibus trecentis annis usos Romanos Verrius tradidit. Neque tamen fuisse hoc Mar lianum proprie far certo assirmarim : quippe qui sciam veteres scriptores non raro triticum signi licare hoc no-inine ; poetas praesertim, quorum sunt illa de seruorum
dimenso orum animas es farre suo cuRodii, se aere& de libertis frumento donatis ut quisque Velina Publius emeruit subrosum tesserula far Posidet quae cum scripta sunt frumentum proculdubio est distributum . Praeterea incurrit Augurini largitio in annum V.C. CCCXIV. cum P. R. coeperat iam uti aliis frugibus. Ueruntamen usos Romanos diutius farre constat ex ea largitione, quae facta est M. Manlio, cum Gallos Capitolium occupantes deiecit. Liuius in actis anni CCCLXV. uniuersi selibras farris, se quartarios vini ad aedes eius,quae
in arce erant, contulerunt. A uctor quoque de viris illumibus farre donatum prodit. Plutarchus in Camillo quid sibi voluerit, nescio, cum illa scriberet, si tamen ita
180쪽
dio Vincenti Contarens τεταρτον. frumenti stelibram vernaculi sic enim vorans Ps vini eo lae Graecanicae quartarium. Si enim ita scripsit, notandum est, frumentι vernacuti nomine significari solitum far. Sin verba illa mendosa sunt, videndum, ubi lateat vitium . Ego rem malo in medio relinquere,quam temere quoquam progredi. Vsos autem Romanos, ut dicere coeperam,farre una cum alijs frugibus post annum ab V. C. trecentesimum docet iterum Liuius lib. VII. in actis anni CCCCXII. nam militibus, qui cum Decio in expeditione fuerant, legiones libras farris, o sextarios ubni contulerunt. Sequitur apud Plinium Trebij largitio, qui, ut superiores populo frumentum assibus in modios praestitit. Quamquam autem huius largitionis obscura sunt tempora, cum eam Liuius praetercat, ut Marcianam,& scripta Dionysij non tulerint artatem, ordo tamen, quo commemoratur a Plinio, ut pretij leuitas faciunt, ut credam,hanc ante eas faciam fuisse, de quibus mox diacam. Nam reliqui aediles multo pluris in maxima annonae vilitate frumentum populo ad mensi sunt cum summa gratia. Testis Liuius lib. XXX. anno V QD L.
Magnam vim frumenti ex Hispania missam M.Valerius Fabro , o M. Fabius Euteo ad les curules quaternis aris mc
rim populo descripserunt. Cum tamen anno superiore, quo Mater Deum aduecta Romam suerat, Plinio teste, Italia tantam frugum copiam tulisset,ut maior ea aestate, quam antecedentibus annis decem fieret utilitas annonae. Biennio post, eodem Liuio auctore lib. XXXI. L. Valerius Flaccus, o L. Flamininus frumensi tam ingentem, quod ex Africa P. Scipio ita malo legere,quam cum Lipsio, Proconsul P misierat, quaternιs aris posuis cum summa fide, gratia diuisierunt. Anno tamen insequenti V.C. ID LIII.&rursus I DL,il. dimidio minoris, id est binis aeris frumentum populo diuisum est. Liuius