Vincentii Contareni De frumentaria Romanorum largitione liber in quo ea praecipuè, quae sunt à Iusto Lipsio cum in electis, tum in admirandis de eadem prodita, examinantur. Eiusdem De militari Romanorum stipendio commentarius

발행: 1606년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Des mentaria Roman. largitione. 2 rnectam aediles curules M.Claudius Marcellas, o Sex. Aurelius Paetus binis aeris in modios populo diuiserunt . & lib. XXXIII. AEdiles curules M. Fulvius Nobilior, o L.FL-nius tritici decies centum millia binis aeris populo diuiserunt. Id C Flaminij honoris causa, i rus patris j aduexerant Siculi Romam. Flaminius eius gratiam communicauerat cum

collega. Aut aliquam superiorum, aut aliam eiusmodi largitionem significat, ut opinor, Plutarchus in Catone

των λόγων ουτως. χαλεπτὸν μέν ωιν ω πολιτο προς γας εραλεγειν ωτα οὐκ ερουσαν. Posulum Romanum importune ad frumentarias largitiones ruentem ut auerteret, ita exorsus

es.Dissicile es, diuisites,ia trem aurium expertem verba facere. Quanquam idem Plutarchus ad aliud tempus atque occasionem hoc ipsum Catonis dictum accommodare videtur in Apophthe malibus . Κατων ό πρεσβυ-

Cato maior ad populum agens cum luxuriam se profusssumptus perfringeret, dixit. Auam docile en verba D. cere ad venirem, qui auribus caret. Fieri sane potest , ut hoc dictiam semel& iterum usurparit Cato;sed veri etiam simile est, eandem orationem utrobique a Plutarcho eL se significatam. Nam luxus temperantia, immanes sumptus parcimonia ni fuissent potiores, nihil erat, cur vellent frumentum sibi publice suppeditari. Fortasse igitur illud orationis exordium fuit, hoc argumentum. Atque hae sunt largitiones, quas inuenio factas,antequam ulla de eis ferrentur leges. Post eas latas obseruaui M. Seium aedilem curulem ad ineundam a populo gratiam reuocasse longo interuallo veterem annonae utilitatem de suo. Cicero in II. de offcjs. Ne M. quidem Seio vitio datume quo in caritate annonae esse modium populo dedit. Hic il-

182쪽

α1 Vincenti Comarenile est M. Seius L. F. qui olei quoque denas libras,rem hoe

aeuo prope incredibilem, tulis assibus praestitis P.R. per totum annum, ut est apud Plinium lib.XV. Cap. l. Incurrunt Seianae largitiones in annum V.C. IDCLXXIX. qui Plinio est ID C X X C. Neque vero Senatus modo aut Magistratus frumentum donarunt, verum etiam priua ti, praesertim testamento,ut suspicari licet ex Horatio lib. II. Satyra III.

Haeredes StaterI summam incidere sepulcro. sic fec/Fnt, gladiatorum dare centum Damnat popuo fama, atque epulum arbitrio AVI;

Frumenti, quantum metit Africa.

Sed ut ad publicas largitiones redeam, non dubito, quin multae fuerint omissae a Liuio & Plinio, quarum memoria si extaret, haud paullo essent hae, quas recensuimus, clariores atque illustriores. Ex his tamen intelligere licet, curationem annonae, eiusque populo distribuendae munus ab Aedilibus plebis ad curules, esse translatum rpretium auctum, & imminutum pro frumenti copia;hoc distributum eo saeculo vicatim , ut oleum aliquando Liuio teste lib. XXV. Frumentarias prouincias fuisse per ea tempora Hispaniam, Africam, Siciliam. Postremus autem Liuij locus e libro X X XIII. excitat nos ad quae rendum, quamobrem cum Falto& Buteo, I laccus& Flamininus, Marcellus &Paetus , Nobilior & Flaminius parem gloriam & famam tulerint ex diuisione frumenti,celebrentur Marcius &Trebius, collegae autem utriusque nulla relata a scriptoribus gratia , nec nomen posteritati

sit propagatum. An Marcij unius, vel Trebij cura suit

importatum frumentum, neque communicata eius gra'

tia cum collegast an hi largiti sunt collegis aut inconsubiis, aut repugnantibus' An solis aut S. C. aut sortito obtigit munus diuidendie An ipsi id sunt assequuti, quod tanto post Caesar, cum esset aedilis , Bibulo collega, Dione

183쪽

Deserem taria Roman. largit. 2 3 ne lib. XXXVII. & Suetonio Cap.X. auctoribus, ut communium impensarum selus gratiam caperet, nec di mularet collega eius M. Bibulus euenisse sibi, quod Polluci. Vt enim geminis fratribus aedes tu foro constituta, tantum foris vocaretur: ita suam Caesaris . munificentiam unius C

saris diei. Nihil habeo, quod a Armem. Vera enim caussa, nisi res tota a scriptoribus manat , quaecunq; demum est, in obscuro est.

Leges de frumentaria largitioω.

Caput II. E arbitrarijs largitionibus hactenus ; iam

de ijs dicam, quae lancitae sunt legibus ad perpetuitatem. quamquam his quoque modo fixis, modo refixis, largitiones una usque eo fluctuarunt, dum venit Respub. in unius potestatem, qui gratuita anno na bene emi imperium putaret. Hae leges uno a plerisq; omnibus nomine dici Llent frumetariae, a Coelio epist. VI. libri XVIII. inter Ciceronianas ad familiares,alimentariae appellantur;ab Asconio in Pisonianam annonianae, siue, ut placet viris eruditissimis , annonariae. Graeci

σιτικους νομους, & frumentationem σιτηρέσiον appellant.

Sed & alterum habent, ut reliquae omnes, allatoribus nomen; qui plurimum fuere Tribuni plebis, aliquando Cost. semel autem longo interuallo factum est de ea re S.C. Primus de stata perpetuaque frumentatione legem tulit C. Sempronius Gracchus anno V.C DCXXX. in

184쪽

24 . Vincenti Contarenarii pretium minuebatur. Quibus verbis & pretium aliquod publico frumento dictum significat ,& lege prospectum

turbae solum pauperiorum, cuius gratiam lator aucupa batur. Alter locus una illa re minus similis loci superioris, quod pretium exponit, est in Epitome LX. C. Gra Mus Vib. pl. pernitio sita aliquas leges tutu inter quas m mentariam, ut semis e ct triente frumentum plebi daretur.

Semisse& triente dicit , quod alij semissibus ac trientibus tot enim modis veteres loquutos volunt quod animaduertendum cst diligenter, ne quem sorte inducat, qui semis aeris ac trientibus frumentum datum in modios aifirmant: aut qui pretium fuisse tradunt senos aeris trientes, idest binos asses, corrupta sequuti Pa diani exemplaria in Pisonianam : aut qui frumentum distributum putant plebi urbanae modo seirissibus, modo tressibus, duplici errore . Nam & ex uno duo faciunt pretia,& ex trientibus tresses, idest ex tertia assis parte tres astes; cum reuera frumentum ne asse quidem varnierit, sed semisse ac triente dest dextante,seu mauis apertius,decem e duodecim assis partibus. Quid autem caussae esse dic

mus,cur veteres auctores semissis ac trientis nomina usum pare , quam dextantis maluerint cum tamen idem una

hac voce significetur, quod illis duabus P An haec verba sunt ipsius legisὰ Sed tamen quid Graccho venit in incntem illa mallest Dicerem haec repetita a veterum con suetudine, qui cum arre graui uterentur, & XII. assis , vel, quod idem erat, librae partes haberent, sex autem pondera ; unciam, sextantem , quadrantem, trientem, semissem, ac libram,cum decem erant unciae expen. dendae, semissem ac trientem. conij ciebant in lancem, ut citius negotium conficerent. hoc inquam dicerem, si quae assis partes certum pondus non habebant ac suum, eas reperirem eadem ratione a veteribus exprellas. Quando autem non reperio, suspicor Gracchum respuisse partes

185쪽

De frumentaria Roman.largitione. 2ytes assis minutiores, & lege frumenti pretium in modios non certam modo pecuniae summam suisse, verum etiam certum numi genus, semisses nimirum ac trientes,cum dextantes non cuderentur. De hac autem re lege cautum, vel ad leuandum quaestorem molestia, vel ne permutanda pecunia tereretur tempus, vel alia de caussa, quae aeque mihi est ignota, atque eae, quas attuli, dubiae & incertae. De hoc igitur amplius quaerendum. Illud est exploratum & constat inter omnes frumentum

hac lege gratis datum non fuisse. Vnus a reliquis distem tire Liptio videtur Appianus, cum scribit Gracchum UL

σιτηρέσιον υ α νον πίσω ἐκ ρὸ των δημοτων ἀπρτων κοινων χρηματων Frumentum menstruum publica pecunia coem

ptum virat populo constituisse. Mihi tamen venit in mentem suspicari, Appianum leuissimi illius pretij eam habuisse rationem, quam habuit Plinius, cum proderet M, Maicium populo frumentum in modios assibus donassse ; & Florus, cum Lib. III. Cap. XlII. inopem populum vixisse ait ex aerario suo.Tanta enim largitio fuit, ut fru. mentum donatum potius dici mercatur, quam vendutum : & uniuersa haec iactura pertinebat ad aerarium, quod aut fraudabatur pecunia, quae redigi potuisset ex frumento vendito, aut exinaniebatur tanta summa de-Prompta , quanta opus esset ad illud coemendum. Hinc illa apud Ciceronem in Sextiana. Frumentariam legem C. Gracchus ferebat, repugnabant boni, quodes ab industria plebem ad desidiam auocari putabant, ct aerarium exhauriri videbatur. Et in Il. de Oiscijs. C.Gracchi frumentaria magna largitio fuit; exhauriebat igitur aerarium. Et Tuscul. III. udisse maximis largitionibus aerarium dicitur. Quid est autem aerarium, nisi ipse κοινοὶ χρηματα Appianie Extat apud Priscianum lib.Vlit. Orationis C.Gracchi fragmentum,quo grammaticus ille ostendit,dclargiri a veteribus

patiendi signi licatione cile prolatum.Gracchi verba haec D sunt;

186쪽

16 Vincentis Contarent. sunt ; Aerarium det irritur P. R. quae verba si ex ea, qua rogationem hanc suasit, oratione fuerunt, fortasse ad ita scribendum non modo Appiano, sed Ciceroni etiam,&Floro Gracchus ipse ansam dedit.Nec debuit Lipsio mirum id videri, cui mirum non accidit, scripsisse eundem historicum frumentum datum εκας α τωνδε κοτωρlebeio cuique & Senecam lib. IV de beneficiis cap. XXVI. Frumentum accepisse omnes, quicunque ciues essent; cum tamen non omnes,Lipsi a iudice acciperent. Vt igitur in multitudine Senecam , & alios; sic in publico sumptu eos, quos dixi, Appianus habuit auctores. Vt accepisse omnes dicuntur, quia plurimi acceperunt: ita largitio fa

impensa fuit publica. Semproniam legem anno V. C. DCXXXlI. triennio postquam lata erat Graccho in te secto, omnino autem multo ante conuulsam a Sylla triabunitiam potestatem, abrogatam fuisse certum est. Tres enim de eadem re promulgatae sunt leges ante Syllanam dominationem , una etiam perlata. Primae auctor ignoratur: sed promulgatam C. Mario trib. pleb. accepi. mus. Is tribunatum iniit anno V.C. DCXXXIll. continuauit in annum DCXXXIV. auctor Plui. in eius vita.

intercessisset,peruicisses ne ferretur. Hoc,ut alia non pauca digna cognitu, in Livianis Epitomis praetermissum est. Acriptum autem fu i ste puto lib.LXII. Altera lex fuit Appuleia, quam terre conatus e si L. Appuleius Saturnuntas anno V.C.D Lli I. aut circiter, quae quominus serretur, impedimento fuit Caepio quaeitor urbanus, qui Senatum antea docuerat aerarium pati non posse tantam largitionem ut est apud auctorem Rhet: ad Heren lib. l. cui si hoc tantum nomine fides abrogatur,quod hoc so . lus

187쪽

De frumentaria Roman .largitione. 27lus prodiderit memoriar, lex sancitur iri veteres scriptores iniqua,& parum grati, ut libere dicam, aduersus eos sumus. Sane & constat scriptorem illum haurire soli tum exempla ex historijs, & illi non leuiter suffragatur Florus, qui lib. III. cap.XVI. testatum reliquit, Saturninum Gracchanas leges afferuisse: & iterum, rogandis

Gracchorum legibus vehementer incubuisse. ut appareat non modo Sempronias leges iam tum fuisse abrogatas, verum etiam ceteras una cum frumentaria Saturninum referre conatum. Sed incubuit, opinor, praecipue in frumentariam, ut ignominiam deleret, qua fuerat affectus a Senatu,cum in annonae caritate quaestor Ostiensis a sua frumentaria procuratione amotus est,eique rei M.Scaurus praefectus,ut Cicero tradit in orationibus pro Sextio,& de haruspicum responsis, in quibus allirmat, huius

ignominiae dolore Saturninum factum elle popularem. Tertia lex frumentaria ante Syllana tempora fuit Liuia, cuius auctor M. Livius Drusus tribunatu suscepto proauctoritate Senatus,vi plebem adduceret in partes Optimatium, anno V.C. DCLXII. Semproniam largitionem reuocauit. Sed per vim lata iussaque lex, Druio eodem anno domi intersccto,abrogata est a Philippo,quem consulem legi repugnantem tribunitius viator faucibus apprehensum non ante dimiserat,quam sanguis in ora, atq; oculos redundaret. Florus Epit. LXXI. ubi diserte latam legem tradit,&lib. III. cap. XVIJ. Asconius in Cornelianam. A Drusi morte sociale bellum statim exarsit, id excepit ciuise, imo multa ciuilia, quae tam exercitum lia. buere P. R. ut ne iniecta quidem a tribunis fuerit mentio ullius largitionis. Vt autem rebus compositis ini j ci non

posset, secit Sylla, qui cum inuasisset Remp. tribunitiae

potestatis,adempto inter cetera omni iure legum ferendarum' neruos elisit. Eo consilio turbarum ac seditionum extinctae sunt faces,quae tamen eo mortuo statim re-D a vjXere,

188쪽

Vincenti Contarent uixere,cum plebs niti coepit, ut tribunitia potestas in integrum resti tu cretur. Res fuit per multos annos magnis contentionibus frustra iactata consulibus strenue tuemtibus S. Q quo acta Syllae confirmabantur, contra plebe summa vi pugnante, ne spoliata praesidio tribunitio potentum libidini esset exposita. Legatur de his turbis Maracij siue Macri siue M.Lepidi trib. pl.concio apud Salustiuin libri III. historiarum fragmentis. Obijt Sylla anno V.C. DCLXXV. est obuiam itum omnibus plebis conatibus usque ad annum DCLXxX. quo anno tanto impetu coorta est plebs in patres,ut se stineri amplius non posset. Quare Coss eius anni C.Cassius,&M.Terentius Lucullus,ut plebem delinirent,& ad rem integram in aduentum Pompeij reij ciendam, si qua possent, adducerent is tum in Hispania bellum gerebat cum Sertorio Frumcntariam legem tulere quo blandimento desinita plebs quietem egit ustiue ad annum DCL XXIII. cum Cn: Pompeius &M. Crassus Coss. tribunitiam potestatem in

integrum restituerunt. Legem hanc a latoribus veteres Terentiam & Cassam vocant, Cicero altero contentus

nomine Terentiam dixit lib. III. in Verrem. De hac insignis in ea, quam dixi , Marcij concione apud Salustium est locus. Nisi sorte inquit, repentina ista frumentaria lege

munia vestra pensantur,qua tamen quinis morijs Gertatem omnium aestimauere, qu/ profecto non amplius prosunt ali

mentIs carceras. Namque, ut illis , exiguitate mors prohi

letur sensunt vires: sic nae absolui cura familari tam pamua res potes , O ignauus quissi tenuissima spe se stratur. Esse autem legem,qua de hic agit Marcius, non Rosciam, vi alijs placuisse video, sed Terentiam & Cassiam apparet non solum ex eo, quod nullius extra hanc legis frumentariae eo anno latae mentio fit a veteribus scriptori. bus , sed etiam quod Marcius, quo anno perlata lex Terentia est, eo ipso anno tribunatum pictis gessit. Porro

189쪽

Defrumentaria Roman. largitione. et 'Porro eam legem frumentariam fuisse intelligimus ex CL

cerone lib. in Verrem IlI. Frumentum emere in Sicilia δε-

is Verres ex S.C. se ex lege Terentia frumentaraa. Emundi duo genera fuerunt. um certarum decumarum,alterum,

quod praeterea riuitatibus aequaliter est distribuium. Illius decumani tantum,quantum exprimis decumis fuisset; huius imperati, tritici modrum IICCC. M. quae ita accipio, ut

S. C. indicta sint alterae decumae, lege vero Terentia &Cassia praeterea imperata octingenta modium millia, &aequaliter distributa ciuitatibus, ut par omnium esset onus,& frumenti copia ad largiendum suppeteret.Quamobrem viris doctis assirmantibus legem hanc fuisse de frumento ex sola Sicilia exportando,atque ob eam caussam priuilegium appellantibus, tantum abest, ut assentiar, ut mihi etiam persuadeam, unum modo caput id fuisse huius legis, qua ipsa cautum esset, qui frumenti numerus in alijs prouincijs, & quanti esset emendus. Sane enim

Emptum oportuit; cum siculum tribus circiter mensibus

fuerit absumptum,ut ostendam capri Nisi forte pars decumani distributa est, qua de re nihil habeo dicere. Ne dubitet igitur cum Lipsio quisquam, quin haec lex siit perlata; id quaerat potius quod est adhuc obscurum, an futarit temporaria, ut mihi videri solet. Si enim ad rem in

Cn: Pompeij aduentum differendam, atque extrahemdam comparatum est hoc remedium, eo iam reuerto,restitutisque in integrum tribunis fuit superuacaneum, ataque ideo sortasse non adhibitum. Sed & cum plebi &patribus male coireniret,ueri admodum simile est, quod illa extorserat,hos cum primum licuit,largiendi finem fecisse . Legem Terentiam post aliquot annos sequutum est S.C fAum in Catonis sententiam ide quo antequam scribere aggredior,dabunt mihi veniam, qui amant Graecas litteras, ut baiultu locum, quem supra attuli in m dium, conferam cum loco Demosthenis ex Olynthiaca.

190쪽

3o Vincent ij Contarent III unde proculdubio haustus est. Ibi enim summus orator Θεωρικα. δή-τα id est eas pecunias, quae domi ex aerario ciuibus erogabantur,verbo,ut ab ijs,qui spectaturi venirent in theatrum, exigerentur neque enim erant loca gratuita reipsa autem, ut ijs qui Rue uteretur arbitratu suo: cas igitur pecunias cibis ijs ait esse persimiles, qui aegris a medico ministrari solent. Vt enim hi nec robur addunt inualido corpori, nec emori sinunt sic illas pecunias nec sullicere ad vitam tolerandam, & segni

ξάνοντα. Fortasse huiusmodi lucra missa fecissetis, quae cibos referunt a medico aegrispraescriptos. Neg enim illi validos reddunt et i mortem obire simunt. Haec item,quae Aunc vobis distribuuntur, neci tanta sunt , iis ut prosint, neque aliud agere hac βe abiecta suum. quin uniuscuiu s vestrum ignimam auctum eunt. Ceterum Salustius in loco transferendo ne haereret omnino in Uemosthenis vestigijs ut in Lepidi consulis oratione in Syllam, quae est inter iragmenta libri primi, seruilia alimenta haec appellarat, ita hic uti maluit similitudine alimentorum carceris, qua non minus essent exigua ac tenuia, quam ea, quae medici, ut dicebat Demosthenes,aegris praescriberent. Talem cibum Asinio Gallo Tiberi j iussu in publica custodia retento, nulla habita dignitatis eius ratione, ministratum sui se Dio tradit lib. Ll IX. erat enim eius τροφii τοιάυτη O τοσαυτη, Γ τε μυήτε τινὰ ηδοι ρωμνά es πιπαροι μν, μήτεά πολήσκω ἀυτον ἐῖν. cibus talis ac tantus , ut voluptatem aut robur acerret nullum, mori autem prohiberet. Quibus verbis cum Graeci oratoris, tum latini historici ita est

SEARCH

MENU NAVIGATION