Vincentii Contareni De frumentaria Romanorum largitione liber in quo ea praecipuè, quae sunt à Iusto Lipsio cum in electis, tum in admirandis de eadem prodita, examinantur. Eiusdem De militari Romanorum stipendio commentarius

발행: 1606년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Defrumentaria Roman. largitione. II quidquid illud fuerat accessionis donare populo R. sed ita , ut, quod in se erat, nemo expers esset eius largitionis. Iussit igitur ut pistores,qui panes in urbe vamales conficiebant, certi in asses v. g. ponderis pro annonae modo, ut fit hod eque panibus singulis unciam adderent, quam ipse gratuitam ementibus dabat, damna pistorum frumento Alexandrino sarciendo. Sed hanc largitionem suspicor non fuisse diuturnam.

De modo frumenti. Caput V.

Aec habui, de ortu & interitu frumentariae largitionis quae dicerem. Nunc de modo frumenti ut disputem, ratio suadet, ac via, quae in omni doctrina momenti plurimum habet. Ac principio quidem certum ac definitum modum nullum fuisse facile adducor ad suspicandum . quippe qui ex Liuio praesertim intelligam, frumenti vim , quae clistribuebatur, variam fuisse & incertam,& tamen diuisam aliquando cum summa fide & gratia, idest, ut ego interpretor, nulla habita aut proprij, aut amicorum.& clientium commodi praecipua ratione,sed admis. sa plebe uniuersi ad publicam liberalitatem. qua ratione ad eius multitudinem strumenti modus fuit exigendus . Sed haec,ut ingenue fatear, mera est diuinatio experieuiorta coniectura: quam autem subijciam,ea firmiori nitetur fundamento,& facile omnes mihi assentientur,Gracchum, qui primus de stata,ac perpetua frumentatione legein tulit, de modo etiam frumenti cauisse. Eum igitur huius quoque rei auctorem facio. Ab Appuleio autem& Druso non minus hunc ipsum modum seruatum veri-

212쪽

I 2. Vincenti, Cantarent simile est, quam certum sit, legem Semproniam eos reuocare conatos. Sed quanta haec fuerit menstrua largitio, nemo omnium, qui extant, Veterum scriptorum, quod sciam, prodidit. Vnus Salustius in ea, quam supra commemoraui, Marcii concione, modum i e Terentia frumento des finitum expressit his verbis. Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vectra pensantur, qua tamen quinis morijs uertatem omnIum aestimauere. quem locum diligenter examinans veni in eam sententiam,vi mi. hi persuaserim, aut restitutuna hac lege veterem 1emproniae modum, aut hunc recentem vetere maiorem fuisse.

Vix est enim ut si plus Gracchus dedisset, fuerit Marcius

flentio praeteriturus, largiorem tribunum fiusse, quam patres: cum praesertim eos apud plebem criminaretur, &largitionem illam extenuaret; ut huius exilitate, illorum impotentia commota in studium restituendae tribunitiae potestatis acrius exardesceret. Sed tamen parem fuisse legis Terentiae & Semproniae modum verius videtur cogitanti, hanc largitionem patribus expressam, delinire fatis potuisse plebis animos in eos offensiores,si par tribunitiae XVI. fuisset. Hoc igitur probo: Lipsium non audio,qui ob has tribunitias querelas additum largitioni modium arbitratur, ita ut seni essent. Nam cum pugnet aperte cum balu ilio, nulla tamen sententiam suam sulcit ratione. mini igitur modij, singulis mensibus ad frumcntariam percoptionem admissis dati sunt lege Sempronia ; fortasseetia S.C. facto in sententiam Catonis,ad plebem,legis Terentiae exemplo, leniendam. Reliquae sunt Clodiae leges atae paullo ante funus Reipubl. quibus nullam faciam ad veterem modum accessionem ut credam, facit Cicero, qui exhaustum a Clodio remissis semissibus ac trientibus aer rium deplorat; de modo autem ab eo aucto ne verbum quidem : cum tamen hac ratione magnum potuerit Rei

pubi vulnus infligi,& Ciceroni non dissimuladum. Dicet quispiam.

213쪽

ne frumentaria Roman largitione. Is quispiam.Ne de numero quidem accipientium aucto Ci-εero quaeritur, de quo tamen Clodiam legem priorem non esse latam praestare non audes. Sed multitudo aucta antea fuerat a viris bonis, & Reipublicae amantibus; modus sortasse a nemine. Gesare autem rerum potito, Ordinariam largitionem suisse modium denum, eo magis miror Lipsium aifirmaste in Admirandis, quod alibi a se id notatum dicit,quo nulli bi est notatum. Nam in Electis, probare hanc sententiam non ausus,suspicatur id,quod res est,hanc fuisse largitionem extra ordinem, ut ego capite IlI. Dionis testimonio probaui. A Caesare usque ad Seuerum de modo frumenti a veteribus traditum nihil obseruaui. Seuerus, Herodiano teste libro III. primus cohortibus praetorianis modum auxit. Caracalla eius filius patre caeso, ut est apud eundem lib. I V. dimidium eius, . quod pater dabat,adiecit,ut menstrua largitio minimum fuerit nouenum modiorum. modus autem frumenti plebi distributi qui fuerit, obscurum est . frumento deinde post LX. circiter annum dari dc sito, coronae Lilibres ex siligineis panibus quotidie populo ab Aureliano sunt d, tae:quam largitionem si minus maiorem fruinetaria,quae antea obtinebat, panem certe fuisse verisimile est.

De ijs, quibus dabatur publicum frumentum cap. VI.

D tertium iam venio disputationis huius caput, de hs, quibus dabatur publicum frumentum. Haec quaestio duas habet partes; unam de statu,alteram de multitudine accipientium, quas codem, quo pro positae sunt, ordine exsequar. Quod spectat ad primana, datum est frumentum ciuibus Romanis

XVI L

214쪽

3 Vincenti Continens tenuioribus, siue ingenui essent, siue libertini, sue nobi-Ies, siue obscuri. Senatores etiam accepisse reperio,&admissos ab Augusto aratores,& negotiatores, a Nerone cohortes praetorias: quae omnia,antequam porro progre' dior,veterum testimonijs confirmanda sunt. Cives fuisse liquet ex Persij,& Senecae locis, quos ante me Lipsius notauit; neque ex ijs modo,sed ex alijs guttis, quibus in re tam clara & certa supersedeo. Quamobrem peregrinos ante ciuitate, quam frumento donatos autumo. Habi tam praecipue tenuiorum , miseraeque plebecular ratio

nem ijsdem testibus credi potest, quibus supra usus sum, de legibus Sempronia & Clodiacum disputarem. Liberti etiam capiebant, ut praeter Persium, cuius versus cap. IV. illustraui, docet Dio libro XXXlX. Ο Π MAAεσχ' ω

Multis enim propter opem, quam de se excitarat, manumissis, ut recte atque ordine acciperent, recensum eorum facere

instituerat . quae verba ad nescio quam liberalitatem de torsit interpres. Accepisse autem & nobiles, & magistratibus functos discimus ex Cicerone Tuscul. III. Pise illes gi siemper contra legem frumentariam dixerat. Is lege iata consularas ad frumentum accipiendum venerat. Animaduerterri Gracchus in concione Pi senem santem. narit o

Hentepopulo R. qui sibi con Zet, cum ea lege frumentum se tu,quam dissuaserat. Nolim, inquit, mea bona, Gracche, tibi veratim diuidere liceat. Sed acies,partem petam. De Senatoribus est etiam Spartiani locus in Adriano, quem supra descripsi. Senatoribus, qui non vitio suo decoxerantiatrimonium pro liberorum modo Senatoriae professionis explouit. Ita ut pleris in diem vitaesuae dimensum sine dilatione re- 'erit. Ex quibus verbis intelligere est,& datum Senatoribus

215쪽

De frumentaria Roman .largitione. toribus etiam ante illa tempora frumentum & dari des, tum ijs,qui decoxissent. Ad haec aratores,ac negotiantes ab Augusto admissos ad frumentationem prodere videtur Suetonius cap. XLll. cum narrat post magnam illam famem, quae Augustum prope impulit ad abolendas publicas frumentationes, ita ab eo rem temperatam, ut non

minorem aratorum ac negotiantium, quam populi rationem

deduceret. Quamquam mihi de hac re attentius cogitanti non videtur Augustus hoc consilio plebem auocasse ab ignauia, ac desidia, & ad agri culturam traduxisse. Si enim una cum industrijs & nauis admittebantur adhuc nino praeclusam oportuit ab eo,qui cuperet aliquid promouere. Nisi sorte certus aliquis aratorum ac negotiantium numerus ita est admissus ad publicas frumentatio. nes , ut in locum demortuorum nonnisi eiusdem farina homines sublegerentur. Ex quo consilio fructum alique .capere Augustum potuisse non nego: veruntamen haeret mihi in animo suspicio alterius sententiae, quae lateat sub illis verbis Potuit enim Augustus alia quapiam ratione aratorum ac negotiantium commodis prospicere: praesertim immunitate, qua intericcto tempore donatas a Ne rone frumentarias naues ex Tacito discimus lib. XIII. Postremo praetorianis militibus dedit idem Nero gratui tam annonam Suetonio teste cap. X. & Tacito lib. X V. Hos omnes, quicunque capicbant publicum frumetum , intelligendum est in urbe domicilium habuisse. Res clara Plutarcho, Plinio, Dione, Lapide Ancyrano. Et iure sane hoc fuit institutum. Neque enim fas est, ut Cassio-ctori verbis utar, ut qui urbis affectum domicili, indeto mousirare neglexerint, eius commodis perfruantur. Sed ine id

q uidem,ut frumentum quis caperct , satis fuit. Nam re

ad frumentationes ignaui & otiosi, quid erat, cur quisquam commoueretur,& vitam duram,ac laboriosam praeponeret inerti ac securae E Patebat adhuc via,quam om-

216쪽

s 6 Vincentij Comarenicipi ante , & in album referri, oportuit. Hanc Gra es ἀπογραφήν, & ἐξεταπν, nostri recensum, &recensionem vocant, quam stante Republica fuisse usurpatam ex Ci. cerone intelligimus in Miloniana. Eum Clodium) qui

aedem Θmpharum incendit, ut memoriam publica recensionis tabulis publicis consignatam extingueret. Sed & Sueto nius idem significat in Caesare cap. XLI. actum ab eo recensum nec more, nec loco solito prodens. Locum solitum fuisse campum Martium; morem , ut per Censores,

ct publicos Scribas negotium coficeretur sunt viri doctissimi,qui velint. Sed ut de Censoribus dubitem, facit Dionis de Pompeio locus,quem supra recitaui. Ex eo intelligitur, hos recipere, illos reij cere in eorum, qui curabant frumentum, potestate fuisse. Sed Cesar Dictator hoc quoque mutauit, & recensu acto instituit, ut quotannis in demortuorum locum subsertitio a Praetore fieret ex his,qui recensiti non essent.Ita res ex arbitraria facta fortuita, & a gratia traducta ad sortem. Recensitis dabantur tesserae, quas vendi quia nulla vetabat lex, fiebat non

raro,ut qui eas emerant, quamquam recensiti non erant, acciperent nihilominus frumentum. Variatile autem eas

vili,non solum potest conisci ex eo,quod tantisper erant, ut ita dicamirugiferae,dum ijs, unde erant empta vita suppeditabat; sed intelligitur etiam ex Iuuenalis versibus e Satyra VII.supra i capite IV. descriptis. Ce- s lil na tera, quae sunt huius propria, apud

gantur.

217쪽

Doramentoria Roman. largitime. 37

Denumero accipientium publicum frumentum. p. VIL

Ltera de numero accipientium quaestionis pars multo est obscurior, sed conten. dam, qua potero, ei quoque lucem dare. Ante legem Semproniam vix adduci possum, ut credam certum suisse numerum των σωι κυμιῶν-. Quid mirum3 cum rara esset, incertaque largi tio,&nunc maior, nunc minor frumenti numerus adueheretur. Q Gracchus non dubito, quin de hac quoque re lege cauerit ; sed quam multi acceperint eius beneficio, nondum potui subodorari. Paribus tenebris circumsuta sunt leges Appuleia, & Liuia. Numerum accipientium lege Terentia indagavi nec satis certis, nec nisi leuiter impressis vestigijs apud Ciceronem frumentaria, quo loco agit dounditiis a Verre lAgyrinensium decumis. Imperas, inquit, is decuminae a cipiant; Apronio dent lucri tritici medimnum XXXIV. M. uides hoc ' Vna ciuitas ex uno agro plebis Romanae Erope menstrua cibaria donare Apronio cogitur e Menstrua cibaria alterutro horum modorum inre retemur necesse esu

aut frumentum,quo empto plebs Romana vitam tolerabat,aut quo publice donabatur. In emptum, quae Cicero dicit,non cadere si ostendero,non leui ac futili coniecturam meam argumento confirmaro. Nam de frumento Romam undecumque importato,siue id Siculum essct,siue inuectum ex alijs prouincijs, ut eo plebs R. uniuersa uteretur,haec accipi nullo modo possunt. In urbe enim omnium, quas sol aspiceret, maxima,quis non vltro det

fuisse amplius CCCC. M. plebis urbanar ξ Alioqui Romam pro eius magnitudine adeo a veteribus celebratali fecerit

218쪽

1s Vincent, Contarent fecerit ἐλιγάνΘρω ν, & parum frequentem. At subducta ratione hanc multitudinem minimum CC. M. medimnum menstrua absumpsisse comperiemus, ut singulis tribuantur modij terni. Qu i ingens frumenti numerus a XXX lV. millibus medimnum a Cicerone expressis abest tam longe, ut nullo modo tam impudenti mendacio sucus fieri tu dicibus potu ei it. Nequitur ut de Siculo tantum frumento haec accipiamus sed cum duae sint exactae ab

Siculis decumae, utrum ad utrasque haec pertinere censebimus,an ad alteras' Decuniani trumenti,&ex S.C.empti numerus fuit in singulos inens cs C. M. medimnum, ut constabit ex capite X. Qui autem dicat XXλIV. M. esse prope centena millia, is non & calumnietur aperte,& iudicum odium a reo in se conuertat e Restat igitur, si de frumento Romae varia ali haec a Cicerone sunt scripta, ad

alteras tantum decumas ut pertineant, quae fuerunt medimnum L. M. Vitant, fateor, qui ita locum hunc interpretantur, eam rationem, qualunt superiores sententiae iugulatae. Nam si oratorum in augendo spectetur costi ludo, negari non potest quin L. M. ad XXXIV. proxime accedant. Hanc igitur vitant rationem, sed in alias incurrunt. Nam quaeri potest primum, de viris haec dicta putet

Siciliae decumis ' neque enim discernit orator. Deinde cum utraeque,ut ex multis orationis illius locis constat, sint Romam missis cur alterarum tantum ratio habeatur pQuod autem quis dicat,cum praetereum , de quo disputamus, duo sint eiusdem orationis loci, in quibus dei ptum esse a Verre de P. R.victu frumentum,& altam a Siculis plebem R. a stirmat, hique omnes loci in ea sint orationis parte,in qua de primis decumis agitur, de his tantum omnes accipiendos videri: haec inquam quod quis

dicat, me non prius commouebit, quam doceat, aut alteras decumas Romam missas non fuisse: aut aliam ullam fuisse caussam,cur mitterentur,quam ut Zopulo R. tis

menti

219쪽

De frumentaria Roman. Vitione. Ismenti ex Sicilias peditaretur; aut quid si bi Cicero velit , cum de emptis decumis disputans datam ait Verri pecuniam ad frumentum, idest ad necessitatem salutis se vitae. Nam ex his iunctis aut fallor, aut efficitur, hoc quoque frumentum in plebis R .vsus imperatu in atque aduectu insuisse. Redeo igitur ad superiorem illam rationem, &quaero, cur eius in menstruis P. R. cibarijs ratio non habeatur . Qui respondere non poterit, si, quam imbibit, opinionem mordicus retinebit,fateri cogetur se in hoc loco interpretando non tam ratione, quam arbitrio suo niti, plusque de sua, quam de Ciceronis sententia laborare. Quando igitur neque de omni frumento publico, quod

erat Romae vaenale, neque de Siculo, siue utrasque siue alteras tantum decumas sumamus, haec scripta videntur,

quid restat, nisi ut significari dicamus Ciceronis verbis

menstruam annonam lege Terentia plebi donatam eo triennio,quo Verres fuit in Sicilia' Sed certus frumen. ti numerus latet. id unum scimus Cicerone auctore accessisse eum ad medimnum XXXIV. M Hac igitur quasi

face praelucente progrediamur coniecturis quam minime audacibus. Imminuit orator modum frumenti ad crimen augendum, nos eum amplificemus, & producamus vel ad L. M. medimnum i qua ratione fiet ad illum tertiae circiter partis accesso,adeo non leuis, ut sortasse ne ora. tor qui clem tantum detrahere sit ausus,cum versaretur in re Omnibus nota & aperta. Medimna singula modios Romanos capiunt sex. Erunt igitur menstrua modium

Romanorum CCC. M. quae sum ciunt hominum LX. Millibus alendis,ut modus frumeti fuerint modi j quini. Aut liigitur haec ipsa, aut circiter tanta, mea quidem sententia non maior hominum multitudo lege Terentia publicum

frumentum accepit. At Senatusconsulto, cuius audior

fuit M. Cato, conij cere possumus admissa ad frumentationcm hominum M. circiter C. ex sumptu , que factum H a quotannis

220쪽

XIIX.

εο Vincenti Centaren quotannis in eam rem tradit Plutarchus. Issumptus sula DCCL.M. scutatorum aureorum. Cum enim frumem tum lege Terentia diuidendum tradat Cicero in frumentaria emptum in Sicilia H di quaternis in modios singulos, Romae pluris fuisse necesse est. nisi si aut classes, qui bus aduehebatur,nullo Reipubl.sumptu nauigarunt, aut faciendi non fuerunt alij sumptus eo maiores, quod fra menti pars multo maxima e regionibus quam Siciliare motioribus petebatur. Ponamus igitur frumen inm R mar fuisse in modios singulos U S. quinis, & paullo am'plius; & quidquid excurrit, resectium Reipublicae semissibus ac trientibus, quos numerabat plebs, atque hac ratione datos inueniemus ex hoc S C. modios quinos quot mensibus centum hominum millibus. Accipiebant enim singuli quotannis modios sexagenos, qui ea, quam sta tui,aistimatione HS. quinum, valebant aureos scutatos septem cum semisse- hi centies millies ducti reddent adiassem summam illam Plutarchi DCCL. M. Sed tamen q; ia sumptuum Reipubl. modum tenere ad unguem non

possumus, una etiam certum accipientium numeru igno remus necesse est. Sed non erit procul a veio, qui circiter tantum, omnino autem maiorem, quam lege Terentia

fuisse existimabit. De Clodia priore nihil habeo dicere , praeter ea,quae capite II. extremo sunt dicta. Hac igitur missa veniamus ad C Caesarem,qui cum per seditioncs &bella ciuilia plurimi, ut fit, irrepsissoni nullo iure in has largitiones,iamque essent CCC . M. accipientium publicum frumentum , anno V. C. DCCVlL recensu acto, ad CL.M. retraxit. auctor Suet. cap. XLI.& Dio libro XLlli. cuius verba Lipsius male interpretatur.Quaqu*m enim ad partem dimidiam redactos prodit, quae sun dCLX. l. addit tamen ομουσι, idest ferme, ut aliquanto, pauciores fuisse intelligamus, quamquam ipse, ut fit, rotunda summautitur. Idcin numerum a Cusare imminutu, ianuit

SEARCH

MENU NAVIGATION