Horologiographia, post priorem aeditionem per Sebast. Munsterum recognita, & plurimum aucta atque locupletata, adiectis multis nouis descriptionibus & figuris, in plano, concauo, conuexo, erecta superficie & c

발행: 1533년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

HOROLOGIO

GRAPHIA, POST PRIOREM AEDIT io NEM PER SE BIrari recognicio plurimum aucta atm locupletam,adiectis mulus nouis descripuom hus 8c figuris, in plano, concavo, conuexo erecta superficie&c..

6쪽

PRAEFATIO SEBAS M MUNsteri in libru compositionis horologiorum. P.ud ueteres N primi seculi homines,

quando omnia simpliciter gerebatur. dc ulti hominum pecudum more uiuebant, opus dri Mod ille per coelos operatur,paru aduertetes,nullae habebantur diei partes, si quod uespere &maneerat dies unus ue . .. spere cubitum eundum & illuctescente aurora e loqcto prosiliendum ratione se gerente iudicabant: disceriac bato in hunc modum meridies Ortiam

ab occasu. Unde & dominua in lege Mosaica sacrificia matutina duntaκat 3c nespertina sibi offerri praecepisinulla alia ad ea determinata hora. Horologia tuc nulla habebatur quae die in certas distingueret partes. Praeterea a uespera usq; ad uespera iubebatur celebrari sabbatismus. Qnod tamen ludaei moderni obseruadu pntat ab hora sexta postmeridie,us adsequentis diei hora sexta postm

ridianam sabbatum ueluti incarcerantes duabus certis metis atqsteparis momens,nescientes Iudaeis qui inChaldaea aut Assyria sunt cum hic incipit sabbatu, sextam sabbati partem iam absumptam, id quod ob regionu accidere solet longitudincm.

7쪽

PRAEFATIO

Indicat Macrobius Romanos olim huiusmodi habuisse diei partes .Post mediu noctis sequebatur galliciniu,quod tam galli cantent: deinde diluculucum incipit cognosci dies , quod dc crepusculum matutinum illoc est, lux dubia,uocari solet: inde mane,cum dies est clarus: inge meridies, hoc est, diei mediu unde appetit occiduum tempus, quodeclaru diei uocatur, de moκ suprema tempestas, quae est solis occasus, deinde uespera seu uesper auespero stella. Ab hoc tempor rima fax noctis,

deinde nox concubia seu concubium, a cubando siue conticinium,quod tum omnia taceat,sive nox intempesta,quod tum tempus agendi nullum sit. . . Haec apud Romanos.Vetustiores uero ic primi homines, potissimu qui Berunt ante di aliquantis. per post diluuium, qui multos uiuebant annos noerant tam curios N parci temporis expensores,ut nos,qui has minutias ob uitae nostrae breuitatemno negligendas putamus,praesertim cum tunc adhuc extarent multae aliae artes adinveniendae, quae hominum uitae fouendae magis necessariae erant,

quam dierum noctiumq; in partes discriminatio. Nam durauit mundus mille annis , supra,prius/quam homines inuenissent culturam uini. Et quot

aetas artes putas tuc adhuc ignoratas fuisse quando

8쪽

do uini plantationem ignorabant, sine quo homo commode uiuere nequit, iuxta ilIud, cinum laetiacat cor hominis Certe non parum gloriantur Aegyptii apud senatos Osirim&Isidcmparete Chamese, qui est Chalia filius Nohat, qui frumentum

sua sponte in agris ortu invenientes,uitae accomodauerunt,monstrauerunti mortalibus seruandi seminis rationem, terraeque iterum condendi. Concessit M proptera Osiris in Palestinam, & coepit

docere usum seminis ac inde reuersus in Aegyptuinuentoq; aratro δe his quae ad agriculturam per tinent, sensim uniuersum peragrauit orbem,homi/nes doces quae ipse in aenerat: quare di postea uinna cum sorore pro deo coli coepit. Romae non minus annis trecentis ignorata putantur horologia etia cu iam diu Hebraeis in usu scisse sacrae teste tur literae. Na tepore Ahaz regis Iudae,quado Roma condita creditur, Scioterion Hierosolymis habebatur,quod quartus Regum liber vocat, id cst, a scensones seu gradus Ahaz.lona than aulcm interpres Chaldaeus appellat illud

'ττω r. id est,figura lapidis horarum,sortassis quod hemicyclium esset excavatum,quakBerosus Chaldaeus inuenisse scribitur,aut scaphesiue hemisphaerium,quale istarchus Samius excori a 3 tauit

9쪽

PRAEFATIO

tauit. Nam erat primo apud antiquos concha be micyclea lineis debita proportione distincta, cui

praelogus ex aere aut ligno baculus soli oppositus supereminebat, bc eius umbra in lineas incidens, horas ostendebat. Vocantur autem omnia horo -- logia solaria gcnerali appellatione scioteria,quod ex solis umbilici, qui gnomon uocatur,umbra horae cognoscatur.Et haec primu ut diximus a ueteribus sunt ad inuenta quandoquidcmuidcrunt praesentia solis super terra seu hcmisphaeriu dies costi, tui. Et de his nobis quo sermo erit in hoc libro. At cum illa in nubilo nullas indicaret horas, sunt& ab eisde ex aqua coquisitae horologioru ratiocs primu i a Ctesibio Alexadrino,homine ingenio perspicaci, qui costituit cauu ex auro persectum,

aut ex gema terebrata. Ea em nec teruntur percus

su aquae.nec sordes recipiunt ut obturetur, sedae qualiter per id cauum influes aqua subleuabat scaphia inuersum in quo regula collocata & uersatile illud scaphum denticntis aequalibus sunt persecta, qui deticuli alius altu impelletes Mersationes modi dicas & motioes faciebat,unde diei partes cognosci dc diiudieari poterat. Alrj scribut Scipione Nassica primu aqua diuisisse horas dieru δc noctium, quod & ipsum ex coletudine noscedi horas sola/res a sole solarium coeptum est uocari. Ponebat au

10쪽

tem quidam uasa aenea aquis plena, quanto mi in aliud uas cecidisset aquarum, cu ad instincta inspexissent signa quid teporis elapsum fuisset intelligebat,eas Q a perforati uasis similitudine clepsydras appellarunt. Unde saepe legimus,oratoribus tribus aut quatuor clepsydris,dicendi tempus praesixum fuisse, quibus exhaustis amplius dicere uetabantur. Sonat aut depsydra, Graeca uox,furtum

aquae,quod horologium illud seretur aqua & guttatim insundendo per gracilem fistulam seu angustum soramen de uase in uas emittat. His nostra tempestate successerunt horologia e uitro fabrefacta, quae harenula sue albicante puluisculum, quo horae sigillatim inuertendo notantur habent inclusum. Est dc aliud hodie horologioru genus, quod miro artificio , pene diuino ingenio est adinventum producituri ex serro, rotulis denticulatis ponderibus libratis ad horas distinguendas, mostrandas & sonandas :quod horologium sub tecto uocant. Nam solari radio non eget,& noctu aeque ut interdiu suum complet cursum & ministerium: cuius usum& artificium ueteres quidem ignorauerunt. Non enim continuo apud ueteres cun me artes tam liberales quam Moechanicae

sunt ad amussim adinventae,sed succetares priscis inuentoribus

SEARCH

MENU NAVIGATION