Horologiographia, post priorem aeditionem per Sebast. Munsterum recognita, & plurimum aucta atque locupletata, adiectis multis nouis descriptionibus & figuris, in plano, concauo, conuexo, erecta superficie & c

발행: 1533년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

tunc noctem sibi sedecim uendicare horas, cum octo dc sedecim constituant uigintiquatuor. Proinde horam ortus solis sic per totum annum re facile inuenies . Subtrahe dimidiam dici quantitatem a duodecim horis & residuum pandet tibi ortum solis:ut quando dies continet sedecim horas,& auserantur octo, quae sunt medietas illius diei, a duodccim,remanebunt quamor horae: quae indicant solem tunc exoriri quarta hora. Quod si diei quantitas habeat quindecim horas N quadraginta minuta, accipies huius diei medium, nempe se/ptem horas & quinquagintaminuta, M subtrahes a duodecim inueniesque Blem exoriri decem minutis post quartam horam. Porro horam occasus solis indicat diei quantitas dimidiata: ut quando dies constat duodecim horis , occidit Bl hora sexta nam sex sunt medium duodecim. Quando uero dies octo tantam habet horas, occidit sol hora quarta cum quatuor sint in subdupla proportione ad

octo.

273쪽

De boris inaequalibus,Italicis,Bobemicis erdiurnis horologio inscribendis. caput παπι Il.

Pξr horam inaequalem intellige custissibet di

ei siue is sit longus siue breuis,duodecima partem ut quando circa aequinoctium dies constat duodecim horis aequalibus, habet oc is dies duodecim horas inaequales, cruntqi tumina quales horae aequales aequalibus. At tempore sol/stici j hyemalis, quando in noma regione dies continet octo aequales horas, erunt inaequales aequalibus minores: quod hinc patet,si octo horas perfractionem in duodecim distribuas inuenies inae quali horae de aequali duntaxat quadraginta competere minata. Uerum tempore solsticia aestiualis quando maxima dies nostiae regionis habuerit circiter sedecim horas aequales, cedet tum uni hohorae inaequali una hora aequalis cum uiginti minutis. Nunquam igitur istae inaequales horae octo aut decem diebus continuis aequales inueniuntur sed iugiter uariantur. Proinde hae sunt horae quae planetis adscribuntur. Unde cum loquimur de horis planetatum aut de horis inaequalibus, tu sem

per de eisdem oceiusdem generis horis intelligas.

Caeterum

274쪽

ao 3 HOROLOGI GRAPHIA Caeterum horae Bohemicae sunt quae incipiunt post solis occasum computari, numerantur* continuo donec nox cum succedente die exacta fuerit.

Nam cum sol per horam sese in hemisphaerium inse

rins abdiderii numerant Bohemi horam primam, deinde secundam , tertiam, quartam N sic consoquenter usq; dum sol sequenti die in occasu horlazontem appetierit,tunc horologia solaria dc fabrilia indicant Zc sonant uigintiqnatuor. . . . Idem mos Obseruatur apud Italos, nisi quod Ao ηι, et A. m. has uigintiquatnor horas ab orta solis namerare are incipiunt, sonantq; horologia anam, qnando sol MAcc - σω per unamhoram fuerit in hemisphaerio eorum. αs , --re ninse Quando nero iam ex hemisphaerio inseriori coeperit emergere,campanae sonant digintiquatnor. an, ia- - Sunt N iliae in terra Legiones qdae etiam niginti/quamor continuas horas numerant,sed aliud libi sumunt exordium. Namqnidam a meridie, alii a media nocte eas horas computare incipiant:inter quos etiam Graeci esse perhibentur. Sunt praeterea qui horas numerant diomas ut sunt Nornbergenses , qui cum Italis ab orta solis horas numerare incipiunt , sed appetente nocte post solis occasum, rursum noctis horas ab uno computare incipiunt. Unde tempore solstichristiualis

cemi co

275쪽

stivalis cum sol sub horizonta demergitur, campanae sedecim sonant,hoc est diei quantitatem exprimunt , sicut dc tempore solstiti j hyemalis sole occidente octo duntaκat sonant,cam dies illo tempo/re illic maior esse non possit. Et quod de dierum diximus horis, tu idem de nocturnis intelligas: cum diurnae 8c nocturnae horae uicissim accre L stant ic decrescant. Uerum de his satis nunc quo/modo has peregrinas horas per lineas horologiis ingeras, aduerte. Et primo lineas pro horis planetarum sic inscribes. Meridies siue hora duo. decima semper est hora sexta inaequalis completati initium horae septimae inaequalis , quod diligenter obseruabis. Deinde& id aduertes quod lineae horarum aequalium N inaequalium conueniunt in Iliaea arietis dc librae sine in aequinoctiali qni est initium utrius 3 signi nbi scilicet horae inaequalea an quantur aequalibus. Nam tunc hora septima anto meridiana,est prima inaequalis: M octaua x qualis secunda inaequalis nona aequalis, tertia inaequalisti sic consequenter horam horae conferendo. At in tropico cacri alia ratio est habeda. Nam in illo parallelo spatium unius horae aequalis una cum uiginti minutis siue tertia parte alterius horae, respodet uni horae inaequali, unde cum septimam inscridd here

276쪽

aio HOROLOGI GRAPHIAhere dolueris, numerabis in tropico cancri unam

horam a duodecima N insuper tertiam partem isquentis horae,& ab illo puncto trahes lineam re ctam, ad intersectionem illam ubi linea horae primae N parallelus aequinoctialis sese constringunt, protrahes autem usi ad tropicam capricorni. Sic pro hora octava inscribenda. numerabis ab hora septima iam signata in tropico cancri oela/ginta minuta siue unam horam aequalem& teribam partem unius horae,positaq; regula ex una parte super huius spatii finem,'ex alia super intersectionem linexhorae secundae dc aequinoctialis, trahes lineam a tropico usu ad tropicum horae octa nae inaequali accommodandam Haud secus inscribes alias horas inaequales, puta nonam decimam, undecimam, & duodecimam, ubi omnes haberi possunt. Horas uero inaequales antemeridianas non aliter computabis in tropico cancri, a linea meridiei incipiendo , 5c pro singulis horis minuta octoginta numerando lineas et per intersectiones aequatoris ut supra trahendo. Porro tertias singularum aequaliam horarum partes in tropico cancri facile signabis, quando horas aequales inscribis imae autem hic scripsi, M quae infra de horis Italicis atm Bohemicis signandis scripturus sum, intelligas

277쪽

intelligas de horologio in plano figurando: alio quin pro horologio intrati oportet tropicam capricorni per lineas coaptare aequatori.

indes Uectus o operationessecundum quosdam philoso

Libuit hic breuiter indicare, quid quidam

philosophorum senserint de dominio planctarum, quod quisque sub hora sua in haec

inferiora exercere soleat. Eanum uera omnia aut

friuola sint, tuo relinquo pie lector iudicio& ex/perimento. In primis hunc noueris sero ariordinem in planetarum successione. Sabbatum N prima eius hora inaequalis, Saturno dedicantur :&dominica dies prima eins hora Soli. Feria secunda & prima eius hora Lunae, Fcria tertia di prima eius hora, Marti: Feria qnaria N prima eius hora Meroerio: Feria quinta N prima rins hora ,I oui: Feria sexta dc prima eius hora Veneri. Est aulcm hic planetarum ordo a supremo ad insimum. Saturnas,Iupiter,inra, Sol,Venus,Mercurius, Luna. Unde cum Saturnus primam sabbati occupet horam,iapiter qui ei in ordine succedit, uendicat sibi secandam, Mars tertiam , Sol quartam, M a nus

278쪽

nas quintam, Mercurius sextam, Luna septimam, dc rursus Saturnus octavam, Iupiter nonam, Sol decimam, Venus undecimam, Mercurius duodecimam. Deinde primam noctis inaequalem horam habet sequens planeta, nempe lana, secundam Saturnus, 3c sic deinceps , hoc ordine δc recursu

sit, ut prima dici dominicat hora Soli obueniat, aqua dc dies illa dies solis denominatur.

Porro has aiunt esse qnalitates horae Satures. Natus in hac hora efficitur arrogans, piger, pro fundi intellectas, astutus,melancholicus tristis,indecoras,diligitnigrnm colorem, abundat barbae pilis acer, habet prolandos oculos Ec nigros pilos .est inuidiosus,pallidus procliuis adiurandum di ad mentiendum retinet diu iram subito infirmatur,horret consortium hominum, loquitnr cum seipso cito canescit,sson amat mulieres, non ditescit, est tenax di secretorum conseruator.

Praeterea in hac hora conducit si opereris In hortis, emas prata δι agros. insidieris hostibus,

negocieris cum metallis,colas N seras agros. Sed obest in hac hora tractare negotia cumma gnis dominis , induere nouas ne stes, inciderem infirmitates,nam communiter mors illas sequitur nubere,ingredi naues,lncidere uenam, exigere dc recipere

279쪽

SEBAS M ΜVN STERI. at 3 recipere pecuniam,muri inchoare aedificium tondere crines, facere societatem, bombardis aut iaeulis inseqni hostes. Et quando Sol aut Saturnus est in Capricorno aut Aquaris, qui Saturni sunt domus,praedictaeoperationes in hora Saturni longe efficatiores inueniuntur. Natus in hora Iouis efficitur prudcns, amat iustitiam,est bonus consultator,odit malos homines,praebet se ali js amabilem, fidelem se ostendit sed non ex nero corde, & habet formosam Ze plenam faciem,longos crines antegram nassim est laetus, isericors, nemini nisi rogatus seruilis, amat occulte mulieres,inhiat bonis temporalibus di arridet sibi in his fortuna. In Iouis hora prodest inchoare aedificia, facere pacem, ambulare,

negotia tractare cum magnis dominis, uenas incidere,equitare,nonas induere uestes,nubere, iustitiam exequi,negotiari, pecaniam in negotia exponere,nauigare,serere N plantare,agros colere.

Qui in hac hora aegrotare coeperit, cito conuale scit. In hac hora non praestat sedere piscinas, fontes-cellaria, aut operari cum igne:nec quibquam incipiat lites & iurgia in aedibus lis,nec rocipiat ullus medicinam pro epate. Iouis domus sunt sagittarius N pisces: inquibus cum sue

280쪽

rit est efficatior in operationibas praedictis. Verima quando inuenitur in Geminis, Uirgine

Capricorno,non admodum efficax est in hora sua. In Martis hora natus,habet os magnum di sere semper patens,dentes magnos, acutam faciem,

crispum & sanguineum crinem, est uorax, procli uis ad mendacia,rubicundus facie gloriatur in iniquitatibus, ridet soluin cum iniquitatem secerit: procliuis est ad rapinam,incetidium,iotrocinium iugulationem: nihil sinit inultum, procliuis est

ad omnes iniquitates, non amat mulieres quas tamen concupiscit raro bona excedit morte:est ira

cundus, alios oblique aspicit, non gandet consortio proborum hominmn,habet paruos Omlos. In hac hora praestat emere quae ad bellandum necessaria sunt, praestat rubeos pannos emere, armamenta di arma induere,contra hostes profici Sed obest in hac hora. societatem facere , medicinis nil, nam incidcre,nubere, ambula re peruias, nec ullum opus inchoari debet . Et quando Mars vel Sol est in Ariete aut Scorpione, praedictae operationes multo efficatiores inueniuntur.

In Solis hora natus, obtinebit prolandum intellectum, &sepra amicos ant propinquos suos eligetar ad magnam dignitatem, est iustas, occla

SEARCH

MENU NAVIGATION