장음표시 사용
71쪽
LLI stitutione nancisci possit. Cum porro hujus modi facultates in omnibus ad unam eamdemque mensuram non reperiantur , prosecto nequeunt cum generali institutionis forma conjungi ; admittenda unice , si vel paria essent ingenia ,. & unus omnibus eia set viae terminus , vel admittenda tantum
in quibusdam studiis administrandis , quae in omni vitae ratione utilia , Sc necessaria videntur ; cujusmodi sunt opinionum &consuetudinum studia , adeo a Clerico commendata , a Geographiae , Arithmeticae , Historiae , Geometriae communis , &Musices , quorum cognitio , Sc comprehensio, quippe factorum tantum cognitio, tenuissima quavis animi contentione paratur.
Non ita de I urisprudentia , Physica scientia , Oratoria facultate , & reliquis dici potest , quae ingenia postulant ab ipsa na
72쪽
obsignata. Quoniam Vero ipsa natura est, quae alia aliis ossicia , instituta , & vitae genera ostendit, quis non videt generales& communes docendi methodos , unde primigeniae ejusdem dispositiones , inclinationesque vel plane tolluntur , vel retardantur , ab ipsa natura proscribi ac repudiari Quid illa consociata simul ingenia acria , segnia , prompta , tarda , Vivacia , coercenda alia fraeno , alia stimulis excitanda ρ Cur pariter ire coguntur & qui militiae , & qui daturi sunt nomen Ecclesiae 8 Cur togatus cum publicano P cum negotiatore politicus Z Scilicet , ne a generalis methodi legibus recedamus is Antiquentur istae leges , & omnia , quae naturae pro gressus impediunt , auctore Bacono. a ,inatura quippe si discordem fortunam ha-
73쪽
LIV ribeat , ut sapienter suo more cecinit Alb,Rherius , non aliter , atque in aliena re--gione sata semina , male cedit. a Hinc non raro hominum societas caret hominibus, qui in suo quisque ossicio , & vitae genere Valeant ; nempe quia vel minquam , vel
sero nimis eo se convertunt , quo natura
Vocat , magna temporis parte , & fortasse meliori , consumpta in rebus vel plane inmtilibus , vel ad scopum minime accomm datis. D Revera enim cui bono , negotia- ,, tori vel publicano comparata latinitas, is aliarum linguarum studio multo utilioriri posthabito , nec non absolute omnibus i ,, gnoratis , quae scitu erant illis necessaria,
se ut sua bene munera exercerent. Propte-- rea fit , ut qui exacte conficiunt , quem se studiorum cursum appellant , sint minus, apti ad vectigalia , & commercia me
74쪽
LU V, cenda , quibus tantum praestant , qui se- is se mature ad illa sub negotiatore aliquo is Vel publicano applicuerunt ; & magis D adhuc praestarent nam magistros , qui tari lium rudimenta rerum , in quibus sitae,, sunt opes imperii , cum selida cognitio- ,, ne , & luminibus conjunxissent. Unicuique talia considerant i , artes quae servili exercentur opere , meliori videri debent sortuna frui , quam nobiliores & in-ῖζnuae , quippe quae ut plurimum ab aditificibus peritissimis exercentur. Cur id 3 Quia scilicet tale genus hominum in humili fortuna locatum , & manuum mercede vivens mature ingreditur ossicinas. Pueri adhuc praecepta audiunt , exempla Vident , imperata exequuntur , cur non eUasuri aliquando in arte periti Z Haec porro vestra civitas , Patavini , optimos in unoquoque artium genere alit , aliquos vero tales , ut neminem admittant in peritiae
75쪽
certamen , & apud exteras nationes in aratis exemplum transeant. Ex quo si quis sorte concluderet suimet cognitionem in o ficinis magis , quam in Academia vigere , me certe non repugnante concluderet. Uita brevis , ars longa , limitata vis ingenii humani , haec omnia monent , ne primum aetatis tempus inutiliter transigamus,
sed delecto instituto , & vitae genere , quod ipsa natura indicat , illud sequaris , illud urgeas , illud denique sit, a quo unice detinearis. Ita qui facit , se ipsum noscit,3c cognitionem sui in societatis bonum traducit ; huic autem bono plerumque o stant generales & uniformes methodi , quae dominantur in scholis , raro vel numquam successus prosperos habiturae. Prosperos podiro cum dico , iam non intelligo mediocrem quamdam artis & disciplinae peritiam, neque obtentu fortasse dissicilem , neque
76쪽
LUII M3c immortalitatis notam praesesert ' quoique propterea a generali & communi forma institutionis expectari non potest . Et si
forte unus aliquis excellens prodeat , jam tota sortunae laus est , neque ab uno vel altero exemplo colligere quicquam licet. Scio non defuturos , qui mea velut aegri somnia putantes , negent conciliari quae dico cum multitudine discentium posse , in qua si locum non habeat generalis 3c communis serma institutionis , deficiant scholae publicae & collegia necesse est. Quid
vero sublatis his Τ Tot oporteret praeceptores arcessere, quot juvenes instituendi. Res
quidem dictu facilis , non ita factu. Praeter quam quod , sic urgendo sertasse pergunt : parentes de liberorum statu , non
praeceptores decernunt. Tota propterea parentum culpa est , si prius non detecta liberorum indole , non ingenii & propensionis ratione habita , se abripi potius a con-F sue-
77쪽
LUIII suetudine sinunt & rei domesticae commodo , quam ratione duci & consilio. Ego
neminem culpo ; non parentes , non praeceptores, non instituta majorum evertenda contendo , sed monitoris tantum partes ago. Exerceant parentes jura in liberos , quandoquidem ad parentes pertinent liberi, sed simul animadvertant, tum se , tum liberos pertinere ad patriam. Quaerant familiae commodum , cui sunt praepositi duces , sed societatis non negligant , cujus ipsi quoque pars aliqua sunt. Praeceptores vero , parentum , R illorum , qui Academiarum institutis praesunt, jussa faciant ;sed si parum prospere jussa procedant , moenendi , hortandi , deprecandi etiam sibi re.
tineant ius. Stent instituta majorum , quandoquidem sic reverentia postulat, sed sine temporum vitiis. Vigeant scholae publicae, a vigeant collegia; sed pravis consuetin
78쪽
M LIXdinibus antiquatis. Quamquam , si niliis est dissimulandum , rei adeo necessariae Alabefactatae una salus esset , ut quot sunt ferme instituta , & vitae genera praecipua, tot aperiri possent societates , & collegia, in quibus & res militaris , , & civilis , &politica , & quae ad Ecclesiam , Sc quae ad commercium pertinent neque enim sunt plura haberent peculiarem sedem ac pro Priam , quemadmodum disciplinae omnesia hoc Musarum domicilio suam singulae
recognoscunt. Sic non dubitaverim , quin selicius procederent & aequabilius humanae secietatis negotia. Numquid vana opto ZNihil opto quod jamdiu a magno Verulamio non fuerit optatum ; nihil in quo sapientes viri copiam & praestantiam hominum , qui publicis privatisque rebus prindefient , non reposuerint ; a) nihil den, F et . que
a V. l. de aram. Scient. lib. 2. Diuitiaco by Cooste
79쪽
que quod Veneta immortalis Respublicatum bello , tum pace semper de gloria imperii , 3c populorum selicitate sollicita, non viderit optimum & jam inceperit aggredi. Intelligitis opinor , Auditores, loqui me de
collegio illo militari Veronae recens erecto , quod cum Venetae munificentiae maximum est testimonium , tum nullum apertius in reliqua vitae officia futurae voluntatis indicium. Sed rem suscepi , quae quo magis excutitur , eo majorem dicendi occasionem praebet. Ergo ut extremum aliquid habeat oratio , ad vos me totum converto , Optiami Adolescentes , qui si nondum per alios cognitionem vestri capessere potuistis , quam doquidem opportunitates omnes Triumui. rsim sapientissimorum, & Veneti Augusti Senatus munificentia vobis abunde sunt , per vos ipses capessite, tamquam reliquarum ba sim & sundamentum. Noscite animum , sed ut imperet , corpus noscite , sed ut obtem
80쪽
peret ; utrumque simul noscite, sed ita , ut
cognoscatis alterum alterius ope vigere. NG-
scite ignorantiam, in qua nascimur, ad eam arcendam ab illa , quam per judicia praepostera cumulamus ; noscite intelligentiam , qua stimus donati ad ea omnia avertenda, quae aut ejus dignitatem non decent , aut ejus vim non exaequant , aut ejus propeusioni repugnant. Μemoriam noscite , sed ut exerceatis in iis , quae sunt cum solida virtute coniuncta , & a quacumque instentationis specie , & saluae admirationis
aliena ; vitiorum denique omnium tum animae tum corporis noscite in voluntate remedium ; & ipsius voluntatis sive corruptae sive corrumpendae petite ab ipsa voluntate praesidium. Tantum vero operis , &laboris , quantum est se ipsum posse cognoscere , ut bono ac generoso animo suscipiatis , vestros identidem convertite oculos in tot praeclara nostri Lycei lumina, alio.