장음표시 사용
51쪽
M XXXI etiam , non mihi , sed Lochio, unde sum
mutuatus. a) Ego interea, unde digre fias rediens , considero , ex eo quod homines in levissimis occupantur , non solum ab iis meliora non gigni , quaeque dignZmagis essent hominibus , sed ea ipsa , in quibus versantur, sine experimento relinqui. Id serme contigit disciplinis contemplatrici
bus , quae fere contempta iacyrir , C actae
cedere locum artibus , queis primo rudibus , deinde commodis , postea excultis , perpetuo auctis numquam defuit hominum cura , neutiquam delatura , nisi prius hominum studia cupiditatesque deficiant. Illae contra pro magna fortuna ducerent , si e suis deiectae sedibus , ut sunt , aquarum more possent eo saltem ascendere , unde descenderunt. Neque aliud in causa est ,
nisi quod Verulamius animadvertit b )
52쪽
homines scilicet neque opes, neque τἰres fuas bene nosse , verum de illis maiora quam par est , de h is minora credere ; ita sit, pergit ille, ut aur artes receptas infanis pretiis aesimantes , nihil amplius quaerant , aut se ipsos plus aequo contemuenycs , vires suas in levioribus . consumant , in iis , quae ad summam rei faciant , non experiantur . Sed
quemadmodum disciplinae contemplatrices, remota intelligentiae vi , quae illas aurae instar vitalis foveat , nutriat , foecundet, sunt res emortuae , & veluti supra basim statuae , in quibus praeter nomen nihil est additamenti : ita & mentis humanae vis non exercita in illis , inertia & torpedine paulatim deficit , atque instar ferri sua quadam rubigine conteritur ; ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio
eget. Verumtamen de necessario mentis exeris
citio , non minus quam corporis , ad com
53쪽
sca XXXIII parandos habitus , in quibus tum corporis tum animi operum perfectio inest , dicemus alias. Unum adhuc velim animadvertatis , me , dum intelligentiae vires commendo , dum exercendas aio , dum in levibus Sc minutis non occupandaS contendo , non idcirco indiscriminatim ad omnia traducere ; satis enim experientia sumus edocti , nihil vel tentatum supra vires , Vel invita minerva suceptum felici exitu commendari. . Restat Deorum maximum beneficium , memoria , quae quo notior videtur reliquis,
eo magis sortasse latet. Tot enim ac tanta sunt , quae memoriae titulo circumserun
tur , ut in vera ac legitima distinguenda facillime decipiantur & illi , qui cetero. quin decipi minus solent. Memoria est, sexcenta Scriptorum nomina, sententias , paginas , typographum , annum, uno spiritu recitare , & quaecumque audita , vel lecta e C dem
54쪽
M XXXIV dem statim ordine , vel etiam Inverso repe4tere ; memoria est super re qualibet proposita
extemplo vel orationem contexere , Vel cadiminum millia proserre ; memoria est , quae cumque in sermonem cadere possunt , vel mordaci aliqua similitudine perstringere , gravia quaeque , ac seria in iocum vertere , vel contradicendo & cavillando quidvis eludere. Verumtamen haec , & similia recensita a Bacono , a quae ingenio aliquo atque usu aliquando ad miraculum amplificantur , laudanda negat ultra su-nambulorum , & mimorum agilitates &ludrica . Quinimmo sic utraque simul coniungit , ut unum ab altero experimenti genere non distinguat , nisi quatenus unum
enervat corpus , alterum animum. Ceterum
praeter admirationem , quam primo aspectu
55쪽
pariunt fortasse aliquam , utrumque per se nihil habere contendit, quod satis homi
Ego mitius agens, ne videar iniuriosus nimis in illos , qui talia praestare possunt,& sua suis relinquens , memoriam tantum a memoria disti liguo ; memoriam scilicet, quae memoria semper mansura est , neque ultra procedit ; ad quam pertinent portemta , quae audistis ; a memoria , quae aliquando , ut ita dicam , memoriae natura exuta , in scientiam migrat. Illam quantum decet laudo ; hanc & maxime laudo 3c noscendam propono , tamquam cognitu dissicilem , quippe quae nihil , vel parum habet externi , per quod commendetur. Locuplex est , sed non jactabunda, exculta, sed non sucata , liberalis , sed non profusa, varia & multiplex, sed composita ; non multa assectat , sed quae idearum tantum &ratiociniorum , quam reconditam habet se. C a riem,
56쪽
XXXVI Hem , perficiat. Quidquid retinet , cum
principiis retinet unde profectum , cum finibus , quos spectat , cum nexu , quo cum aliis jungitur, cum relationibus, per quas dilatatur , cum adjunctis necessariis, & propriis , quae comitantur - Singula porro , instar apium , quae ..... liquentia mella Stipant, re dulci distendunt nectare cellas , ita distribuit , & suis unaquaeque habet disclusi locis , ut quocumque tempore proVoces , jam non obtrudentem res
pro rebus , nou dubiam & ancipitem , quid reticeat, quid proserat, quid prius, quid posterius exhibeat , sed paratam semper inverinias ad desiderii mensuram tibi omnia fide liter ministrare. Quinimmo quam saepissime
fit, ut suorum Vota anteveniens, etiam non
evocata prosiliat. En illa memoria, illa quam Plato , & Aristoteles fulcrum sapientiae , sensuum , atque intelligentiae custodem di. xerunt & quam ego alias , cum pro Rhe-
57쪽
- XXXVII torica 'cau in egi , H quae ultimo ediscenda loco proponebatur , plerisque vestrum
audientibus commendavi , commendaturus quotiescumque ferar occasio eontra imperitos , qui nescientes memoriam a memoria
distinguere , absolute pronunciant inutile pondus , impedimentum scientiae , non quod fortasse ita sentiant , sed ut sucum faciant ignaris , & novi aliquid dicere videantur. Sed iam audio , qui dicat : Haeccine illa speciosa & recondita cognitio , quam paulo ante pollicebaris , & ad quam assequendam tute nobis viae comitem proposuisti Tantone orationis apparatu fuit o-
ρος ad exhibenda , quae sunt vera quidem, sed jamdiu omnibus perspecta , & cognita,& quae in quotidiano scholarum usu ver fantur 3 Ita quidem esse deberet , sed non est . ita. Putat enim se ex amoris praestigio qui
58쪽
XXXVIII quisque sui intelligere , & bene facere, quod neque satis intelligit , & praepostero facit , in suismet erroribus sibi placens, quasi alter AEneas , qui in admiratione filii detentus , jam non videbat qualis erat, sed qualis ex artificio Veneris apparebat.
Restitit aeneas , claraque in luce refulsit, os, humerosque Deo similis, namque illa decoram Caesariem nato genitrix , lumenque iuventae Purpureum , & laetos oculis afflarat honores. a'
Quae cum ita sint, an non est , cur jure initio dixerim , id unum exoptatu .ras disciplinas , si loqui possent , ut in manus illorum inciderent , qui se prius bene novissent Τ Quanto igitur magis p. gnorando , intelligendo , recordando ad praedictam ignorantiae , intelligentiae & --
moriae normam accedimus , tanto magis ad scientiae persectionem accedimus. Hoc a nis
59쪽
M XXXIX tem quid est aliud , nisi praebere disciplὼ
nis modum , quo non solum mutari possint in melius , sed , quod dissicillimum videbatur Verulamio, etiam in majus. Sed id non prius praestiteris , quam tui cognitionem fiteris assequutus , animi scilicet , & corporis ; quandoquidem actiones animi, quas nos principes appellamus , graeci vero ηγεμο)Hη s , iam trahunt corpus in consensum , & ipsa quodammodo corporis vitia participare videntur. Quare vir magnae amctoritatis Galenus , Ο in philosophicis &naturalibus , quemadmodum illud quod dicimus ingenii acumen , grece ἀνχίνοιαν , facilitatem discendi , memoriam validam, opinionum constantiam, ad subtilem quamdam substantiam cerebri , facilem ad suscipiendas sermas , stabilem , & firmam ad retinendas traduxit , sic in contrariis con-
60쪽
enim validius reliquorum malorum remedium voluntas est , tanto est difficilius, illam ab omni labe tueri integram , ut quo res postulat , cum fuerit traducta , nulla ex parte deficiat. Heu enim qualia,& quanta , quibus culpari solet i omittenda non sunt Leonis Magni verba , quae paucis complectuntur 3c quidquid ei vitio vertitur , & simul oportet de ipsa noscere ad perficiendam cognitionem nostri. is Vo- ,,luntas , inquit , hominis vaga , incerta , ,,infirma ad efficiendum , facilis ad auden, um, in cupiditatibus caeca , in honoribus,,tumida , curis anxia , suspicionibus inquierita , gloriae quam Virtutum avidior , famae sequam conscientiae diligentior, & per omnem fisui experientiam miserior fruendo iis, quae seconcupiverit , quam carendo , nihil in sui