장음표시 사용
61쪽
M XLII Si haec sunt voluntatis vitia , unde petenda salus 8 Non aliunde quam , Deo serente opem , a voluntate ipsa : ipsa sibi remedium , si fuerit corrupta ; ipsa sibi praesidium , ne corrumpatur.
PARS TERTIA. EX posui hactenus quaenam suimet esse
debeat cognitio , cessura feliciter indisciplinarum & artium commodum ; reliquum est , ut haec eadem in Doctoribus consideretur. His quippe est necessaria , ut 3c seipsis regant , & alios regere valeant, quibus nondum per aetatem quicquam audere licet. Cum porro Doctores dico , hoc uno vocabulo amplector omnes , qui quacumque ratione ac tempore praesunt liberis educandis. Interest enim maxime , ut quam celerrime fieri potest, obviam prae.
62쪽
XLIII judiciorum contagio eatur , a ingruenti
iam nobis omnibus vix in lucem eductis, nisi etiam erumpenti in ipso utero matris;& a quo , dum maneat actionum 3c cogitationum mentis cum rebus corporeis vinculum , immunes plane esse non possumus. Hinc apparet quantopere sit necessaria utriusque substantiae cognitio iis , qui suain qualemcumque praestant operam liberis, ad regendam sic institutionem , ut neque ex parte animi , neque ex parte corporis quicquam sit , in quo deficere videantur. Verumtamen si nihil est dissimulandum , ita in institutione liberorum a natura , ipsaque ratione descitum est , eo praesertim tempore , quod inter nutrices & magistros intercedere solet , ut quid corpori , quid animo sit consentaneum , ignorare penitus videamur. Attingamus primum aliquid de
D et com a Animetherienda his multa de Rusibio saeculi nu- βου , in alia dissertatisne ad hoc instituta dabuntur.
63쪽
corpore, ut ratione & via procedat oratio. Credo scilicet , postulare naturam , ut Vix natus infans quasi mancipium repetitis Vin culis constringatur , quibus perterrefactus Mnimus cur se non inde subducit ὶ Interea vero quae vitiois notae ob retardatum sanguinis motum contrahi non debent ab illo recenti ac tenuissimo corpore , cui, quam a perit natura , Via ad incrementum facilis 3c expedita sic intercluditur , ut mirari jure possimus & miraculi loco ponere , quo modo infantes inter tot nodorum angustias,
in artus & hominum corpora excrescant..
Staret utinam hic res , neque haec nimia quasi saevities , a cultu illo nimio & superstitiosa mollitie exciperetur . Ex quo plerumque cons uitur , ut ictibus aeris , & pravis ejusdem constitutionibus obnoxia magis corpora fiant. Hinc illae temperamentorum texturae enervatae , exiles neque aptae ad exercenda ea vitae mune
64쪽
ra , quae non magis in virtute animi , quam in robore corporis sita sunt. Non ego is sum , qui revocare ad vitam velim
mores veterum Germanorum , quorum natos in omni domo nudos ac sordidos, dominum & servum nullis educationis deliciis distinctos , inter eadem pecora , in eadem humo degere cerneres , donec separaret aetas ingenuos , virtus agnosceret. a) Sed quod
sapientes viri monent , b qui hac de
re cum laude scripserunt , hoc tantum vellem , ut nobismet propositis nationibus non barbaris ad imitandum , caeli semper ratione habita , δc proportione servata, tantum hac in parte esset de morositate detractum , ut hyemem , aestatem juxta pati assuescerent , & reliqua tolerare , unde
b in Vid. inter caeteros Gregori Brennum in suo de liber.edueat. libello, in quo habes fanam philosophandi Ia-ionem cum sili simplicitate coniunctam .
65쪽
M XLVI E firmior fit corporis habitudo ; eo namque desinit plerumque res , ut quidquid detrimenti corpora capiunt, totum hoc in animorum perniciem Vertat.
In quorum quidem animorum regimine scire velim , quousque nostra sit progressa
cognitio ; sed quid dico progressa , si nondum videtur incoepta ξ Nisi sorte peritiam dixeris primo aetatis quinquennio , eo feome tempore , in quo lineamenta prima cogitationis apparent , in ipso veluti sinu erroris , mollitudinis , blandimentorum omnium relinquere liberos. Sic enim appellari. Oportere puto , neque aliter, illud muliercularum regimen , cui sumus obnoxii; quod si saperemus , totum deberet esse juris philosophorum. Quae namque sunt primum tradita , ea in animis insident , &prout aetas procedit , sic & ipsa procedunt,
novisque semper adaucta viribus totam vitam comitantur. Non aliter in adolescen
66쪽
s XLVII o, te planta tenuissimum inflictum vulnus paullatim sic dilatatur , ut quod primo oculorum fugiebat aciem , indelebile jam factum videas totum sere ambitum adultae arboris Occupare. At quaenam , amabo , sunt istae liberorum praesides , eo praesertim tempore , quo nullum sertasse aptius ad serenda semina , quae non eludant me sem fallacibus herbis Τ Numquid illae majores natu propinquae a Tacito commemoratae & descriptae , quarum probatis spectatisque moribus omnis familiae soboles committebatur , coram quibus neque dicere fas erat quod turpe dictu , neque facere quod inhonestum factu videretur & non modo studia curasque , sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam , & verecundia temperabant Τ a Utinam tale adessent ; neque enim philosophis indige
67쪽
XLVIII ε remus. Sed jamdiu in istarum locum susfectas vidimus ancillas , & servos plerum que vilissimos , nec cuiquam serio ministerio accommodatos , qui fabulis & erroribus
teneros statim certant animos detinere.
a) Non deerit sertasse , cui inane aliquid& ridiculum videatur de philosophis cogitare , ubi de prima puerorum aetate agitur ; quae prosecto nil habere videtur, quod cum tanta nominis gravitate conveniat. Verumtamen hoc non tam ex rei distacultate nascitur, quam ex praeiudiciis, queis assuevimus , & quorum propterea damna ex consuetudine sentire nequimus. Revera enim quid gravius , quid praeclarius , quid pallio philosophico dignum magis , quam
humanae mentis primae veluti eruptioni , ortui scilicet , progressui , incremento idea
rum a) Tae. Dc. cit. Duiligod by Corale
68쪽
M XLIXrum praeesse ξ Hoc autem quid est aliud quam praeesse operi , & constructioni humanae felicitatis Θ cujus consequutio si tota pendet ex hominum cogitatis , cui demandanda cura regendi tantae sundamenta m lis , nisi viro philosopho , si necessitatem rei noscimus, & vim nominis intelligimus ΤNon dedecet , si diis placet , philosophicam dignitatem cultura florum , herbarum , non insectorum venatio ; quin immo , qui nomina , figuram , ordinem , texturam , mechanicam rationem assequitur, magnum aliquid se assequutum putat. Ad examen non revoco quanti haec valeant ;nec metiri placet utilitatis gradus , quam pariunt. Mitto etiam quaerere , num studia hujusmodi seorsim sumpta , ut plerumque fit , neque ad generale principium ,
& communem quamdam rationem traducta , quemadmodum Aristoteles docet , ju. re possint in Sapientiae veluti arce locari. , E
69쪽
an potius inter inania & subcessiivi temporis oblectamenta relinqui. Sed habeant
quantum utilitatis & honoris cultores tribuunt. Non tribuent mehercle belli & pacis artes , non Reipublicae administrandae rationem. Per illa non hominum vita , non rex defenduntur ; neque arant per illa homines , neque navigant , neque aedificant ; non extenduntur commercia , non promoventur negotiationes , religio non eminet , non cohibentur affectus , non augetur vita commodis , non felicitate societas. Si vero haec omnia per juris scientiam , per oratoriam facultatem , per mathematicas disciplinas , per artes mechanicas , per philosophiam denique talia parantur ; sic a principio hominum institutio regenda , ne quae humanae felicitati instrumenta sunt vel otiosa jaceant , vel imperite agitata , bona societatis imminuant. Sed quidquid ad corrigenda primae
70쪽
is a LIillius institutionis vitia , & dici 3c fieri potest , vereor ne sit inutile : ita saeculi
se mores habent. Unaquaeque enim natio& familia habet sua , quae sertasse non dis simulat , aliquando etiam improbat , Scnescio quo fato retinet. Sed mittamus pueritiae annos, relinquentes naturae 3c casui toleranda , & corrigenda nutricum , servorum , & pravae consuetudinis vitia. Numquid cum parentibus redditi , dc praeceptoribus traditi sumus , noscitur magis homo, & regitur institutio selicius 8 Si generales docendi methodos , quae adoptari solent in scholis, ex una parte considero , ex altera vero ingeniorum diversitatem , varium & multiplex genus institutorum , quibus sese dant homines , nil videtur mihi ab homine cognosci minus quam homo qui non prosecto est ita comparatus, ut quam illi largita non est natura , phantasiae & intelligentiae vim , ab arte , atque iu-