장음표시 사용
3쪽
TYPIS SOCIETATI TYPO RAPHORUM RATHLAVIRNsIUMMDCCCLXXXVII.
6쪽
. . . . . . . . . . . . - . - . .
7쪽
ix ulla quaestio litterarum Graecarum imprimisque eloquentiae Atticae inter homines doctos aut acrius studium excitavit aut maiorem dissensionem commovit quam illadisquisitio, quae posita est in epitaphii, qui Lysiae inscribitur, Vera origine statuenda. Neque hoc mirum esse debet. Nam iure dubitare possumus, utrum haec oratio plus auctoritatis habeat ad antiquiorem eloquentiam Atticam cognoscendam, an plus praebeat dissicultatis ad Verum suum metorem explorandum. Atque quantum pondus et momentum Lysiae epitaphius, siquidem genuinus est, ipse per se habeat, utpote qui antiquissimum sit sui generis monumentum idque aesarissimo illius temporis conditum oratore, non opus ridetur esse Vel uno Verbo monere. Quantum vero valeat ad alia eiusdem aetatis scripta illustranda, satis apparebit, cum argumenta ipsa, quae extrinsecus ad eius fidem auctoritatemque demonstrandam afferuntur, explicaverimus. Diiudicationem autem huius quaestionis dissicillimam esse vel inde elucet, quod quamvis multi adhuc hanc causam tentaverint quamvisque magnam operam atque doctrinam in ea consumpserint, mea quidem sententia nemini adhuc contigit illud quasi quoddam aenigma litterarum plane persolVere atque ad exitum adducere. Nam si historiam et praesentem statum huius quaestionis breviter perlustramus, ut semel
inde a Reishi de Lysiae epitaphii genuina origine dubitationes excitatae sunt, decursu temporis totidem docti ac praeclari viri contra eum adversarii, quot pro eo patroni 1
8쪽
exstiterantio longe studiosissimus Lysiae defensor laetus est Lebeauus libro suo 1863 Stuttgardiae edito: Lysias Epitaphios ais ech erWiegens ' Qui quidem vir opusculo
suo, in quo ceterum p. 4 10, quaecumque de epitaphio usque ad eius tempus testimonia erant dicta vel commentarii scripti, diligenter composuit, tanto cum studio hoc patrocinium suscepit tantaque persecutus est diligentia atque doctrina, ut omnes dubitationes sustulisse controVersiamque in omne tempus diremisse videretur. At nihilominus a pius )et lassius ' epitaphium condemnaverant, eorumque sententiam secuti Echerius' et Richterus' ut spurium contra
Lebeauum accuratius demonstrare conati sunt Veteres suspiciones noris argumentis confirmantes, novas dubitationes cumulantes. Quae cum ita sint, tantum abest, ut de Lysiaca origine epitaphii satis constet, ut haec contraria opinio magis magisque evincere atque plus in dies inveterascere videaturio tamen illa huius orationis condemati praepropera esse neque satis rationi verae doctrinae respondere mihi videtur.' Εquidem certe quanta poteram maxima opera ae diligentia in hac re collocata pro mea parte OV argumenta inveni, quae epitaphii auctoritati fideique lavent. Huc accessit, quod editione huius orationis nuper per Erd- mannum ourata.' quae in diligentissima nova collatione codicum posita est,' iam huic quoque criticae exercendae firmissimum fundamentum iactum est, quod haudquaquam nostrae sentenuae videbatur obstare. His igitur rationibus conmotus atque nixus in animum induxi conari, si mihi
in Ante L. hanc causam defenderat praecipue seversius: Disputationis de Lysia epitaphii auctor caput alterum Goth. 1839. moesting. Gel. Ang 1864, M. I, p. 824 s.' Gesin de ait Bereci. H, Liam. 1868 p. 42 s. ' De spitaphio Lysiae oratori fias tributo. Berol. 1868. ' De epitaphii, qui sub Lysiae nomine fertur, genere dicendi.
9쪽
contingeret demonstrare epitaphium nihilo secius Lysiae tribuenm veterumque testimoniis fidem esse habendam. Atque ut, quoniam haec res tam dissicilis est, timeo, ne
audaciae temeritatisque crimen subeam, quod audeo eam tentare denuoque in medium proferre, ita, quoniam eadem tam graris est, spero operae pretium me esse facturum, si
mihi contigerit ad eam certo a definite diiudicandam vel
Si examinamus argumenta, quae in epitaphii vero auctore exquirendo in utramque partem a Viris doctis extrinsecus assumuntur, non tam dissensionem hominum mirari quam rerum ambiguitatem dolere debemus. Nam Lebeauus iique, qui epitaphium Lysiae esse volunt, Schoe orati hexemplum secuti contendunt latonem in dialogo Menoeno componendo ea ratione ductum esse, ut hac sua oratione stinebri Lysiae potissimum epitaphium tum perstringeret atque irrideret, tum vinceret ac superaret. At Vero inexenus ipse a multis in dubitationem vocatur atque ad declamatorem aliquem posterioris temporis reicitur. Quin etiam Sauppius 'indicium, quo utraque simul harum orationum reiceretur, sibi videtur repperisse contendens ludos funebres, quorum in
utraque oratione mentio fit, belli Corinthiaci temporibus nondum celebratos fuisse. Eadem atque simillima est ratio, qua Lysiae epitaphius cum Aristotelis artis rhetoricae libro II cohaeret. Nam cum ibi c. 10, manifestissime epitaphius noster confirmetur, alii hunc locum suo iure pro testimonio huius orationis auctoritatis accipiunt, cum alii id nihil saciant neque curent, quoniam illum quoque librum pro spuri ac subdito certe pro rariter interpolato habendum esse arbitrantur. Quid vero dicam de ratione, quae epitaphio intercedit cum panegyrico Isocratis Quae quidem quaestio
10쪽
plane in controvertia versatur. am manifestum est aut Doeratem in hac sua oratione componenda ex epitaphio nostro hausisse aut huius auctorem, quisquis est, panegyricum excerpsisse, nisi sorte putamus utrumque oratorem unius
et eiusdem alius scriptoris scrinia compilarisse. Itaque ex hac quoque huius quaestionis ambiguitate ad suum utrique sectatores commodum, prout de epitaphio sentiunt, capiunt stuctum. Contra minus incerta et obscura est necessitudo, quam Lysiae epitaphius cum eiusdem oratoris emtico habet. Cum enim de huius oratiunculae origine Lysiae iam satis certe constare videatur,' quoniam ad genus demonstrativum prope accedit, optimo iure ex eius compositione de fide epitaphii ratiocinari debemus. Certe hae orationes invicem sibi Lysiam auctorem fideiunt atque tuentur, siquidem aliquam, quaecumque sit, maiorem similitudinem inter eas intercedere ostendi potest. Sed utut erotici quidem ratiose habet, quamvis de veritate argumentorum, quae imprimis Lebeauus ex omnibus illis scriptis ad epitaphium defendendum attulit, mihi ipsi persuasum sit, tamen concedo in iis acquiesci non posse, quia non in indamentis plane firmis posita, certe non ita munita sunt, ut non adversario ex aliqua parte latus praebeant. Immo vero satis apparet illa scripta partim ipsa confirmationem suae fidei auctoritatisque desiderarere neque eam nisi huius ipsius orationis germana origine aliunde demonstrata adipisci posse videri. Itaque momentum a fundamentum quaestionis ad genus dicendi iudicandum comparationemque inter epitaphium et ceteras Lysiae rationes genuinas aciendam videtur esse transferendum. At in hac re dissensio etiam maior acta controversiaque magis exacuta est. Et profecto compositionis quidem quoque in epitaphi natura in universum tantae ambiguitatis speciem praebet, ut hic non sagacitate investigantis, sed divinatione vaticinantis opus esse videatur. amquamquam Lebeauus oelscheri' dubitationibus refutatis ac dilutis ipse in hac quoque re tantum praestitit et effecit,3 CL Blassius l. l. p. 416 s. io vita et scriptis Lysiae p. 48-54.