장음표시 사용
11쪽
ut nihil iam contra dici neque epitaphii auctoritas rursus labefactari posse videretur, tamen eius adversarii in ipso potissimum genere dicendi procul dubio certa indicia spuriae huius orationis indolis se invenisse arbitrantur. Quae quamquam ita sunt, nihilominus nosmet illis, quas supra attulimus, causis commoti hac ipsa altera potissimum inquirendi ratione id, quod propositum est, demonstrare
conabimur. Itaque nunc primum illis adversariorum nostrorum dubitationibus occurramus.
Sunt qui epitaphio vertant vitio atque obiciant inopiam argumenti affectationemque sententiarum, perturbationem dispositionis, inconcinnitatem compositionis, insolentiam veriborum tumoremque elocutionis. Quatenus haec opprobria iusta sunt, eatenus etiam illa epitaphii vitia prorsus probari atque excusari possunt. Nam si Volumus, Lysiae epitaphius pariter atque eiusdem eroticus re vera sophisticum quiddam atque artificiosum spirat, et quanto illa amatoria ratiuncula distat ab illo, cui opposita est, sublimi atque divino ingenio Platonis, tanto haec nostra funebris abhorret serea maiestate et gravitate sententiarum epitaphii apud Τhucydidem Periclei. Apparet oratori, quamvis calcaria admoveret, non licitum fuisse altius assurgere et Molare terminosque, qui ei a natura positi erant, transcendere. Atque quo magis hae Lysiae orationes sublimitate ac praestantia argumenti rerumque carent, eo magis artem quandam ostentationemque in explicando atque dicendo affectant. Verum cum orator in erotico ut in materie abstrusiore sermonis simplicitate ac tenuitate servata magis argumentorum minutam subtilitatem ostentet argutiasque sectetur, idem in epitaphio ut in argumento grandiore haudita sententiis elatus magis ipsorum Verborum iactantia artificiisque ornamentorum animos audientium captat. Quomodo
hoc convenit cum illa Lysiae simpliei atque inaffectata dicendi vi in genere iudiciali me nobis auxilio est illud de Lysia testimonium Dionysii, quod non possumus sacere
12쪽
quin iterum atque iterum appellemus et proseramus is ab
ακροατη ἄσπερ σοκρατη ' Δγὶμοσθλης. Nihil nisum rerum magis congruit cum re in natura posita quam hoc iudicium. Orator in genere demonstrativo debilior est et, quia ipse id sentit, sublimior et grandior esse vult, id est: quod naturalis ingenii eum deficit, id quasi arte compensare studet. Qua autem de causa Lysias in illo genere deterior fuerit ac minus profecerit, idem ille oriticus nos docet, )oum dicit eum magis idoneum esse ad parva et mira et difficilia dicenda venuste quam ad magna et copiosa alide. Hac re arte continetur, quod apud eundem Dionysium )confirmatum invenimus, oratorem melius solvisse με docere
et persuadere quam πάθει commovere et rapere. Cum
autem in oratione demonstrativa posterius potissimum assectuum genus multum aleat, necesse fuit Lysiam hac quoque de causa in epitaphis inferiorem exsistere.
In dispositione partiumque distributione Lysias item haud ita validus dioendus est. Quae iudice Dionysio 'simplex est atque plerumque uniformis, PlatoneMyVero in eroti eo quidem certe vitiosa. In qua re hoc emitur et qua ratione explicari potest Non magis quam in rerum inventione philosophus orator est in rerum dispositione dialecticus. Namque omni arte repudiata atque reiecta solo ingenio ductus in exponendo argumento non rationes quasdam generales sequitur, ad quas res reserat, sed res ita describitet enarrat, ut ab iis demum quasi notiones communes rationesque repetat. Adhibet igitur rationem, ut ita dicam, magis inductivam et historicam quam deductivam et philosophicam. Ex hac autem expositione primum consequitur, ut saepe res proposita parum presse definita ac circumscripta sit, parumque aperte exstet aut omino desit principium quoddam atque cardo circum quem omnia ac singula Vertantur, quo cohaereant et contineantur. membra deinde
13쪽
orationis ipsa argumentaque, quoniam non ad altiorem quandam rationem revocata sunt omnique interiore carent
Vinculo, quodammodo sui quaeque iuris sunt tamque laxe extrinsecus quoque inter se cohaerent, ut quasi dilabi videantur. Certe solis illis semperque similibus transgrediendi particulis extrema tantum annexi partium mei potest. Qua de cansa, idque lato 3 de rotio quidem aperte significat, singula argumenta, nisi sorte temporis ordine continentur, ad libidinem inter se transmutari possint,
ut toti rei nihil molatur. Huic igitur simplici atque illaboratae ne dicam rudi disponendi et annectendi rationi subiecta est tam historica illa rerum silva epitaphii quam dialectica materies erotici. Quin etiam genus iudiciale
illius solutae argumentorum annexionis valde memoriam excitat atque in oratione Agorate optimum huius rei exemplum praebet. Denique quoniam Lysias in exponendo a rebus ordiri solet, necesse est in eius rationibus sere historicum elementum praevaleat, generalior autem considerandi atque argumentandi ratio plus minusVe recedat. Ac quemadmodum orator in genere iudiciali ad res ipsasse applicat in iis enarrandis breviter tantum et tamquam furtiVe argumentans atque persuadens, hic in epitaphio quoque lactis maiorum enarrandis maximam partem tribuit inter eas strictim et quasi per transennam docens atque
Compositionem epitaphii ut recte iudicare atque aestimare possimus, historica contemplandi ratio nobis videtur esse ingredienda. o Lysias in nascente et crescente eloquentia
Attica nescio quam singularem ac praecipuum locum tenet. Nam quamquam inter omnes constat hunc oratorem primum
simplicior dictioni operam dedisse atque adeo illius, quod
omnibus notum est, iudicialis generis auctorem exstitisse, tamen non minus pro certo stat eundem Gorgiae ceterorumque Siculorum disciplina imbutum iisse, qui elaboraverunt in genere illo demonstrativo ad ostentationem comparato atque poetico quodam colore distincto. Quare paene
14쪽
dici posse videtur in nostro oratore quasi duo genera dicendi, Siculum et Atticum, confluxisse atque coaluisse.
Nam quamquam eae, quae nunc eius exstant, orationes
iudiciales proprio lacu astuque carent, tamen id multum reseri, utrum Lysias tamquam uno impetu omnia illa dicendi artificia abiecerit neque ullum vestigium eorum reliquerit, an illius Siculorum disciplinae artisque vis in demonstrativo saltem eius genere plus aluerit Vel etiam praevaluerit. De qua re quamvis certo in universum compertum sit atque in Vulgus constet, tamen de pergravi loco duo gravissimi antiquitatis auctores inter se dissentiunt. Nam cum heophrastus illam Lysiae orationem pro Nicia, ut videtur, declamandi causa scriptam respiciens huic oratori nimiam ostentationem opprobrio secisset illamque aequalitatem consonantiamque membrorum increpans ineptam atque poematis instar vocavisset, Dionysius hoc de Lysia iudicium vehementer impugnat orationem illam ei abiudicans. Reprehensio severi philosophi licet serri possit rhetor in hac re mihi quidem multo severius iudicasse videtur, quam ut ei necesse esset illam declamationem Lysiae abrogare. Nam quod ad antithetorum usum attinet, nonne his mamentis huius oratoris dictio etiam in omnibus iis, quae exstant, orationibus quasi intexta est Quae quidem quamquam, ut motius ' confirmat, non tam ex industria ficta laetaque et ad ostentationem composita sunt quam quae ex rebus ipsis nasci naturamque sequi videantur, tamen lassius,' qui quidem ipse pro sententia Dionysii heophrasto obloquentis acriter pugnet, iure miratur, quod hic Lysiae iudex illam a Photio commemoratam huius oratoris tam propriam rationem adeo non in censum Vocaveri Quare iure ponere debemus Dionysium sive nimio Lysiae studio ductum sive magis elegantiae quam historiae rationes secutum benignius, quam par erat, hunc oratorem in illa re iudicavisse. Si autem hoc ita se habet atque cum omnino Lysiae eum schola Sicula cognatio principio artior fuisse putanda, tum illa ratio pro Nicia scripta re vera genuina habenda est,
15쪽
ex hac re compositis epitaphii satis superque explicari potest. Nam orator, quamquam manifesto iam vel maximos globos in ambitus referre ac rotunde circumscribere studet, tamen rigorem quondam compositionis antiquae nondum plane superare potet cum ex altera parte etiam longa serie semperque simili tenore antitheta continuet. Blud erum ipsum concinnitatis studium, in ostentatione demonstratio positum, necesse est magis uniformem emotat
continuationem membrorum rotundaeque ac circumscriptae compositioni verborum ossiciat. Cuius rei non est insignius exemplum quam agmentum illud epitaphii Gorgiae, quod, prout antithetorum matu maxime abundat, ita rotundi quidem ac compositi minimum habet. Quod artis huius rhetoris haud dubie genuinum monumentum
longa sua oontinuatione membrorum aequalium aequaliterque structorum in historia eloquentiae Graecae quasi archiae cuiusdam stili vice fungitur. Etiamsi igitur non quidem ponere volumus hoc Gorgiae epitaphii genus coinpositionis Lysiae in condendo suo epitaphio direct ut
exemplum ante oculos obversatum esse, in hac re consideranda historica rati a comparatio utique recusari non potest. Nam si huic solutae compositioni Gorgiae Isocratis illam persectam absolutamque periodorum rotunditatem opponimus, nonne noster epitaphius inter hos oratores in medio ponendus atque tam componendi ratione quam aetate quasi transitum inter eos sacere putandus est Itaque haec orati haud obscurum quendam gradum progressumque inperiodo panegyrio excolenda significare videtur. Cui autem magis consentaneum est hoc munus Vindicari epitaphiumque
tribui, quam eidem Lysiae, qui iudicialem quoque periodum aut ipse demum invenerat aut iam inventum excoluerat δ)Neque vero in ipsius iudicialis generis compositione, in qua
quidem orator perquam multo plus quam in panegyrica elaboraverit atque versatus sit, aut plane exculta aut semper eadem indoles comparet, sed huic quoque antiquus quidam rigor affectatioque plus minusve adhaeret.
16쪽
M iisdem rationibus originis et naturae eloquentiae epideicticae elocutio epitaphii repeti atque explicari potest. Gorgias in epitaphio suo eiusmodi splendorem et amplitudinem verborum ostentavit ac prae se tulit, ut fieri non posset, quin eius exemplum et auctoritas in multum tempus valeret ac pertineret neque in Lysia effectu careret. At enim hic ipse Orator in sermone iudicialium orationum tam simplex est quam quisquam esse potest, eiusque tenuitas dicendi a Dionysio ipsi Gorgiae pompae praerupte opponitur. At ille criticus cum in omnibus tum in hac
contentione ex putiore parte iudicasse atque Lysiae orationes iudiciales, contra demonstrativas Georgiae in mente habuisse videtur. Quippe enim in demonstratis quidem genere oratori nostro quendam modum poetici matus sane
concedit. ' Iam vero iam apud Gorgiam ipsum inter duo illa dicendi genera tantum discrimen dictionis intercessit atque valuit, ut Lysiae epitaphius tam elocutione quam compositione vix maiore distet intervallo ab huius sere Eratosthenica nam illius rhetoris epitaphius ab eiusdem
oratione pro alamede. Namque omnino omnes eae, quas tractavimus, res ad iactationem ostentationemque comparatae
non solum Lysiae epitaphii propriae sunt, sed plus minus ad totum genus harum orationum pertinent. Sive enim hoc ingenii oratorum sive iudicii auditorum sive utriusque vitium erat, ut semel Gorgias illam artem eloquentiae epideicticae aperuit, omnes posteriores in hoc genere per longum tempus eius vestigia sequebantur. Ac praecipue in funebribus et, quo quaeque iis cognatiores erant, orationibus traditione et prisco quodam ritu singularis quaedam ostentatio sancita fuisse videtur, quae arti affectationique materiam praebebat, naturam sinceritatemque reprimebat. Quin etiam cum eloquentia Attica iudicialis in summum fastigium gloriae evecta esset atque iam pridem omnibus vinculis artis Gorgianae se liberavisset, in laudationibus quidem suis Xenophon ille et Hyperides affectatum illud iactandi studium
17쪽
ex prioribus temporibus residuum prorsus superare non ΡΟ-
tuerunt. Quae cum ita sint, epitaphii quoque elocutio dictioque cum ipsa per se excusatur, tum, si quis sorte eiusdem auctoris olympiacum ei obtendat, satis defenditur.
Utcumque hae quas attulimus, causae se habent, nunc utique iis, quae contra nos contenduntur, pondus certorum argumentorum opponamus, quae nostram sententiam testantur. Ab utra parte tum summa et auctoritas rationum praeponderat, ea momentum habeat. Quamquam proprie nulla certa norma ac regula statui
potest, ad quam epitaphius perpendatur atque determinetur, tamen comparationem eius cum ceteris Lysiae orationibus equidem perquam pro fundamento huius quaestionis pono neque aliter eam persom posse existimo. Namque illa omnium rerum lex et natura, quam Vulgo necessitatem appellamus, in mente quoque humana tantum valet ac riget, ut quidquid semel ingenio concepimus et concoximus, id iterum iterumque pari modo fingere atque Mngere consuerimus neque e contrari proprie aut singulas novas cogitationes informare aut universas sententias proferre queamus, nisi quibusdam imaginibus notionibusque, quas iam mente perceptas et cognitas habemus, tamquam primariis cogitandi elementis atque lamis coniungendis, trans-sormandis, amplificandis. Non quo forte haec mentis ac memoriae humanae ratio et facultas, quam philosophi angustiore quodam intellectu associationem dearum vocare solent, in hac tali quaestione nova atque inaudita sit ac non potius semper adhibeatur, sed quam immensum pondus ac momentum in hac tali critice prospere exercenda habeat et habeat necesse sit, nondum satis mihi quidem videtur
esse cognitum et comprobatum. Neque ero Veremur, ne
in hac lege ac ratione ad epitaphium adhibenda iis, quae
ex parte adversa contra dicuntur, in angustias compellamur,
sed fieri non potest, ut profunditatem ingenii humani praesertim ex his tenuibus reliquiis penitus perscrutemur atque perspiciamus. At vero imitati cum in omnibus his rebus nonnihil valet, tum in veteram litteris maximi fuit momenti.
18쪽
Αtis imitando perquam magnum effici posse atque esseetum esse negari nequit, ita in hac quidem oratione talis opinio prorsus excludenda est. Nam cur tandem quisquam in oratione demonstrativa atque inebri genus iudiciale imitaretur Tum ver inter epitaphium et ceteras Lysiae orationes non tam speciosa et extera intercedit verborum similitudo quam interior quaedam ingenii cognatio atque necessitudo. Quae tanta est, ut non solum in universo semientiarum genere et colore, sed etiam in singulis cogitandi dicendique elementis compareat. Nam ut iam iam ipsam filumque illius rationis nostrae illustrandae proponamus, quasi universi Lysiae generis dicendi imaginem quandam designare ac depingere velimus a Lebeau satis libere ex materia onmium, quae Vulgo genuinae habentur, eius orationum, excludendae igitur sunt, de quarum spuria indole in Vulgus serme pro certo stat, rationes VI, VIR XL XX si hac similitudine cum ratione utimur atque eis invidia abest, quasi quoddam opusculum tessellatum condere conabimur demonstrantes singula elementa rerum sententiarumque epitaphii tamquam tesserulas quasdam in hanc effigiem apte inseri posse tamque in lineas quam in colores eius egregie quadrare. Quo autem accuratius Lysiae propriam naturam eruamus atque quasi circuitione quadam circumscribamus, etiam alios scriptores imprimisque Isocratem subinde necesse erit respicere, quippe qui eiusdem aetatis orator et rebus et verbis ad hunc nostrum in epitaphi quidem certe proxime accedat. tenim vel illa ipsa peculiaris quaestio, utrum epitaphius magis compilatorem Isocratis redoleat, an potius verisimilius sit hunc oratorem epitaphium excerpsisse, nisi tali generaliore cum illo comparatione certo diiudicari non potest. In inventione epitaphii, si hac notione etiam minutam
rerum ac sententiarum silvam comprehendere volumus,
imago Lysiae ut in speculo fideliter oemitur. Nam si verum est, quod quidem dubitari nequit, qua quisque sit natura et indole eam eum in scriptis suis declarare a prae se ferre, Lysias in orationibus suis illustrissimum posuit animi
19쪽
ingemique sui monumentum. Ac si in ullo veterum scriptorum, certe in Lysiae imagine describenda imprimis quaerendum videtur, quid hi orator de re publica gerenda senserit, quam rationem rerum civilium secutus sit. Nam quamquam ipse numquam insigniores partes in civitato egit, tamen vitae suae vicissitudinibus coactus est rei publieae vehementissime studere patriaeque saluti consulere. An
plaga illa Lysiae a triginta viris inmeta non in necesse profundam atque indelebilem quandam impressionem in animo eius relinqui omniaque eius dicta actaque quasi plane populari quadam sorma percuti Etenim idem iam
antea atque natura amicus populi et Optimatium inimiens fuerat. e multa, Lysias triginta Virorum eorumque dominationis exacerbatissimus adversarius fuit. Atque cum de eo ageretur, ut illi tyranni expellerentur imperiumque populare restitueretur, pro patriae libertate eum non solum ipsum in acie sortiter dimicare, verum etiam ultimas suas sortunas in discrimen offerre videmus. Hoc igitur populi studium et tyrannorum odium Lysias non solum in vita sua consilio et re praestitit, sed etiam in suis, quas serim sit, orationibus apertissime atque disertissime expressit. Quin etiam ipse suoque nomine bis saltem adiumento sacvltatis oratoriae usus pro salute patriae contra tyrannos propugnavit, eiusque rati duodecima perinde atque olympiacus praeclarissima sunt testimonia et documenta animi
eius popularis atque in onmem dominationem insensi. nodsi hinc has Lysiae virtutes respicimus, illinc illas in epitaphio imagines exemplaque amoris patriae, libertatis indit, dominatus odii, tum ver illam popularium, a quibus ille ipse steterat et pugnaverat, praedicationem reputamus, num praeclarius aut huius oratoris animi indoles confirmari atque quasi suppleri aut illi orationi lux et auctoritas afferri potest, quam si eam ab illo compositam ponimus et conicimus Ne plura dicam, verisimillimum est nullum alium quam Lysiam ipsum, quippe qui in ceteris orationibus usque quaque populare imperium illosque eius propugnatores summis offerat laudibus, in epitaphio occasio-
20쪽
nem oblatam arripuisse, ut illius suae actionis suarumque simul ipsius virtutum atque laboram monumentum quodorem ponere Quae coniectura cum per se summam probabi1itatem habet, tum vero nullam dubitationem relinquit, si reputamus, qua ratione et quanta cum admiratione orator illas virtutes cum omino in maioribus, tum in illis popularibus suis praedicet atque omet Nam ut a laudibus horum initium capiamus, orator eas o 61 exorditur eadem appellatione issivo ο ἄνδρες, qua cum animi quodam ardore
populi duces illos proditione interemptos vocat 13, 47, 2, 93 94 9 bis Verba vero eius initii εχ παν-ας πολε-
tate atque vi dicta sunt a verba de iisdem hominibus in eadem res 12, 47 Mn- λα-wopavo, 'isset H hvΠειραια. Sed in capite huius praeconii orator tamquam quoddam totum proprium ac symbolum illorum virorum posuit sententiam, qua simul quasi suas ipsius vitae rationes studiaque videtur esse professus a i sor etsi muδωλat καὶ περὶ ob δικαιω - χιμοι καὶ uπερ της δημοκρατιας στασιασαντες. Eaedem sere virtutes, ad quas legum obsedivatio accedit, laudantur etiam in antiquissimis Atheniensibus4 17-19 in his in epitaphio laudibus comparari
possunt Verba, quae ad eosdem illos populares spectant, 28, 13 uot pa ἐλευθερία καὶ του δικαio ἐπ-μδευντες καὶ muc volio uc inusis αλιμενω etc. Atque quam arte hae virtutes imperio populari contineri existimandae sint, elucet ex contrario hoc loco continuo sequente. Sed ut nunc singulatim de his similibusque rebus dicamus, quam acerbus sit orator dominationis contemptor, quam ardens libertatis laudator, cognosci potest ex iis, quae de maioribus praedicat 1 18 ἐκβαλιοει τας - δυναστεξας δημοκρα