Primordia Coryrae : post editionem lyciensem anni MDCCXXV. : ab auctore nuperrime recognita et multis partibus adaucta

발행: 1738년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

dacio autem demulcens, ac gubernans ducis instar multitudinem .

ληθινῶν Non enim Homericum es, nova fabularum portenta proferre, quae a nuJlo vero dependeant . Verii iliora nimirum videntur auditori, quae is ita mentitur , ut vera falsis admis eat. His consonat illud Lactantii lib. I. Insilui. Non etenim res ipsas gestas finxerunt Poetae : quod se facerent, essent vanissimi sed rebus gessis addiderunt quemdam colorem.

EZECHIEL SPANHEMIUS.

Pag. II. Corcyraeorum nummorum te stionem cum in iis

nam hujusmodi plures in praeclaris extant cimeliarchiis )constanter servatam animadvertisset Vir alius Clarissi. Ezechiel Spanhemius , admiratione dignum in Observationibus ad Callimachum pag. Σ8. illi visum est, apud veteres Auctores Herodotum, Thucydidem, Strabonem , Dionysium Perlegetam', &.alios plerosque Omnes, non Κορκυρα, & Κορκυραος legi, sed Κερκυρα, & Κερκυράιος , nummis ait ille indubiae fidei, ac vetustatis refragantibus. Unde infert, dubitare equidem haud licere, pro Κερκυρα,& Κερκυραιος, continuo Κορκυρα, & Κορκυραος apud dictos Auctores reponen dum esse . At Viri eruditissimi considentiae reprimendae , a Copinioni exsufflandae satis erit Eustathius Scholiasta ad Dionysi versum η' . ubi veterum Scholiorum, Historiarumque auctoritate utramque lectionem Κορκυρα, & Κερκυρα genui

rum Exemplaria apertum faciunt, ancipitem esse hujus insudae apud

282쪽

P LAUTI INTERI' RETES.

Pag. I L. Corcuram etiam , seu Cercuram appellatam quandoque fuisse Corcyram nullus dubito cum ob facilem , &satis frequentem literularum illarum ad invicem permuta tionem, tum quod vocem Cercurus de genere navis utique Corcyraeae dictam apud Plautum inveniamus, videlicet Mercat. A eL I. Sc. I. AEdificat na im Cercurum, θ' merces emit: Ac Stich. Acti. 2. Scen. Σ. Dum percontor portitores , ecquae navis venerit Ex AUD : negant venisse . Conspicatus sum interim Cercurum , quo ego me majorem non vidi spe censeo: In portum vento secundo vela passo pervenit .

Operam perdunt , ni fallor, Plauti Interpretes , qui eam vocem aliunde derivant, quam a Corcyra insula, ab eximia nauticarum rerum scientia in primis commendata ; ac multo magis frustra sunt, qui eamdem vocem, tamquam supposititiam , e Plauti Comoediis explodunt . Retinenda Omnino in Plauto lectio Cercurus, cujus originem clarius adhuc indicabit desinentia Κερκυρες, qua Veteres pro alia Κερκυρς usos fuisse, testatur Scholiastes Dionysii loco mox laudato . Contra Vero corrigenda venit cum Samuele Bocharto, ubi supra, alia lectio in Hesychii Lexico verbo Σπιριη . Nam ibi habetur , eo nomine primitus indigitatam fuisse insulam Κρα η κουρα. Κερκυρα restituendum quippe Cor rar, non tuo'sionis Scheria priscum fuit nomen Et Pag. 8 8. De Navi, in Corcyraeorum nummis expressa , dictum est supra; itidem de Cercuro, quod Corcyrari navigii genus esse, conjectando assirmavimus, licet compertum nobis iit, Plinium Historicum lib. T. c I s. scribere, Cercurum a Cypriis i ta ventum esse, & NO nium cap. 1 3. n. 4. Gercurum appellare genus navis Assianae.

283쪽

ANDREAS M A RMO RA.

Pag. 17. De gestis Phaeacis , qui primus in Corcyrae insula regnasse perhibetur, altum apud Veteres Scriptores si lentium . Raar enim de eo Andreas Marmora in Hisoria Corcyrens commemorat , illorum Scriptorum testimonio vel omnino destituuntur, vel palam refelluntur. Scribit Marmora, Certo constare, Phaeacem justissimis legibus Corcyram diu gubernasse, atque incolis replevisse, quos sive aequi principatus fama pellexerit, sive Neptuni parentis potentia eo ex aliis insulis transduxerit. De hoc postremo Eustathium testem allegat. At nondum nec apud Eustathium, nec apud priscum ullum Auctorem locus aliquis occurrit, qui de diuturnitate , sequitate, potentia principatus a Phaeace admini strati nos doceat. Scribit pariter , Phaeace regnante , Jasonem , atque Argonautas Corcyram attigisse , cum tamen Argonauticarum rerum Scriptores illorum appulsum ad Alcinoi tempora reserant, ut textus, cum de eo appulsu agetur, citandi apertissime comprobabunt. Demum quae Plutarchus invita Thesei ex Philocoro narrat de Nausitheo, atque Phaeace, e Salamine ad gubernationem navis adscitis, perperam de Corcyraeis principibus dicta autumat ; & praeterea narrationem ipsam Plutarchi admodum turbat. Cum Phaeace Alcibiadem graviter contendi fle, scribit idem Plutarchusibi vita Alcibiadis . Phaeacem , qui facundia sua mortem, judicum sententiis dictam, effugit, commemorat Α-ristophanes in Equitibus . Alius Pharax apud Thucydidem lib. v. cum duobus collegis ab Atheniensibus pro legato mittitur in Italiam, atque Syciliam . Demum occurrit mihi Pharax Diodori Histor. XI. qui cloacas quasdam Agrigenti

construxit, ea operis excellentia, ut contigerit cloacas ab

ipso Phracas nominari . Numquid hi omnes Phaeaces ad

284쪽

Corcyraeos pertinebunt Z Numquid hi omnes Phaeaces Corcyrae imperitarunt Z Numquid hi etiam cum Phaeace Neptuni filio confundentur Θ

ΤΟ. ALBER US FABRICIUS.

Pag. i'. Quemadmodum pcrpetuum Insulae nomen, ut diximus, apud Homerum Scheria , ita populi illius incolae perpetuo ab eodem Phaeaces indigitantur. Praeterea inter Homerica Poemata unum extitisse Φα ακὶς, Phaeacis idque in Latinam linguam Tuticanum convertisse, discimus eY duplici Ovidii epistola, scilicet xv. & xv I. ex Ponto lib. IUNamque priori loco Tuticanum alloquens, Ovidius ita inquit

Dignam Maroniis Pharacida condere chartis, Cum te Pierides perdocuere Der: Et posteriori celebres Poetas recensens: Et qui Maeoniam Pheta ida vertit.

Hoc Poema unum idemque e sie cum alio, in libello de sita Homeri commemorato, & Phocais, inscripto, suspicatus est Io. Albertus Fabricius in Biblioth. Gr. lib. 2. cap. 2. ubi deperdita Homeri scripta enumerans, de Phocaide haec habet : Herodoto cap. xvI. sve legendum spou Ocις ex Ovidio I v. ex Ponto. Id numquam in mentem venisset Clarissimo

Viro suspicari, si tradita de Phocaidis Poemate in eo libello quem plerique Eruditi Herodoto Halicarnasseo abjudicant)legisset. Ibi siquidem narratur, Homerum , cum Phocaeam, relicta Cyma, contendisset, apud Thestoridem Ludi magi strum commoratum , non minorem illam tantum Iliadem scripsisse , sed Phocaidem quoque, ut ipsi Phocaeenses assirmabanr , quam postea , atque alia omnia Poemata sibi ab Homero communicara Thestorides, ex Phocaea Chium petens, pro suis evulgavit. Quam longe a Corcyra insula abest

285쪽

AEolidis ora , in qua Asiatica Phocis sita erat, tantum a Veritate distare Fabricii conjecturam , probant narrationis illius verba, palam testantia, Phocaidem ab Homero in Phocide conscriptam, non quidem Phaeacum , sed Phocaeensium res complexam fui se . Multo pronius se i stet Fabricio suspicari, pro Phaeacida legendum apud Ovidium Psecaeada, quam apud Herodotum Φαακις pro Nolim tamen certo

definire, Phaeacidos Poema aliud quidpiam sui sie, quam partem illam Odysseae, ubi, quae Ulyssi in Phaeacia contigerunt,

narrantur. Animo scilicet recurrit, quod tradit Eustathius in Commentar. ad Iliad. i. de Homeri Poesi in plures partes divisa, diversa argumenta complexas, unde hae nomen suum dein traxere. Pariter Alanus Var. Histor. lib. XIII. cap. XIV. prodit, Veteres Homeri Poemata, in certas olim partes distributa, cecinisse, ibique earum partium nomina subjicit; quo in catalogo ad Phaeaciam spectantia ita designantur: Alcinoi. Ologi. Alium hujusce generis catalogum paulo diversum, quam ab AEliano recitatus est, affert Leo Allatius De Patria Homeri cap. v. ubi non unum , sed tres titulos notat ad Pharaciam pertinentes , scilicet , sis profectio ad Phaeacas, i gla accessus ad Alcinoum, Eorum qua Iris apud Alcinoum contigerunt, προῖιηγησις, praenarratio. Fuit igitur forte Phaea cis Homerica, a Tuticano Latine versa, una ex illis partibus , in quas Homericum Poema disieetiam sub diversis nominibus divisim recitabatur, ea ipsa, quae amplum inferius pluribus capitibus argumentum praestabit. Quae tamen dissectio ut hoc etiam notem ) Homericorum Poematum simplicitati, atque unitati haudquaquam oberat. Nam omnes hae partes ad unum quid reducebantur, scilicet in Iliade ad iram Achillis in Agamemnonem, in Odyssea ad Ulyssis reditum in Ithacam I contra quam, teste Aristotele in libro de Poetica, duobus aliis Poematibus, nimirum Carmina Θpria , & Ilias B par-

286쪽

parva, accidebat , in. quibus partes nimis multae, eaeque parum inter se connexae continebantur.

INTERPRUES NOTITIAE GME CORVM

EPISCOPATUUM.

Pag. LI. Foedius adhuc in hujus vocis Phaeacia interpretatione hallucinatum reperio Latinum Interpretem Notitiae Graecorum Episcopatuum, Imperatori Andronico Palaeologo Seniori tributae .. Nam ubi legitur Κερκυρα η ΦααGα , postremum hoc vocabulum pro recenti habuit, perinde ac si quae anti qui tus Corcyra vocabatur, multo postea, temporibus nimirum Andronici illius Imperatoris , Phracia vulgo vocitaretur . Ita enim ea verba intcrpretatur: Corcyra, nunc Pharacia. Additamentum illius verbuli nunc nec Graecus textus requirit, nec patitur res ipsa , quippe Phracia vetustum admodum Corcyrae nomen , quo illius Notitim auctor eam a Corcyra Minori distinctam voluit . Hoc eodem errore in aliarum etiam vocum interpretationibus lapsus est praedictus In terpres , Vetera vocabula pro novis Obtrudens, quod ubique

nunc de suo addiderit . Apposuit Notitiae auctor verbulum illud , quotiescumque veteri urbis nomini vulgare adjunxit, dc recens. Interpres vero absque ullo discrimine nusquam verbulum illud non inseruit.

E DITO RES PRAEDICTAE NOTITIAE.

Pag. . Mirandum valde , tam grave sphalma minime advertisse doctissimum Virum Jacobum Goarum, etsi Notia iam illam ad calcem Georgii Odini cu opalatur, ac alias plures ejusce generis, non quales JuniuS Gret serus , & Carolus a S. Paulo ediderant, sed suo labore locupletatas, ac defaecatas evulgare profiteatur. Emmanuel Schel stratius Tom. z. Mutiquit.

287쪽

quit. in Append. ad Opus Geographico Hierarchicum Expositionem

Andronici iliciem evulgaris, ibidem in marginalibus qui-bvidam Notis Goari diligentiam superare sibi visus est, quod

Graxum textum cum Latina interpretatione accuratius, quam

ille, comparaverit. At ea diligentior collatio minime eum vitiosi illius additamenti admonuit; quin ipsum pro legitimo habens, in Iudice operis ita notavit: Corcyra, postea Phracia. Falsae huic interpretationi explodendae , si cetera testimonia haud suppeterent , satis esset Suidas in Lexicol , apud quem verbo Κερκυρα haec habentur : Κερκυρα ἡ νῆσος τά νυν λεγομιω , Φραακ;α. πρότερον &αλειJu, Φαώων,

Corcyra infula nunc dirita , Phracia prius vacabatur , regio Phracum . Praedictie Expositionis Editores in errorem illum induxit , quae ad eam legitur, hujuscemodi epigraphe: OOMQν πολε- μιετωνομcotonσαν, εἰς u ερον, Quae urbes nomen ultimo mutaverunti; unde pronum fuit illis existimare , omnes urbes, in eo censu trelatas, veteri primum , dein novo nomine designari , quamvis frequens in Graeco textu verbuli nunc Omissio , & res ipsa opinationi illi palam refragentur. A non vini catalogum Graecum urbium , quae nomen muta-Tunt , paulo. diversum a memorato , exhibuit Anselmus Bandurius in Notis ad Constantinum Porphyrogenitum e codice recenti MS. Balugiano . ibi quoque legitur Κ ηιυρα η Ρααὐα, Corcyra Phaeacia . Alium Leo Al larius in Notis ad cap. XXIV. Georgii Acropolirae, atque inde Joannes Hudsonus in Append. Tom. IV. Geograph. Graecor. Minorum. At a nemine Obiervatum video , in iis catalogis quasdam urbes referri cum sola veterum nominum appositione . Catalogum , cui Omnino conveniat allata epigrapbe , non alium reperio , quam editum ad calcem libri 1. Constantini Porpbrog. de Thematibus, cum nulla urbs In eo recenseatur , quin ejus nomina, Verus primum , deinde novum exprimantur.

288쪽

y0 SUA BARNESIUS.

Pag. 23. Demum censoriam animadversionem meretur

notula ab Iosua Barnesio in Cantabrigiensi Homeri Editione ad verbum , quod legitur initio libri vi. apposita his

verbis : Scheria, quae post Phaeacia , nonnullis Corcyra , Herodoro OGA , ut Photius Biblioth. Oasis , quam Olympiodorus in Photii Biblioth. num. LXXX. ab Herodoro Phaeacidem nominatam scribit, ad AOgyptum spectat, ut ex ipsius Olympio dori verbis ibi relatis certo certius constat, ac propterea nihil illi cum Corcyra nostra commune . Unde bene adnota tum in margine ad illum Photii locum : Alia est Homeri Φωριμία, quae ceteris Corcyra dicitur . Ne quid dissimulem ,

gravis mihi suboritur suspicio , ne Homericum Phaeacidis Poema , de quo supra, potius ad Phaeacidem hanc AEgyptiam, quam ad nostram pertineat. Siquidem nobilissmis urbibus

ambitiosa contentione Homerum sibi civem exoptantibus , eum potiori jure ex multorum Veterum auctoritate adsciascere sibi videntur Thebae AEgyptiae, Oas illi vicinae. Hanc

propterea valde verosimile fit , dignam curis suis Poetam reputasse , cetera ob aeris temperiem, soli ubertatem , aliaque hujusmodi bona , unde prisci Scriptores eam commendant, beatorumque insulam vocat Herodotus in Thalia, dignissi- Irrum Homerici carminis argumentum . Si vero praeeunte Leone Allatio in libello de Patria Homeri, hunc AEgyptium ortu fuisse, negare libeat, non ideo praedicta suspicio omnis evanescet. Negari siquidem nequit, Homerum, quemadmodum & plures Graeciae Sapientes, ad AEgyptios commeasse , multaque ex eis delegisse arcana, secretiorisque doctrinae mysteria hausisse , ut adnotavit Diodorus Biblioth. lib. I. ac alii multi, utque in laudato opusculo Allatius ipse fatetur. Phaeacia autem nostra neque ortu, neque Eoipitio Homeri gloriari

valet.

289쪽

JACOBUS GRAI NOVIUS.

Pag. 28. Perquirendum hic venit , ubinam locorum stasterit Hyperea. Cui indagationi quoniam maxime conserunt, quae de Hyllo Hyllensium in Illyrio rege , Corcyrae, dum ibi Nausithous imperaret, ab Hercule & Melita procreato , narrat Apollonius Argonautic. Iv. juvat ea praemittere i unde etiam discimus , Phaeacas ab Hyllo, annuente Nausithoo rege, congregatos, Hyllensium regnum condidisse. Ita vero Apollonius: υ ναἐν επι ζωον ἁ καταυτοθι τέτμιον ἄν- Τλον, ον ἐυειδης Mελι τἐάεν ΗραιλmΔἡμφ Φαμ- .

Nec tamen amplius visentem tibi invenerunt regeminuum, quem formosa Melite peperit Herculi Populo Phaeacum.

Hic Apollonii locus si Iacobo Gronovio innotuisset, nequaquam in Thesauro Graec. Mntiq. Vol. I. ad Hylli gemmam ita pronunciasset: id notabile , quod caput id cingatur diademate , quum 'lius rex legatur nuripiam. Legitur enim Hyllus rex in Apollonio. Qui si Gronovium latuit, eum certe latere non debuit Hyllus Heraclida , regibus & ipse accensitus, ab Apollodoro, Herodoto, Diodoro , Strabone , aliisque com

memoratus .

PHILIPPUS CLUV ERIUS.

. Pag. 3 I. Haec omnia accuratissime, quantum in maxima rerum Obscuritate licet, more suo Vir praestantissimus. Cum quibus minime video quomodo cohaereant, quae ipse de Pharacibus tradiderat ejusdem operis Sic. Ant. lib. I. cap. a. ita scribens : Universa igitur infula Sicilia quondam genus

pulit

290쪽

etulit Gigantum: in diversos populos , Me familiarum corpora fuere divise , ex quibus memorantur antiquis Scriptoribus Θclopes fu-pradicti , atque Phaeaces. Adeo a Gigantum familia ab eorum institutis, ingenio, dc moribus aberant Phaeacesi, ut ex

hac ipsa dissimilitudine, quemadmodum gens impia Giga

tum θεομιαχοι , Diis infens dicebantur, ita Phaeacas semel atque iterum vocaverit Homerus Od s. lib. v. ct Iib. XIX. quam vocem Hesychius in Lexico post veteres Scholiastas interpretatur: ἐυδαμιονας f Βοθεους, beatos , ct Diis squaler . Eademque dissimilitudo comparationem illam peperjῆ , qua Od s. vH. ita Diis proximi dicuntur Phaeaces , quemadmodum sibi invicem prope sunt Cyclopes , atque Gigantes:

quoniam ipsis proximi sumus, Veluti Θ clopes , ct ferum genus Gigantum 4 inquit Alcinous de Pharacibus suis . Quam comparationem Didymus ad hunc locum , & Eustathius adv. Od s. tali ratione interpretantur: sὶς - , ἐγγυς. Κλλω ς Tε, 6 Γιγαντες, η ι si γένος , id τοπον , Hμιαν. , ου - 6 y μ εις θεοῖς πλησίον , T Aκαοσ-rm. Quemadmodum si invi

cem prope sunt Cyclopes, atque Gigantes , sue genere , e IO Q. , e nequitia, ita is nos Deos contingimus justitia . Haec Didymus, & paria serme habet Eustathius ; qui praeterea illlius

comparationis rationem ex adducto in medium exemplo clarius adhuc explicat ad Odyss. vn. eam ita intelligendam scribens: sὶς ει τις ειποι, τοσον ρινα Σωκράτην ἐγγυθι τω Πλατωνι καT ὐετην, οσον Ανυ ς f Mελιτος L 1λο ς si καGαν , Veluti se quis diceret , Socratem ita virtute Platoni proximum , quemadmodum cinytus , O Melitus si inυicem pravitate. Insuper Cluverit assertionem apertissime refellunt Homerici versiispa ulo ante laudati , ubi Phaeaces a Nausithoo ex Hyperea

SEARCH

MENU NAVIGATION