장음표시 사용
311쪽
moribus, & institutis explicandis tutius pedem figerent , ac
propterea non adeo multa in eo argumento seu ignorarent,
seu peccarent, quod ipsis non raro usuvenire praesens hic libellus ostendit.
Pag. I O. Hucusque Corcyraeorum ex Homero antiquitates , in quarum pervestigatione Andreae Marmorae historia adeo nullum adjumentum mihi praestitit, ut contra, si quomodo illius narrationi sidendum putassern, gravissima sphalmata admittendi locum praebuisset. In ea narratione tot fere figmenta, quot verba. Ait ipse, Ulyssem in alveo Corcyrae cum omnibus navibus naufragium fecisse : eum Trojani excidii historiam, Alcinoo petente, saepius iterasse; cumque de Eucheneo, qui Corcyraeorum dux ad Trojam militaverat, Verba faceret, atque Hectori, & Achilli sortitudine haudquaquam secundum praedicaret, Alcinoum in lacrymas ruisse: Ulyssi Nausicaam ab Alcinoo desponsam fuisse, nuptias
que in Corcyra celebratas, & cum ea Ithacam patriam re petiisse . In quibus omnibus Marmora Homeri narrationibus immane quantum refragetur, sicuti & antiquorum quorum-Vis Scriptorum , ne uno quidem aut ego fallor) excepto; nec praeterea credo , recentem aliquem Auctorem reperiri, qui Marmorat in hujusmodi commentis dux fuerit.
AUCTOR INDICIS BIBLIOTHCOIS LINIA N E.
Pag. I o. Facilius aequus Lector ignoseat juveni Ascetae, Indicis in Bibliothecam Coistinianam, a Bernardo Monis au conio summa more suo diligentia recen tam , concinnatori, E L Quod
312쪽
quod Alcinoo Phaeacum regi, Nausthoi stio , Tractatum cujusdam Alcinoi Platonici , πεο ν ΓΙλπιωνος δογμιατων,
de Platonis dogmatibus , adscripserit. Palmarium quidem sphauma . Nam refertur ille Scriptor a Viris doctis ad initia secundi a Christo nato Saeculi, ac proinde mille tercentos cir citer annos post Alcinoi regis tempora. Verumtamen hoc seu ex inscitia quod vix crediderim seu ex praepropera inscribendo festinatione quam probant alia in eo Indice perperam posita) admissum , leve videatur prae mendaciis illis , ex quibus tota Andreae Marmorae narratio facta est , Alcinoi instar Apologorum , quales
Nec pueri credant, ni 7 qui nondum oere DUantiar.
Pag. I 2. Iisdem fere temporibus, quibus Ulysses e Coscyra demigravit , Phaeacias oras legit, ac praeterVectus est Aneas, ex illo incendio patriae longinquas in oras e Volans cum classe navium duarum, & viginti, eumque apud Epirum Helenus hospitio suscepit. Ameas ipse Virgilii lib. m.
rem ita narrat: Protinus aerias Phaeacum a condimus arces,
Littoraque Epiri legimus, portuque subimus Chaonio , ct cessam Buthroti ascendimus urbem. Ovidius vero Metam. lib. XIII. de eo Trojanorum ad Epiri partes accessu haec habet: Proxima Phaeacum, felicibus obsita pomis, Rura petunt. Epiros ab his, regnataque vati Buthrotos Phrygio , smulataque Troja tenentur. En quam cito novum Andreae Marmorae figmentum obviam
nobis se proserat. Is prodit, Helenum in Corcyram ad Calliopeum littus descendisse, ibique sacrificium fecisse ; cumque
313쪽
que bos immolandus saucia jam cervice e sacerdotum manibus elapsus, maris alveo superato, ad oppositam continentem enatasset , Helenum, navi mox conscensa, propere insectuum, exanimem illum in Epiri arenis reperiste, ubi urbem Buthrotum condidit, sibique in ea regnum constituit. De Heleni in Corcyram appulsu ne verbum quidem apud Veteres. Nescio itaque, quid Marmorae in mentem Venerit,
Helenum ad Corcyram prius appulsum , ibique sacris operantem asserenti.
Pag. I . At qui factum dicam, ut Buthroti Urbs, quamvis Virgilio celsa, non tamen conspiciendam in Epiro se dederit Nicol. Franc. Haym, Thesaurum Britannicum describenti, qui ad Buthrotorum numisma , quod assert, fatetur se prorsus ignorare, qua ea urbs terrarum parte sit sita Θ B,
nos Buthrotorum nummos habemus in Vol. 3. Hub. Italia
qui si cetera defuissento cum Lud. Nonnii ad eos Commentariis satis erant , ne illi Scriptori haereret aqua in reperienda Buthroti sede , seu ne aquam Ionii maris, qua Urbs Buthrotum alluitur, cum aqua Buthroti amnis haud procul ab Urbe Locris de quo Tit. Livium testantem inducit)confunderet . Unum ex allatis a Goligio nummis Buthrotorum , in quo apparet quidam monti insistens, una manu columnae innixus, altera facem gestans , a Nonnio minime edi plic tum, explicare conatus Vir quidam eruditus, ad Helenum retulit, dissentiente tamen Jac. Gro novio in I M. V. Thes. Gmo. Antiquit. Job initium, quem consule, si placet . Opus, edistum a Nicol. Franc. Haym, inscribitur : u Te soro Britannico, ejusque Pars prima: u Musim Nummario in Londra 17 I9. cujus Musari Volumine secundo pag. io 1. Buthrotorum nummu S
314쪽
ille exhibetur cum capite galeato , & in aversa parte cum spica, & nomine populi.
UMO EMMIUS, ET PHIL. CLUVERIUS.
Pag. 149. Scholiastes Apollonii Rhodii ad lib. N. ubi de Colchis in Corcyra receptis, & de Bacchiadarum expulsione, haec habet: Xερσοκράτης 5-ἔάτι τε Κερκυραν , ἐάβαλών τους ἐνοι)cgν ς-, Chersocrato aute- , Bacchiadarwm unus, Corcyram condidit, pubis Colchis, o ibi morabantur. Quod spectat ad tempus, Timari testimonium a
Timaeus ait, sexcentis post Troica tempora annis Chersicratem ex Ba
chiadarumfamilia, s eu Corinibo ejectum,seu inde sponte sua ignominia causa digressum , infulam inhabitasse. Ab hac supputatione parum abest temporis intervallum, quod exaetiores Chronologi statuunt inter Ilii casum, & Bacchiadas principes ejectos, priorem epocham anno Per. Iul. 3 1 3 o. posteriorem anno AO 1 6. amentes; at longius ab ea recedunt, qui cum Ubbone Emmio de rebus Veteris Graec. ex Herod. lib. I. Corcyram a Corinthiis conduram assirmant Olympiade XvII. Nam cum a capta Troja ad
primam Olympiadem putentur ex fidelioris chronologiae calculo anni o8. nec quingenti anni inter utramque epocham intercessissent. Longe pariter a Strabonis verbis recedit idem Emmius, dum eodem loco scribit, anno primo Olymp. XI. Syracusas in Sicilia conditas a Corinthiis principe Archia , dehinc post annos circiter Σ1. Olymp. xv H. ab iisdem Corin thiis coloniam in insulam Corcyram deductam fuisse; Strabo etenim eodem prorsus tempore utramque coloniam de ductam prodit, relicto ab Archia in Corcyra Cherucrate, dum
315쪽
dum ille ad Syracusas condendas navigaret. At multo magis notandus dissensus inter praedictum Timari calculum, & Thuc didis lib. VI. narrationem , ex qua habemus , e Graecia Chalcidenses , duce Theocle , Naxum in Sicilia condidisse ;insequenti autem anno Archiam Corinthium, Syracusas : &per idem tempus Lamin Megarensem primo Troilum in ea dem insula condidisse ; mox Thapsum : Lami defuncto , Thapsi incolas, Hyblone , Rege Siculorum , duce, Megarenses condidisse, qui Hyblaei dicti, & annis inde a. 1. pulsos ea urbe, & agris fuisse a Gelone, Syracusanorum Rege. Postrema haec temporis designatio certum documentum praestat Philippo Cluverio Sic. arit. lib. I. cap. II. Naxum conditam fui se anno primo Olymp. xi. post Trojanum bellum anno 448. atque anno proxime subsequenti Syracusas . Sed de Naxo addit disertum Eusebii testimonium in Chron. Haec quidem sat bene procedunt; indeque inferre liceret, Chersi- cratis in Corcyram adventum ad annum post Troica tempora 4 9. quo Syracusas condidit Archias, spectasse. At la datus ex Apollonii Scholiasta Timri locus, cum ibi deducta a Chersicrate in Corcyram colonia annis sexcentis post
Troica tempora statuatur, rem, de qua agitur, dubiam admodum reddit . Locus autem ille nec Cluverio, nec cuivis
rerum id genus tractatori quod ego quidem sciaria ) ulla
ratione compertus . Neque vero Timaei flocci faciendum testimonium ; nam ipse domo Siculus , & praeterea licet in Agathoclis gestis, ut a Suida , aliisque Ueteribus observatum, parum fidei mereatur ob nimiam taxandi libidinem, qua in alios etiam est usus , indeque DTIτραπις, taxator, teite Diodoro Siculo lib. v. vocatus fuerit ; habitam tamen ab eo in historia veritatis rationem eo ipio loco Diodorus Siculus ostendit his verbis: Til αος με, ουν προνο- πίπομ
316쪽
δγάλ. Timaeus sane, o in temporum notatione exqui tam a hibuit diligentiam , ct ut varia rerum cognitione abundet, follicite laborat. At propter intempsivas , ct verbosas reprehensones, jure etiam ipse reprehenditur. Dissimulare tamen non debeo, imperium Periandri in Corcyrieos de quo infra) minime admittere , ut Coloniae Corinthiae in eam insulam deductio a Troicis temporibus tam longe absit, ut allatus Timari locus assirmat ; nam in dubium revocari nequit , quin ea deductio imperium illud Periandri multis annis praecesserit.
Pag. 133. Coloniarum cum antiqua earum patria in nummis insignium communionem pluries attigit, & commemoravit in opere de Praestantia, Gu Numism. Antiqv. Ezechiel Spanhemius; at plenius, & accuratius in Dissertat 1X. ubi minus accurate ab Joh. Harduino Num. pop. st urb. illustri dictum scribit, ideo sculptum in Corcyraeorum nummis Pegasum , Corinthiorum inlagne, quod Corcyraei, Corinthiique fuerint socii. At, Cor rapi omnino Corinthiorum coloni, subdit Spanhemius. Verum enimvero si allata Strabonis, & Apollonii odii verba attentius considerentur, Corcyraei non ita Corinthiorum coloni extitisse existimandi sunt, quin una pro eorum sociis haberi potuerint. Apollonius siquidsm tradit eos in Corcyram adventantes, Colchorum quod clarius eYpli cat Scholiastes J Strabo autem, Liburnorum sedes occupasse: neuterque expulsos inde primaevos Insulae habitatores, indigenas nimirum Phaeacas, significat: quo sit, ut ii, quemadmodum antea Colchos , in socios, & concives, potius quam inconditores, & parentes, ex Apollonio, dc Strabone Corin thios recepisse videantur. Ex Apollonio, inquam, & Srabo
317쪽
ne; nam apud Thucydidem ut mox videbimus nec ipsi Corcyraei se Corinthiorum esse colonos diffitentur. De Colchis visum est superius. Liburni vero an ex posteris Phaeacum fuerint, an pulsis Phaeacibus locum occupatum ad id usque
tempus tenuerint, inςertum dicit Emmius in Descript. Reip. Corcyr. At corum nomine Colchos ipsos venire, ut hac ratione omnino inter Strabonem , & Apollonium conveniat, arguo ex illis ejusdem Apollonii Argonaut. Iv. navigationem Argonautarum per Hadriaticum describentis, . . . Tάς ἁπέλειπον οσρα Κόλχοιου πάροιθεν
. . . illasque reliquerunt quotquot Culchis antea Ex ordine plenae erant Liburnides in mari infulae.
PQ. 133. Dum Chersicratem dimittimus, offert se nobis Andr. Marmora cum veteris Urbis, qualem a Chersicrate conditam scribit, imagine, seu ichnographia , tam graphice di stincta, atque explicata, ut in ea regiae aedes, monetales ossi cinae, judicum curiae, sontes, statuae , templa, portus, armamentaria , omnia denique Urbis aedificia , certos quaeque locos, certamque formam sortiantur. Nihil prorsus in tanta antiquitate haesitat, aut trepidat Marmora, perinde ac si de singulis, vel ex ruinis modo exstantibus, vel ex apertis Veterum Scriptorum testimoniis, certissime edoctus fuisset. Cum tamen compertum sit, Marmoram absque ullis id genus documentis praedictam formam delineasse , Urbis illius non tam Chersicrates, aut alius, quam ipsemet conditor, & opifex habeatur. Exstant quidem in ea Corcyrae urbis regione, quam incolae Palaeopolim vocant, rudera quaedam antiquioris, ac magnificae civitatis vestigia ; at comprobandae vel mini F mum
318쪽
mum Marmorae descriptioni nihil quidquam idonea. Xenophon enim, a quo eam Urbem mirifice commendari asserit Marmora, contentus aedium magnificentiam, ac vini excellentiam indicare ut intextu a nobis allato superiori cap. XI VJ aliqua praemiserat tantum pro designanda navali gloria , situsque ejus Insulae opportunitate ad Offendendam Laconicam terram, Siciliamque e Peloponeso trajiciendam ', at ne verbum prorsus habet, cui, tamquam fundamento, tot praeclara monumenta , unde singulas ichnographiae suae partes Hist Ticus Corcyrensis exornavit, superstruantur. Haud profecto eruditi Antiquarii tabulam veteris Romae, quamvis ad id operis quam plura suppetant documenta, tanta confidentia repra tentant, quantam in statuenda Corcyrae sede exhibet Marmora, omnibus ejusce generis praesidiis destitutus.
Pag. 16o. Solis Corinthiis coloniam illam s. olloniam) tri buit Thucydides lib. 1. ἐπορευθησαν Θ Aπολλωνιαν,
Κορονθιων ἡσαν ἁποικιαν , Profecti sunt autem terrestri itinere Apolloniam , quae erat Corinthiorum colonia. Pariter Corinthiorum dumtaxat meminit Plinius lib. III. cap. XXIII. Apollonia quondam Corinthiorum Colonia. Dio lib. XXXXI. Apolloniam Κορινθιαν, Corinthiam vocat. Itidem Stephanus: Aπολων iα πριο-τη πολις-m-Ιλυνοι -T ET Zα μονον, υτερον
διακοσιων Κορονθι- άποικα L άυτην ἐςαλη, λ ηγει Γυλαξ, ος Γυλα δεν μαγε, Apollonia prima Illyrici urbs, quam IIb- .rii juxta Epidamnum habitabant : postea eo ducentorum Corinthiorum colonia missa es , cui Θlax imperavit, qui virbem GFlaciam nominavit. Mendosum hunc Stephani locum suspicatus est Abrah. Berchelius in Comment. Si pro Locraκγίων ΚορινΘ ίων αποιαία, ducentorum Corinthiorum colonia , fortassis reponendum
319쪽
censuit, Κορκυρα ων, R Κορι-ιων QTοικία. , Corcyrgorum, O Corinthiorum colonia, ut hac ratione cum Strabone,&Scymno Stephanus concordet. Fatetur tamen ipse in priore lectione codices nihil variare, at dum asserit solum Thucydidem Corinthiorum coloniam dicere Apolloniam , allatos Plinii.& Dionis textus haudquaquam consuluito
g. I 6 I. Demum Corcyram pro antiqua patria ab Apolloniatis , & Dyrrachiensibus habitam adstruunt, ut dili genter observat Spanhemius in laudata Di sert. I x. nummi eorum populorum cum iisdem typis in utraque area, qui in aliquot Corcyraeorum nummis etiamnum conspiciuntur ,
scilicet quadrata areola cum fructibus, & bove cum lactente vitulo. Quod spectat ad Apolloniam , id ipsum confirmo ex navi, quae in quodam illius nummo, Patino, & Harduino testibus, visitur, quam notum Corcyraeorum symbolum fuisse, superius dixi. Nonnium, Goltzii interpretem, carpit Spanhemius, quod nihil in prioribus typis viderit ; mul-ro potiori jure carpendus Hai duinus , qui in posteriore tam Apolloniensium , quam Corcyraeorum , naVim pro generico felicitatis symbolo accepit, nihil prorsus habens de navali
gloria, qua Corcyraei excellebant , ad quam connotandam , certum est, eos navis insignia in monetis osurpasse. Nummum, in quo Apolloniatarum nomen legitur , affert Marmora ; at eum ad CorcyraeCς spectare, minime probat.
Pag. 1 63. Mirari subit inter populos , qui mari dominati sunt , quorum elenchum exhibet ex Chro-
320쪽
nico Eusebiano Isaac. Cassi onus Comment. in Pobb. ea de re plura adnotans, cognitu dignissima, locum minime nanci-lci Corcyraeos, apud quos , dubio vacat, maris imperium aliquo tempore multo magis fuisse, quam apud nonnullos populos, in eo catalogo recensitos. Duplicem ejus catalogi lacunam pronum erat Doctiss. Canubono conjectando supplere, scilicet num. XIID & XIV. Corcyraeorum nomine apposito.
Pag. I 6 . Dictum est supra , scilicet cap. secundo, de Corcyra minore, seu nigra, Cnidiorum , ut Strabo scribit, colonia. Addendum occurrit, eamdem nulla de causa cum Phaeacia, seu majore confundere nuperos Scriptores Historiae Romanae, Gallice editae , in ea narratione, quae de bello a Romanis cum Teuta , Illyriorum Regina, gesto legitur apud Polybium lib. secund. Histor. nulla , inquam , de causa Corcyram ibi memoratam pro Corcyra minore iidem accipiunt. Si qua enim causa soret, ea certe soret , bellum illud ad Illyrios, in quorum finibus sita erat Corcyra mi nor , non major, spectare. At Polybianam narrationem legenti nihil apertius, quam Teutam usque ad Ionii fines suas erga Graecos injurias extendisse, videlicet ultra Dyrrachium,& Apolloniam, atque Epirum, ac proinde ad ipsam Corcyram majorem, imo ad ipsam Graeciam, ad quam proficiscentes Illyrii, τον πλῆν Tm Κέρκυραν ε77οιgUD, Corcyram tra-jecerunt, ait Polybius i majorem igitur , quae praeterea nudo της Κερκυρας nomine sola venire, nemine contradicente, con suevit. Insuper praelium , ex eodem Polybio initum ab Illyriis juxta Paxos, π3, τους - , cum Achaeorum classe ad Corcyrie auxilium navigante, de majore ultra quam Paxos,&Antipax os loci satis celebres ibidem agi palam ostendit.
