장음표시 사용
291쪽
in Scheriam deducti dicuntur , quod iis infesti essent supe
bi Cyclopes ; quos Versus adeo Cluverius non ignoravit, ut integros 1emel, iterum , ac tertio Graece , ac Latine in eo opere exscripserit, & iis, quaecumque de Hyperea tradit, superstruxerit. Huc etiam trahi possunt alii Homeri versus , itidem superius recitati, ubi Eurymedon , Nausithoi avus, Gigantum domitor appellatur . Demum cum Apollonii Scholiastes ad illud Argonaut. IV.
ἱμοπος ουρανιοιο γένος Φαάμες εασι. . . sisque o is Sanguinis caelestis genus Phaeaces funt. prodat, Acusilaum& cum Acusilao Alcaeum scribere , eguttis, ex famigerata illa Coeli exsectione in terram delapsis, Phoeacas procreatos fuisse, alios vero testari , non Phaeacas, sed Gigantes inde ortum suum habuisse; in promptu est deducere , Phaeacas nostros alios omnino habendos a Gigantibus.
Pag. 3 3. Non omittimus adnotare, Pharaciae Hyperear meminisse Stephanum de Urbibus , apud quem in voce Αργος, post enumerata decem loca ita nuncupata, undecimum recensetur, H Φαάκων Τπέρμα, Plaeacum H perea, pariter Hesychium his verbis: I ερεια - Ραα ν πολις, F perea Phaeacum urbs. Ex quo Scephani loco innotescit, Argos etiam nomine donatam fuisse Corcyram . Qui Stephanum integro, Si eximio commentario illustravit, Abrahamus Berchelius, dum a stetir, non alios veteres Scriptores praeter Stephanum
hoc Argos nomi nasse , fallitur utique; nam illud nominatum mihi occurrit ab Eustathio Dionysii Scholiasta, non qui dem in eo Scholio, ubi undecim hac appellatione seu urbes,
292쪽
seu loca designata fuisse tradens, postquam binas recensuit, Thessalicam nimirum, & Amphilochicam, de ceteris siluit, quodque unice prae oculis habuit Berchelius : sed in alio Scholio ad vers ' . ubi ita legitur: Κερκυρα, η f Φαχαυα
Phaeacia dicta, ct Scheria, ct Drepanon , ct .Argos.
PHILIPPUS C LUCE IOUS, ET CHRIST. C ELLARIUS.
Pag. 3 s. Cononis opusculum, continens Narrationes quinquaginta e variis Veterum scriptis collectas , alium exhibet Alcinoi fratrem, Homero, ejusque Scholiastis, aliisque veteribus Scriptoribus prorsus innominatum, videlicet Locrum,& de hoc plura habet, non aliunde cognita, in Narratione
tertia , quam ex Photii Bibliotheca numero centesimo orituagesino sexto juvat exscribere Latine redditam : Phaeaces autem infular Gryrae ) rege mortuo , liberi ejus Alcinous , ct Morus inter se dissidentes , ita tandem convenerunt , ut AlcinouS quidem Phaeacidi imperaret, Locrus vero pretiosas opes mobiles , partemque populi auferens, regione excederet. In Italiam igitur hic adnavigans, a Latino Italorum rege hospitio acceptus est , eui mtiam quoque fuam Laurinam eidem nuptui dedit : qua etiam ex causa Phaeaces Italicos hosce Locrenses in cognatos adsciverunt . Accidit deinde, ut Hercules eadem tempestate Geryonis boves , quotquot erant pulcherrimae , ex Erythia abigens , in Italiam adveniret , atque a Locro humaniter hospitio exciperetur . Has itaque
Latinus boves cum , filiam invisens , forte aspexisset, cupiditate ductus , ct ipse abegit. Qua re cognita , Hercules telo ipsum trajeLium occidit , bovesque recepit. Locrus ibi Herculi metuens ne quid gravius forsian a Latino pateretur qui excellente eratct animo, ct corpore mutata veste , in hospitis auxilium egre fug
293쪽
sus es. Hercules vero currentem ipsum intuitus , aliumque siseratus , qui sub sidium ferre Latino maturaret , misso jaculo , interimit . Ubi tamen postea rem cognovit, amicum luxit , ac justa illi per solvit ; vitaque cum decessisset , populo apparens , urbem in Italia condere eodem loco juggit , ubi Locri sepulchrum fuit . Hinc nomen urbi manet , quae vel ipso fui nominis vocabulo Locrum honorat. Quod Alcinoo Pharacem , non vero Nausithoum , Conon parentem tribuit, illi quidem convenit cum Diodoro Siculo Histor. lib. iv. de Phaeace ita scribente: άφ'κ τους ΦΚακας σαώεδη τυχῶν Θης τῆς προσηγοριας. Φααιος δ' ἐγένετο Aλκινοος . Phaeax , unde Phaeacas fortiri hanc denominationem contigit . Phaeacis autem filius Alcinous . Dissentit vero ab Homero , ut patet ex versibus mox laudatis. Dein Latinum Italorum regem ab Hercule interemptum , & Laurinam, seu Laviniam ejus siliam Locro desponsam narrans, nimis quam dissentit a veteribus Romanarum Antiquitatum Scriptoribus, qui Latinum regem in bello contra Rutulos occisum, ejusque filiam Laviniam Turno prius pactam, Aneae postea collocatam concorditer produnt; quem dissensum a nemine recentiorum Scriptorum , qui Romanas Antiquitates accuratius investigarunt , animadversum reperio . Discrepat demum a priscis Geographis, atque
Scholiastis , qui urbi Locris , in extrema Italia haud procul a Sicilia sitar, scilicet in sinu Bruttio , qui & Locrensis a
celeberrima illa urbe dicebatur , originem, ac nomen ac
cerivia i a priscis Locris, sive Ogolis apud AEtoliam, sive Epicnemidiis apud Euboeam , contra vero Conon Locri Phaeacis sepulchrum urbi illi originem praebuisse , dc nomen affirmat . Neque alterum hunc dissensum , notatu certe dignum , ab aliquo recentiorum Geographorum observatum
adhuc reperi; non equidem a Philippo Cluverio , qui de
Locris multa habet Ital. ant. lib. IV. cap. xv. neque a Christo-
294쪽
phoro Cellario Geogr. ant. lib. r. cap. IX. ubi de Locris multa disserit. Utrumque autem inter priscae Geographiae illustratores principem locum tenere, pro comperto habent quilibet rerum harum studiosi . Quaenam fides Cononis Narra tionibus adhibenda sit , non inquiro ; nec de hoc Photius quidquam affirmat, dumtaxat de earum stylo judicium proferens , & praeterea Scriptoris, seu potius Collectoris aetatem
indicans , dum tradit , opusculum illud Archelao Philopatori regi inscriptum fuisse , quem Augusti temporibus regnasse, ex Dione, Strabone, & aliis colligit Gerardus Ioannes Vossius de Histor. Graec. in ipso libri primi fine.
OLF. LAZIUS, ALII VE ANTIs VARII
Pag. 3 '. Ne tamen recitata Cononis) Narratio fabularum censui adscribatur, commode mihi occurrit Corcyraeorum nummus in Graecia ant. Wolfangi Laetii cum navi quo insigni Corcyram in moneta usam novimus & ex alia parte cum spica , ac capite coronato, necnon literis METAU. scilicet Μεταπον - , ut pronum est unicuique cum Joanne Harduino , & Huberto Golletio , alios Metapontinorum
nummos reserentibus, interpretari. Porro ea Corcyraeorum, ac Metapontinorum in eodem nummo conjunctio colligendi ansam praebet, aliquam inter utrumque populum societatem intercessisse , quam existimare licet inde profectam, quod sicuti Locri, ita & Metapontini, iis finitimi, Corcvraeorum cognati haberentur ob Locri Phaeacis ad illas partes accessum juxta allata Cononis verba: saς συγγενεῖς, dAοκρους τους ἐν Ιταλια προσεποιῆν D, Adeo ut Pharaces Italicos hosce Locrenses in cognatos assciverint. Hanc praedictae conjunctionis causam conjectando asserimus, nec aliam nobis suggerunt Harduinus in opere, etsi admodum diligenti, Num
295쪽
mi popuI. st urb. illustrati, neque Golletius in opere de re nummaria , Graecis numismatibus resertissimo , neque demum Andr. Marmora, quamplures Corcyraeorum nummos in Hi-Ror. Corcyr. proferens, cum nemo ex his allati nummi meminerit . LaZius autem, contentus ex eo collegisse , Corcyram navis insigne in moneta usurpasse , nihil praeterea ad inscriptionem illam METAII. observavit. Porro spica , quae in eo nummo apparet, passim in Metapontinorum num mis eEngebatur ad denotandam agri illius ubertatem Et Pag. 163. De Locris, quod Phaeacas pro cognatis habe rent, dictum est cap. v. Nunc vero addimus, a Cononis na ratione ibi recitata haud obscure discrepare Scholiasten Theocriti, dum ad illud Idyl. 4. Amω τάντε ΚροI να- καλά πολις η Zὐυν ς.
Κορκυραων, ὀ A ἐν Σικιλία εκτισε Κρλ α . Et infra: τολακίνιον , του icρωτηνον ἁ Γο τινος λαρινου Κερκυραου του υποδε αμιενου Κροτονοι φευγον . De hoc Scholio legendus Hol- stentus ad Stephan. in λαὶ ιος. Legendus etiam Polybius Hist. lib. XII. ubi de Italicorum Locrensium deductione Aristotelis,& Timaei narrationes referens, asserit, ipsis foedera cum Locris, qui Graeciam habent, nullo umquam tempore fuisse; unde minus mirari debemus, ex recitata apud Photium Cononis Narratione eosdem pro sociis, de agnatis suis agnovisse
Pag. 43. Celebratissima haec Argonautarum expeditio perinde ac si Jacobo Gronovio minime comperta fuisset, asserit hic in Volumine superius laudato ad Corcyrar gemmam, quam
296쪽
exhibet , Alcinoum per Ulyssis navigationem inclaruisse ,
Corcyraeque insulae notitiam, & appellationem tunc temporis exortam primum Lisse, aut ad Graecos pervenisse. Satis enim celebres, & claros Alcinoum,3c Corcyram Graecis reddere valuit Argonautica, quae eam Ulysiis praecessit, navigatio, toties a Poetis, &Historicis decantata, & ab Astrologis coelo donata . Ibidem Gronovius magna confidentia Alcinoum Pharacis filium facit; quem tamen a Nausithoo geni tum dum diserte memorat Homerus, hujus auctoritas postulat, ut aliqua sui dicti ratio habeatur . Demum quo jure scripserit Gronovius, generosum, & splendidum Corcyrae civem, Andream Marmoram, integro, & elaborato opere Insulse illius historiam prosecutum esse, praecedentia jam indicarunt, & subsequentia apertius ostendent, quod spectat ad lucubrationis illius diligentiam, in contexendis fabulis
Pag. 49. At praenotatum Volo, Vexatam adeo inter veteres , recentesque Chronologos de Argonautarum expeditionis epocha controversam plurimum lucis accipere ex Alcinoi, & Aretae temporibus. Cum in ea etenim inciderint tam expeditio illa , ut ex praecedenti capite constat , quam Ulyssis post Trojae eversionem errores , ut constat ex praesen ii , consequitur , inter utramque epocham non multos admodum annos intercessisse . Satis proinde mirari non possum , eximium Chron ologorum par , Josephum Scaligerum , & Dionysium Petavium, praedictae prosectionis epocham magno studio investigantes, ad alia omnia animum convertisse, praeterquam ad Alcinoi , Sc Aretae aeta
297쪽
iem ; qua tamen ad illam statuendam certius nullum monumentum afferre potuissent. Videndus Scaliger in Animadversion. in Chron. Euseb. ad annum Abr. DCCLVI. & Petavius
Ration. Temp. par. 2. lib. II. cap. IX. Hic Argonautarum
tempora exsculpere conatus est ex annis regni Priami ; ille ex aetate Herculis, Circes , & Ascalaphi. Utrique autem ante oculos imprimis esse debuerant Alcinous , & Areta , Argonautas primum, dein Ulyssem in Corcyra excipientes,
quorum videlicet nomina non una tantum vice, non Obiter
exhibent Argonautici Scriptores, atque Homerus, sed sexcenties commemorata vel invitis obtrudunt. Ut autem hi A
gonautis , & Ulysii e Troja reduci συγχρονοι esse potuerint, Oportet priorem epocham a posteriore abfuisse non quidem per septuaginta novem annos, quemadmodum sensit antiquus Chron ologus apud Clementem Alexandr. cui Iacobus Capellus subscribit, proxime accedente ad eum calculum Eusebio in Chron. ut ex utraque Editione, Scaligerana scilicet,& Ponta cena patet , sed per quadraginta ad summum , quae Petavit sententia est, aut per viginti plus minusve juxta Scaligeri sententiam . Eas tamen supputationes dum praedictis dumtaxat fundamentis do sti illi Viri superstruxerunt, si
natori utique destitutas repraesentarunt. Praeterquam quod Petavianum fundamentum prorsus ruinosum censeri debet. Namque quadraginta annos Priami regno tribuens tam loco citato, quam ejusdem operis par. I. lib. I. cap. X. testem
adhibet parvae Iliados Scriptorem , a Michaele Neandro editum , quem Eruditi omnes norunt supposititium , ac
propterea nullius auctoritatis. Quocirca omni etiam a in Oritate caret laterculus regum Trojanorum , ex eodem illo Scriptore a Petavio expressus.
298쪽
y0S. BARNESIUS, ET ALII HOMERI INTER PRETES.
Pag 37. Rursus quod Od s. XIII. Phaeaces Ithacae portum subjisse dicuntur προ ν clῖο ς , cum antea scirent, ad hunc locum ita Eustathius: ποεν δἐ ἁδοτες η mὰς, ου φησιν Θ π -της es, Hyιψι νοῶν , οτι οι σιν , άς uκὸς , Φαακες, Κερκυραοι οντες Ibουι ιοις γὰωες. I si γὰρ ἐάτ ισμις πλάσμια- Rς ο ς , άληθές τῆς si Φαο κιαν Κεφαληνίας ου πολυάτεχειν την Ιθῶ ν . Unde autem, aut quomodo scirent, Poeta non dicit s at intelligere sinit, Phaeacas , ut credibile est , scivi lse, utpote Corcyraeos Ithacensebus proximos . Etenim cum is Dd πισlαὸς Agmentum foret , id verum est , Ithacam non multum abesse a Cephallenia , quae juxta Pharaciam sta es . Latini Homeri Interpretes sensu, ab allata Eustathii interpretatione prorsus alie-NO , Vertunt το , πῆάν Abisες : priusquam scirent , ut legitur etiam in Josuae Barnesi Editione . Subdit Eustathius: πανυποανως εν υθα ἐρρέθη τὴ , πρὶν έδοτες, ἔνα -ο λογηθῆτο ἐν νυκτὶ λμιησα τους Φαἰακας larctisu si τηὶς χροου
πως ολας την νῆα . Valde probabiliter hic diritum est, cum antea scirent, ut veri semilitudinem consequatur , Phaeacas ausos fuijsese non iis tempore navim ad terram solis remis impellere.
EZECH. SPANHEMIUS, ET ANNA DACERIA
Pag. 81. Eadem Minerva ad Ulyssem, de Alcinoi ardi
bus interrogantem , loco citato: ἐγὼ δ' οδον ηγεμιονευσά Mηδέ τιν ἁνθρωποιν προπιοσσεο , μιη ἐρέεινε.
299쪽
. . . . ego enim viam monstrabo ;
Neque quemquam hominum alloquere, neque interroga. Non enim hospites hi clementer homines fugi ipiunt, Neque citrantes ampleLiuntur, quicumque aliunde Venerit.
Discrimen inter principes, & populum Phaeaciae recte animadverterunt Homerici Scholiastae, Didymus, & Eustathius iquorum prior ad verba, ου γαρ ξεινους , ita notat: ου Θν ζουσι τους ἀνθρώπιις. Πως έν ἐν τίς φιλοξ, τάπιsς λεγει; .H τον μέν ναυTικον οχλον τρο οντι εινα cissim, τους δ 'ασιλεὶς φιλο νους, η ισως γα φυλάξητα τινος πMέπω , η προς ετερον κα χθῆνα .m pites non recipiunt. Quomodo igitur in subsequen- tibi eos maxime hospitales dicit Z quod nautica turba agresis foret, ct aspera, reges vero bospitales, aut forte ne quempiam interrogaret, neve ad alium diverteret. Priorem interpretationem
TO σεμνον, Νιονου δέ του λιπιλικου γDους . Illud , non suscipiunt hospites, neque curantes ampla iuntur, de nautica Phaeacum turba dicitur, scilicet de popula, quemadmodum paulo ante dictum est . Eis enim Diis smiles fuerint Pharaces , omnium decus istud , sed regiae tantum sirpis. Quod discrimen Ezechieli Spanhemio minime innotuisse videtur , dum in Observationibus ad inmnum Callimachi in Delum exulare prorsus jubet e versu 1 1 6. lectionem κακοξεινωτατη , inhospitalissima, quam aliquot illius Poetae codices MSS. praeferunt, ac omnino legi φιλοξει τάτη .. . . Κερκυρα φιλοξεινωτάτη αλων.
. . . Cor Fra hospitalior ceteris omnibus.
Objicit sibi Spanhemius violatum a Corcyraeis hospitium in Periandri filio , quem apud ipsos hospitantem , ac inde ad
300쪽
ad patrium Corinthi regimen capessendum evocatum , nefarie ab iis occisum narrat Herodotus lib. m. cap. LIII. At , modo allatos ex Homero, textus apertissimos, itidem aper
tissimas Scholiastarum interpretationes in eosdem , potiuSquam Periandri filii necem , objicere sibi imprimis debui staset ; quae utique doctissimum Virum latere minime oportebat in opere admirandae eruditionis, & quale hodie vix sperare ab ullo mortalium audeamus cujusmodi elogio exornatas Sparthemii obfersationes in Callimaehum superius dixi seu in
opere, in quo e tot obfervationibus nullam esse, quae non sum mam spiret eruditionem , traditur ab Auctore vitae Spanhemii, alteri volumini de Praest. Gu Numiis . praefixae. Lectionem ει λοξρινωτο τη haudquaquam reprobo ; considentiam reprobo , qua aliam καιοςεινωτά l Spanhemius e codicibus MSS. eliminat. Eadem confidentia , ut superius vidimus, Auctor hic, cetera eruditissimus , eliminatam voluit , tamquam mendosam, lectionem Κερκυρα, cum tamen genuinam esse certissimo constet. Modestius Anna Daceria, dum scribit :Φιλοξ-ει τάrη . Legitur θ' καιοξει τατη: Sulgatam lectionem retinerem , Φιλοξεινα Γατη : hanc illi gloriam dedit UI sis hospiatium apud Alcinoum. Addere potuisset, Argonautarum quoque, aliorumque. Dissimulare nequeo, ex ipsa Argonautarum receptione, quae ab Apollonio versibus superius recitatis describtrur , apertum reddi, non ad principes tantum ,
sed ad populum etiam Phaeaciae hospitalitatis laudem aliquomodo spcctasse.
Pag. IOI. Haec de Demodoco ex Homero . Eumdem memorat Plutarchus in libro Mου sub initium, ex Ho
