Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DEMostris INCvRAIILIBus. I93 huius boni , nec etiam quibuslibet bonis, quia

metuendum sit, ne abutantur homines tanta selicitate. Quam notorie suit Bombastus vinosus & crapulosus, & nulli virtute commendabilis cui tamen veluti monarchae primas in hoc generetribuitis. Si vero propter abusum bona sunt oc- euitanda , occultanda erat etiam Euangelii doctrina, qua nulla divinior atque excellentior u quam in genere humano exaudita est, & abulas nullubi periculosior est, quam in illo doctrinae genere, quod ad salutem aeternam pertinet, plurimisque cedit in scandalum atque ruinam sempiternam. Christus salvator tamen nihilo minus disit ad Apostolos: Docete Euangelium, o pradicate omnibuι creaturis. Nos igitur contra illis o ponimus bonum omne cujuscunque generis esse,& debere esse κοινωνικον & κοιν--ν, adeo ut ratioboni etiam diminuatur, nisi commune fiat& plurimos sui participes faciat. Bonum ergo aliquid potest induere rationem mali propter finem & usum malum, sed malum nunquam bonum esse potest, cum non sit ordinatum in bonum finem: quales sunt ejusinodi curiosae artes, de quibus in Actis Apostolorum scribitur, ex quo genere sine dubio haec nova etiam emanavit disciplrna. Cur vero tantum bonum hoc faciunt , tiamsi liceat potiri ista medicina, quae certum vitae praesidium adferat Θ Αn vita haec tanti facienda est , Quanti vos illam inimatis' Nonne multi sanctis-

212쪽

394 . BRVNONIs SEIDEMI LI sumsimi homines , spiritu Dei pleni, maximo demderio liberari ex hujus vitae carcere, & ad Deum migrare ex tarum Z ut itaque divitiae supremum bonum non sunt, ita nec sanitas. Quid prodesset enim homini, si quam diutissime vivat& jacturam faceret animae suae λ Vita di sanitas habent suum locum inter bona suoque ordine ac modo tuenda sunt, ita videlicet nepotiora &aeterna bona illis postponantur. ' ... ,

Ut autem non hominibus solum sucus fiat, verum Deus ipse etiam sine ossensione graviore non relinquatur, plurima dicta sacrae scripturae nefario ausu huc detorquentur, de quibus hoc loco nihil dicam, nisi de paucis, uno irtassis atque

altero, quae propositum nostrum attingunt.. Et erunt omnes docti a Deo, inquit Scriptura: hoc

dictum transfert Bombastus ad lapidis Philosophici cognitionem, & ad sanitatis curam, quae omnibus possibilis semper sit futura. Quas ve-n, Spiritus sancius de ejusmodi caducis & perituris rebus concionari ibi voluerit, & non de vera pace ac consolatione conscientiarum, quam

habitum sint ex Euangelii Spiritusque sancti inhabitantis eruditione. Ego bieviter impiae isti interpretationi objicio Mosen, qui inquit: Propheta verus erit is a Deo missus, si evenerint quapra-

dixit. Non evenerunt , quae praedixit Bombastus de cyratione omnium morborum, de secta sua mox. , post quinquagesimum supra millesimum quingentes inuin annm triumphatura,

213쪽

1: DE MORBIs ΙMCvRABILI Bus. I9s det ruina atque interitu Philosophiae & Medicinae veteris , de noticia lapidis a Deo omnibus communicata r mendax igitur Spiritus haec, & similia verba, in ore Pseudoprophetae hujus posuit. Quando etiam Christus dixit: agri egent medicor rapit ille hoc ad id, quod omnes morbi possint sanari a medico, quae tamen plane nulla est consecutio. Dominus ibi taxat hypocritim Pli riseorum , qui se jultos putabant: patiamini, inquit , ut his miseris peccatoribus Am medicin , flvos justi , ut falso existimatis , meo auxilio indigetis. - Attendat vero lector, qui sani modo est cerebri , quam belle haec concordent: aegri corpore egent semper sanante medico, ergo habent talem vel habere possunt in natura. Quis a privatione ad habitum unquam argumentum necessarium duxit Quis irreverentius de aeternis rebus

dicta Christi ad physica & caduca haec detorsit,

praeter unum Bombaltum λ- NOBIS CONsTAT, & certum est igitur,unurn non esse universale remedium, nec ex naturae viribus esse posse, quia unum tot contrariis morbis opponi eodem modo nequit. Unicum t

men aliquando fuisse concedimus , Hierosolymis ad probaticam piscinam Bethesida, de quo scribit Euangelista Ioannes, capite s. Verum id neque physicas vires habuit, neque destillatoria

arte praeparatum remedium fuit.: Nec vero curamus etiam, quod nugantur de - ' N a simi-

214쪽

w6 . BRvNONIs SEIDELII LIEERs milium a similibus curatione. ut . enim alia omittam, concesso etiam illo, quod si ilia per

similia curentur, neque tamen unum tot dive

ssiimis morborum speciebus simile esse poterit. Quod si roborando tantum internam mumiam vel balsamum morbos expellere dicant, bals mum tamen illud unius modi impedimenta o jecta non habet, neque ergo universaliter uno modo semper roborari poterit: sicuti nos scimus naturam & calorem nativum aliud rebus requirere in febribus ardentibus, aliud in atrophia &phthisi, aliud in asthmate & apoplexia, &c. Unde & Galenus 8. libr. comp. seo. loc. di eebat : Imposfibile est pharmacum invenire omnibus dictis lectionibus aptum. Sed vide inconstantiam istius sectae r de quo optime meritam vetustatem adeo inclementer flagellant,id ipsum non semel ipsi quoque verum esse confitentur. Bombastus ipse in lib. de contracturis fatetur aliquando incurabilem contractionem membrorum oriri posse ex laesione aliqua,vel accidente externo aliquo .Eodem lib. i quit: Quando membri spiritus humorque vita prorsus perierat,non posse curarι tum contracturam. Secundo lib. archidox. haec habet: Morbus ex nativitates mens exordium in restauratione vel renovatione, id est curatione, ut aliqui commodius eu interpretantur nam aliqui suspicantur ipsum de resurrectione& vitae restitutione locutum non aufertur.Toties vero fatum excipit, ut non opus sit loca citare, quic-

215쪽

DE MORBIs INCURABILI Bus. I97 quicquid enim per fatum intellexit, concedit ta- imen hoc ipsum impedire & obstare , quo minus

morbi eurentur interdum. Aliquoties etiam monuit, hominis propriam naturam tam esse aliquando imbecillam , ut bonum fundamentum aut radicem a nativitate non habeat, ac talem conservari non posse. Vere hoc dicitur, est tamen contra ipsius omnes morbos esse curabiles, & exemplum cum regula pu

gnato ..

Alius ex discipulis,qui inter ptimos voluit haberi , ita decrevit, morbum qui non sit ex coelo, sed ex supercoelesti causa, non subjacere lapidi isti famoso: Item,si unum ex principalibus membris septem ut numerare solent putredinem vel corruptionem patiatur in substantia,nullam spem sanitatis superesse. x Tandem postquam omnia tentarunt, & lapiadem suum saliaque arcana inseriora vel inefficacem experiuntur , vel in lucem producere nequeunt , ad incantamenta & imposturas characteristicas confugiunt, quae ego media neque naturalia esse, &are medica alienissima, supra ostendi. Neque de his refutationem longiorem instituam , videntur enim profecto id genus homines communi quoque interdum sensu destitui, nec minore τυφω-νια infatuati esse, quam inter Anabaptistas quidam deliro enthusiasmo correpti fuerunt, ut infinito quasi labore, quo ad senam esentem redeant , opus esse videatur. Ne-

216쪽

19o BR. SEID. LIB. DE MORB IN HRAB. que ego nunc eam ob causam haec scripsi , ut illi sectae ex professo contradicerem, sed scopum operis hujus hac ex parte indefensum & quasi nudum non putavi esse derelinquendum. Demonstravi igitur figmentum hoc de uno vel pluribus certissimis remediis, contra omnes morbos pugnare cum eXpresso Verbo Dei, cum ratione, cum experientia, & vanitate sermonum,

quibus fulcitur,seipsum evertere, nec arbitror se re , ut quisquam eruditior in hac parte a me dis. sentiat. In hac ergo sententia, quam hoc libro proposui. una cum veneranda antiquitate & per petuae expereintiae testimoniis, acquiesco.

217쪽

Praesentaneis uti convenit

remedia.

219쪽

IN QUIBUS '

. a. . .

Praesentaneis uti convenis remediis. - ,

Llud mihi semper a natura insitum fuit excellentissime Bernardine, ut si cuipiam aliquid pollicitus fuerim , quiescere nunquam possit animus. meus , donec promissis satisfecerim , idcirco quamprimum Forolivium me recepi,accepto calamo , quod tibi promiseram, in hunc ordinem digessi. Rogasti enim dum Bononiae essem, in stanterque a me petiisti, ut in his aegritudinibus, in quibus praesentaneis uti convenit auxiliis alia qua remedia paratu facilia in prima vistatione aegrotantibus offerenda colligerem, tibique pes litteras traderem: Et quamvis hoc mihi perdifficile visum sit admodum, nihilominus ut tibi amicorum summo, assiniumque meorum gratissimo morem gererem , hoc nogotium suscipere non

220쪽

-. FABR DE PADv AN Issum gravatus, ut tua sit non causas, non signa, nec persectam curationem nosse ; sed tantum ea quae in prima visitatione unicuique aegrotanti pro ratione morbi adhibenda sint ; ideo omissis iis omnibus, dico quod si vocatus fueris ad aliquem ae grotantem , tunc prima intentio tua sit in morbi

cognitione, siquidem impossibile est aegritudinem curare, nisi cognoscatur: ut habetur a principe I. q. in de cura febricitant. in generat. & a GaI. I. Acut. coin. 3. dum inquit : oportet ut prius cognoscas aegritudines, demum intendas ad ejus curationem, curationem aggredi non V

Iet , nisi per cognitionem causae, siquidem rectitudo curationis est abscissio causae, ut voluit Me- sues in suis regulis universilibus , & Gal. ad Glauc. I. Erit itaque secunda intentio ad morbi causam, quibus optimis visis, ac cognitis ad curationem accedendum erit, quae per contraria fit actualium vel victualium. II. Meth. & 3. artis Medicinat mare tua erit intentio tertia videre qualia sint appellanda contraria, ut remota causa removeatur aegritudo. At quu in genere tria sint instrumenta, quibus Medicus ipse pro introducenda sanitate utetur, Diaeta, Potio, & Chirumgia, authore principe q. I. cap. I. Ideo in quacunque aegritudine instituenda est debita victus

ratio, in 1ex rebus non naturalibus, mox deve

niendum ad medicinalia, di ad manualem oper tionem,in quibus opus sit. veru cum multae sint

aegritudines, in quibus non ita regulariter proce-

SEARCH

MENU NAVIGATION