Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DE MORBIs INCURABILIBUS. diu fit homo ager, seu communi, seu proprio. s. ne quid in t divinum , O c. Has conditiones recipio,& plures alias non minus necessarias supra commemoravi. At si quaedam sunt conditiones, quae obsistunt , non constabit illud υθολου omnes morbos in initio curari posse, si medicus bonustem stive advocetur. N v N C de alterius etiam sententia pauca quaedam dicenda sunt. IOANNEs FERNELIus, vir praestantissimus, quemque honoris causa nomino , in principio quarti libri meth. medendi ita scripsit. Quoniam omnis motus, ct omnis essectio e contrariorum dissidio atque repugnantia proficiscitur, natura dum mundi hanc universiitatem Udua mutationi subjecit , simul eam necessario variis dissidiorum generibus qua seminibus conspersit. Atque ut quatuor rerum primordia ignem ct aquam, terram ct aerem contraria instituit: ita se unicuique, quod ex iis ortu processit , aliud quidpiam opposivit disdii lege. Nullus igitur affectus subsistere potest in nobis, cui non pariter

contrarium quiddam tanquam remedium illa protulerit, nullaque inquam es remediorum penuria , sed nostra eorum plerunque turpis ignoratio. Nullus toto genere immedicabilis est affectus , sed idcirco duntaxat, aut quod supra modum auctiu omnem prodiorum vim Upernetur , aut quod imbecilla jam vires curationis prolixitati succumbunt. Isto loco etsi ex professo hanc controversiam, quam ego nonnihil explicare sum aggressus, non tractat, satis tamen quid in universum de ea sen-L 2 ti te

182쪽

as BRvNONIs SEIDELII LIBERtiat indicasse videtur. Initio autem libri hujus dixi per se immedicabilium morborum posse

constitui disserentiam quandam, ex eo , quod aut contrarium in natura nullum habeant quo depellantur atque tollantur, aut quod habeant quidem, sed latens adhuc & ignoratum . Utrumque tamen in eundem tandem eventum desinit, ut, sive sit & ignoretur remedium, sive non sit, morbus propterea medicis, quoad sunt meis dici, incurabilis maneat. Non igitur astentior cum dicitur, nullum toto genere esse immedicabilem asseetiam, neque alientior cum dicitur, idcirco duntaxat non curari morbum, quod vel

ipse vehementior sit , vel vires imbecilliores. Nam quod ad posterius hoc attinet, plura esse, quae per accidens morbum sanari prohibeant, clarissime ante monstrasse me confido. Prius vero paulo diligentius adhuc considerabimus. Nuialas, inquit, toto genere immedicabilis est assectus, nullus enim assectus est, cui non pariter contrarium qui iam tanquam remedium natura protulerit. Credo

quod liceat nobis de hoc pronunciato dubitare. Quomodo enim certum esse istud aliquis persuaserit, cum naturam sic Deus condiderit, ut nullos allatura fuerit homini morbos, si ille e statu suo non excidisset λ Morbifica igitur facta est. non primitus, una cum contrariis saluti fieris remediis , sed post irrogationem poenae demum , qua & homo mortis potestati actu est subjectus, R terra maledictioni, una cum reliquis creatum

183쪽

Dg MORBIs IN CURABILIBUR I 6sris. Non enim sunt nulli, qui sentiunt, mundi partes singulas coelum , astra, elementa, plantas , animalia quae statim post creationem prae ditae fuerant persectissima natura , utilitatibus , viribusque hominum commodo maxime conferentibus , postea factas esse partim in seipsis saucias ac languidas, partim etiam homini contrarias , adversas, venenatas, inque magnam virium ruinam & dissensionem a primaeva bonitate

decidisse. Unde dixisse Apostolus videri potest,

Rom. 8. Creaturam subjectam esse vanitati, ingemiscentem tamen θ parturientem, in spe, ut liberetura ser νιriste, ctc. Quod si natura a primordio suo ratione moris bificarum causarum caruit, sive per se, sive per accidens, prosecto etiam secundum Fernelium

ratione caularum contrariarum caruit, quae mor

bos curarent: nulla igitur natura protulit initio remedia. Et unde tandem illa prolata fuere λ Hic vero dissiciles scrupuli injicientur nobis. Si remedia ante lapsum condita fuerunt , num frustra facta seissent homine non peccante, & morbis extantibus nullis & cui contraria fuissent λ Sin autem nulla suerunt, quomodo dicere poterimus a natura dissidii lege opposita suiste contrariis a fictibus , qui & ipsi nulli tunia crant Neque enim huc confugere licebit , ut opinor, quod simul cum morbis qui sunt pars poenae etiam remedia facta & data fuerint: an maledictio bona illa tanta attulisset Cum

I. I aliis

184쪽

aliis ergo potius sic sentiendum, primos parentes ante lapsum in statu innocentiae, non fuisse quiadem simpliciter, & ex conditione materiae suae impassibiles, qua ratione neque immortale corpus habuerint, cum ex contrariis esset compositum: Sed tamen munere Dei hoc habebant, ut partim ratione sensibusque integris atque incomruptis possent evitare omnem contrariorum no-Iam, partim etiam divina providentia & ordinatione tuti, immunesque essent ab omni tali ac tanto occursu rerum , qui laedere eos possiet. Fuit

eis notum discrimen calidi & frigidi sensu, mollis& duri, humidi & sicci. Caro igitur eorum ab occursu duri aliter assiciebatur quam a molli , & si nervi lacerationem passi essent, dolorem percepissent utique, & sicuti aquam a terra absorberi animadvertissent,ita se ipsos quoque humectatos siccari a solis calore sensissent: quemadmodum etiam decessio quaedam humidi ἐuφυτω in ipsis futura fuisset, per nutritionem & esum lignorum fruetitumque Paradisi, & ligni vitae, persecte restauranda. Sed ad tale incommodum, quod secum traheret molestiam vel laesionem actionum, vel destruetionem & corruptionem corporis,

non progressa esset natura sancta & sapientissima illa, ne quidem ex improviso. Maxime quoque ἁσκρούν li a bebant corpus , non quidem aequalitate contrariorum secundum pondus aut quantitatem , quod nullas alterationes persentisceret,

sed secundum proportionem ac justitiam, quaenicie -

185쪽

Dς MOREIs ΙNCvRABILIBUS. I 67essiciebatur, ut quodvis contrariorum illam qua litatem & moderationem servaret, quae necessaria erat ad justam συμμετρίαν & crasin totius corporis conservandam. Namque anima virtute sua ita continebat & gubernabat corpus, ut neque morbis, neque morti subjectum esset, quamdiu homo non peccaret: ex gratiae tamen divinae dono, & non ex naturae, seu materiae proprietate. At post lapsum, homo praeter caeteras poenaSetiam incidit in eam calamitatem ut pugnantium qualitatum acerbitati subjiceretur, & potentiam acciperet dura patiendi ab illis, recedente videlicet ab eo praesidio & benedictione Dei, qua

tutus antea ab omni malo degebat. Cumque ipse antea dominaretur terrae & elementis, postea haec dominii sui aculeos quosdam converterunt in ipsum destritendo, quod prius non poterant. Tum quidem, ut consentaneum est , res creatae non aliae factae sunt quam prius essent, nec novas accepere vires, sed alium hominem acceperunt , qui jam passionibus multis expositus foret , a quibus immunis & tutissimus antea fuisset. Receptus autem a Deo, & non penitus abjectus . invenit postea subsidia quaedam si recte

usurparentur in natura conditarum rerum, &in contrariis, non simpliciter ob id factis, ut es sint remedia, quibus primum non indigebat homo : sed cum sapientia & bonitas Dei infinita sit, plures respectus, vires, δυα αεις, habili-L tates a

186쪽

163 BRvNONIs fg IDALII LIBERtates, creatis rebus indiderat, ad plurimos sines, atque usus idoneas. Lignum creavit Deus , equo nunc fractis cruribus splenia conficiunturdi fulcra claudicantibus. eum usum primo non habuisset, cum fractura vel claudicatio in Adamum non cecidisset, nunc tamen habet. Nec tamen flustra conditum erat lignum , tametsi ad hunc usum in morbis non adhiberetur, sed ad inulta alia non minus utile fuisset: siquidem multae etiamnum rerum vires sunt ignotae nobis, nec contra morbos serviunt nobis, serviunt tamen

floriae Dei, & bestiis aliis prosunt. In his investiagandis occupata esse hominum industria debet,

unde fit, ut in nobis ars principium fit muli rum effectuum. Ita tandem inventae sunt rationes construendi tecti, texendae vestis, & observationes remediorum quaedam, quae denique usque ad sormam artis excrevere. Linum qui dem primo propter telam non creatum est, postea tamen ad eam etficiendam adhibitum. Ita rosa , non proderat initio adversus calorem, nullo enim calore contra naturam assectus fuisset homo, sed postea cum calor urere incepisset& laedere, mitigationem quandam asterre illam posse. usu deprehensum fuit. Repertum etiam fuit, hoc melius illo sapere ac nutrire. Quamobrem apud Syracidem praeclare scriptum est, altissimum condidi se remedia, hoc est, res sive substantias, & δwυαμ ις rerum , ex quibus postea coeperunt peti remedia: non ut tuηc. - flatim

187쪽

Dg MORBIs IN CURABILI Bus. iis flatim remedia e serit, quia contrarius morbus erat nullus. Et Deus recte ac pie autor medicinae discitur , quia omne bonum a Deo. Potuisset enim impedire, ne quicquam boni ex creaturis ad peccatorem hominem rediret. Verum misericors creator non solum reliquit materiam & silvam remediorum uberrimam, quae ipso permittente utilitates varias hominibus adterre posset: sed etiam ipsorum intellectum illustravit in inventione ac delectu eorundem, & adjuvit, excitando artifices praestantissimos , quos praeterea exismio dono sanationum ornavit, ut jam magno cum fructu & aegritudinum levamine dulci meis dicamentosis rebus utamur. Fuerunt igitur eae dem res, quae nunc sent remedia, etiam ante lapsum primorum parentum, quanquam actu n hil sanarent, cum sanandum in homine nihildum. esset, morbi enim non erant.

Quod si quis contendat, ut remedia Θιεινα erant, ita etiam morbifica fuisse, non actu, sed potentia: discrimen tamen hoc non inficiabitur, ibjecta remediorum & qualitates ipsas tum

quoq; actu agentes suaviter afficere, severe,conservare, nutrire corpus potuisse ; morbifica vero nullo actu vel respectu sanitatem laedere &experulere potuisse, ob causam ante propositam. Tamincisi igitur concedimus , per se consideratam ratione omni morbificarum causarum non prorsus caruisse naturam rerum, Asaltem, cum

subjectum hominis corpus in quod agerent, ita

L 3 Dei

188쪽

r o BRvNON Is SEIDELII LIapst Dei providentia dispositum ac praemuniturufuisset, ut usque ad morbosam δὶαθεω laedi non

posset: & remediorum quoque materiam tum ptietuisse: non tamen inde confici aut demo strari poterit, aeque omnibus & universaliter primitus opposita filisse contraria. Vita squidem erat, mors non erat, sed accessit deinceps, quanquam mors non contraria, sed privatio vitae est. Nunc postquam mors intravit in mundum . quid ei oppositum naturaliter esse dicamus, quo abigi queat Ita sanitas erat, morbus non erat, necesse poterat, nisi aliter affecto homine per peccatum. Materia enim hominis conditi non statim ad corruptionem tendebat necessario, sed post incidit in illam δωυανων corruptionis,nunc inevitabilem immedicabilemque. Quanquam igitur Deus reliquit Θελκτηρια multa quae tamen abolere maledictione sua potuisset, contra immanitatem morborum post lapsum, quibus solentur se ac nonnihil sustentent

miseri homines in poenis haerentes: tamen nequaquam illa universalibus poenis exaequantur, quas in mortem desinere tandem necesse est, ne que natura vel ars hominum potest ex poena facere non poenam, nisi Deo volente & placato. Homo Deum offendendo infinitum bonum o fendit, & poenam infinitam commeruit, mortem videlicet aeternam. Huic malo remedium

attulit inenarrabili consilio Dei filius, dum sua

morte

189쪽

morte a piis aeternam mortem abstulit. Hic est mali & contrarii remedii facta exaequatio , in morte autem & poena temporaria nulla talis medela proposita, sed aerumnis in hac vita nos exerceri oportet, ut peccatum mostrum & Dei immensum beneficium cruce docti melius agnoscamus, tantoque ardentius ad perpetuam liberationem respiciamus , quanto majus prccium pro debito nostro persolvendum fuit. Praeterea in capite de Deo supra ostendi, verbum divinum diserte mentionem facere morborum insanabilium quorundam, & Deum non raro extra ac supra leges ordinemque naturae, terris plagas, interque has etiam morborum genera quaedam, immittere, ad quae antidotum nullum in natura dissidii lege conditum esse constat, veluti natura in amplissimo ambitu suo nihil habebat, quo sanaret morsus anguium in deserto ignitorum. Verum autem remedium I 6. cap. lib. Sapientiae exprimitur: Neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus Domine sermo qui sanat omnia , tu es Domine, qui vita ac mortis habes potestatem, &c.

Et Psalm. io 7. Misit verbum suum, o sanarit

eos.

Atque inprimis ad rem praesentem facit, quod hujus generis morbos, & remedia illorum quoque, ipsemet Fernelius 2. lib. I 6. cap. de abd.

ierum causis trans naturam esse asserit. Itaque ,

ut ajebam, iis assentiri non positim, qui statuunt praecise ad singula morborum incommoda sin-

190쪽

i71 BRvNON Is S g ID ALII LIEsRgula etiam remedia contraria in natura esse diaspersa vel ordinata.Sunt haec quidem non ex Plii losophicis, sed altioribus principiis allata, quibus tamen uti me non pudet, neq; pudere debet. Sed de naturalibus rebus quoniam agimus, ex naturae quoque ac rationis nostrae principiis exempla adjungamus. Loquitur Fernelius de natura qualis nunc est. An igitur natura produxit contrarium remedium

dam modo φυων , unde nunc in morte , homo omnium creaturarum ope, & contrariorum auxilio , penitus destituitur. An adversus corruptionem rerum ex materia Phy sica constantium praesidium ullum extat cujus corruptionis necessitatem absolutam nunc esse ipsi quoque Physici demonstrant. Contrariam quidem habet generationem, nulla tamen generatione individui corrumpendi interitus prohiberi potest. Praeterea Fernelius unus ex primis inter recentiores fuit, qui morborum totius substantiae mentionem memoriamque celebrem secerunt. Hos vero non ex elementorum primordiis deduxit, quare circa ipsos contrarietatem talem, de quali hic loquitur nullo modo probare poterit , cum ex elementis horumve qualitatibus primis ortu non processerint. Ut igitur mea sertopinio, si suis ipse principiis inhaerere volet, non

SEARCH

MENU NAVIGATION