Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Nullus igitur assectus seu flere potest in nobis, cui non

pariter contrarium quiddam tanquam remedium natura protulerit. Ut enim breviter repetam , talis fuit ejus argumentatio: Natura elementa ipsa ct ex elementis orta imipersa ita produxit, ut nihil syne contrario, ergo omnιbud: etiam morbis contraria remedia produxit. Hic necessario restringuntur omnes morbi ad eos tantum, qui ex elementis oriuntur. at ipsemet alibi nonnullos excepit, quos negat ex elementari esse origine, ad quos etiam hanc rationem accommodare nequit , ex quo consequitur, non recte inserri simpliciter omnes affectus contrarium & salubre in natura rem dium conditum habere. Vereor etiam nonnihil, ne remedii contrarii appellatio nobis hic imponat. Morborum ratio nem sic comparatam esse novimus, ut non singuli unico tantum remedio opposito statim recedant , sicuti caliditas recedit ex aqua, quando

congelat frigore et sed simplicibus simplicia.

compositis composita debentur, ubi permagna etiam astecti corporis partiumque ejus est habenda ratio, ne dum auxilium adferre contendiamus, magis etiam laedatur, vel alio loco morbum

novum contrahat. Quamobrem multa arte mi .eemus nos etiam,ut contraria propria essiciamus, sicuti ceram, oleum, aerug. nem, quorum neutrum solum ulceri cavo cond ucit, conjunctim vero prosunt.

Reme.

192쪽

374 BRVNON ISSEIDELII LIBER Remedia eatenus contraria sunt morbis, quatenus contrarias dispositiones efficiunt, proprie vero morborum speciei ac δ θατει sanitatum species ac Mθεσεις contrariantur, non tamen

ita , quod actu & arte & re ipsa possibili semper sit permutatio morbi in sanitatem , sed

quod interdum cogitando saltem contrarium morbi intelligere animoque comprehendere possumus. Quoties vero dicitur cuicunque aia sectui productum esse remedium a natura, permulti sunt, non ex vulgo tantum, sed ex medicis quoque, qui statim cogitatione fingunt sibi

certaequaedam definita ac specifica virtute agentia remedia, quorum contractu solo duntaxat sive interno, sive externo, mox profligentur mom tbi subjectoque cedant, tanquam hoste potentiore eulsi, ad cujus conspectum persistere nequeant , quae propria est natura contrariorum Talia vero aut nulla, aut perpauca esse nihil dubito , quoniam si essent, non magnopere artis medicae tanta exquisitione opus foret. Quare morbo inprimis contraria est sanitas, contraria etiam sunt remedia, quatenus qualitatibus & naturae ejus repugnant, ut febri contrariatur cichorium, quia restigerat ejus servorem. Sed posita ac habita tali contrarietate, non propterea sequi sanationem necesse est. Si itaque ad genus tale contrarietatis respiciamus, concedi potest omnium fere morborum esse contra ria, calidis enim opponuntur aquea vel terrea, frigi'

193쪽

DE MORE Is ΙNcun ABILI Bus 17sdis ignea, vel aerea, vulneratis consolidantia, fractis conglutinantia, numero excedenti exces, sum auferentia, distortis rectificantia, obstructioni aperientia, induratis emollientia, quod de caeteris omnibus etiam intelligatur simili modo. Eodem intellectu si Fernelius accipi voluit nullum affectum toto genere immedicabilem esse, non admodum repugnabo, cum ejusmodi contrarietatem nosse ad medicationis perfectionem nequaquam sussciat. At si ad speciem vel individua descendamus , immensum discrimen reperiemus. Vulneribus contraria sunt ea, quae eri εχ ira dissolutam uniant, ex quibus alia huic. alia illi parti conveniunt. Num propterea quod cunque vulnus medicabile arbitrabimur equidem cum Poeta sentio nulla sanari vulnera cordis ope. atque hic desectus propriae contrarietatis evidentissime perspici potest , taleque vulnus

esse incurabile omnium aetatum experientia comprobavit.

Praeterea qualitas illa sive δωδαμις accidentalia vel substantialis contraria, & idonea profligando morbo, aut ignota es nobis, quod sepe

accidit, nec enim necesse est, si quis unum contrarium novit, etiam alterum, ut norit tuitaceam qualitatem morbi etiam saepe ignorari manebit igitur morbus incurabilis arte medicae ut nota e i quidem, sed actu comparari vel adhi- Beri nequit arte & industria humana, sicut jam de vulnere cordis diximus, quis enim tam subitain

194쪽

BRvNONIS EIDELII LIBER consolidationem efficiat , quanta est y & sieiterum manebit morbus incurabilis. Unde arbitror multo rectiuS I. lib. cap. I. ejusdem suae

methodi haec pronunciasse ipsum : Non semper medιcru agrotumsanitati restituit, satis est y apposte curet ad sanandum. Quod igitur porro scribit, nullam usquam esse remediorum penuriam , in universum, & ita simpliciter non accipio, quod ex superioribus facile intelligitur. Illud vero lubens

admitto magnam esse in nobis remediorum plurimorum ignorationem, magna enim opera Domini, & beneficentiae ejus plena est terra. Avidumque vitae ac salutis genus humanum, & momtem cruciatusque morborum exhorrescens, varia tentavit, quaesivit, excogitavit, Deo duce multa invenit utilissima ; voluit enim Deus ne mens nostra otiosa esset, sed ut meditando extunderet artes , secundum Poetam. Ut enim

aeternas poenas mitigavit, imo abstulit, homini, ostenso remedio per filium ; ita multo magis dedit quod minus erat, nempe remedia quaedam corporis malis, sicut pelles dedit ad vestiendum.

Sine dubio autem multa adhuc nondum eruta in naturae thesauris latent, non tamen propterea

omnia natura habet, quibus ad mala depellenda indiget haec aerumnosa vita nostra, sed multa etiam immediate a se peti atque expectari vult Deus. Creber est rumor inter homines subinde oriri nova quaedam genera morborum. Hoc

ergo si verum est, oriri etiam secundum hanc

195쪽

Dn Mostgis IN vn AEAEI Bus. I77 Hoc ergo si verum est, oriri etiam secundum hanc sententiam necesse fuerit nova remediorum genera, siquidem natura nihil absque determinatis contrariis auxiliis relinquere solet , non ita , ut cognoscantur solum, sed ut fiant , Sctum primum existant, aque natura quasi creentur. Nam si cognoscuntur tantum remedia, aut fuerunt antea sine contrario, quod est contra hyphothesin horum, aut morbi etiam novi non fient, sed cognoscentur tantum. Verum quibus rationibus nova remedia a natura produci defendemus 3 num ita, ut substantiae vel subjecta eorum novaeque species oriantur λ an ut probat novas vires, quibus antea multis seculis carebant ', acquirant λ quorum utrumque absurdum est. Quid multis, lignum vitae scimus in Paradiso fuisse, unde post peccatum eX- pulsi sumus, Paradiso ipso etiam dissipato, idque lignum vel aliud ejus simile, non ubique jam n

tura profert. Caeterum ad hanc rem pertinentia

Plura, quae hic repetenda non sunt, ex superioriabus colligi poterunt. CONsTI Tuae Is itaque his ad hunc modum, non dissicile erit ad aliorum quorundam minus

doctorum argumenta respondere. Contrariasunt, inquiunt nonnulli , sanitas ct morbus atque exaquantur. Ergo si quaris sanitas morbo permutari po- res, necessarium ridetur, ut quipis etiam morbu3 s nitate permutari queat o sanabilis existat. Non concedo exaequari morbum ac sanitatem primo. M Sanitas

196쪽

378. BRVNON IssEI DELII LIBAR. Sanitas suit homini data, ut naturale & essentiale bonum, quod initio contrarium malum habuit nullum. id bonum jam amisit, morbus vero per accidens posterius accessu tanquam poena et quia igitur poenae in hac vita nunquam ex toto

auseruntur, nec morbus etiam omnis simpliciter auferri actu & reapse poterit. Praeterea constat corruptionem inhaerere naturalibus corporibus

ἐξ ad ἀγυες ἀπλαῖς, cujus corruptionis modus quidam sunt morbi. Subjectum etiam corpus saepe capax quidem est habitus sanitatis, sed non

semper in potestate nostra aut artis sunt causae. quae illum corpori restituere queant, quod ex Hippocrate quoque antea probavi. Ut taceam non esse ἀδαια ον corpus capacitatem & facultatem sanitatis prorsus aliquando amittere, ne sit amplius' υαμ θεινον, unde fit ne sormam sanitatis recuperare unquam possit, cum non sit amplius ens in potentia. Nec vero natura est principium multo minus ars) motus, qui introducat formam in subjectum , cujus nulla sit amplius potentia ad cam formam. At quandos et in hac vita , ut corpus nostrum expers sit ejus διωαιχεως , qua dicitur esse, vel esse posse νοα λ nunquam scilicet. Quomodo ergo par ubique est .ratio corporis nostri ad sanitatem& ad morbum Levius est, quod alii objiciunt, morbum omnem , quia sit accidens , posse a corpore humano separa-

197쪽

separari, id est, curari atque abigi, cum accidentis proprium iit adesse vel abelle poste praeter subiecti corruptionem. Primum non idem sunt separatio & curatio. Deinde ablatio istiusmodi accidentium duplex est. sit enim vel re ipsa, ut eum caliditas ab aqua aufertur , vel ε-οία duntaxat , quo modo morbum quemlibet abeise posse conceditur, cum non sit aliquid ad μιαν subjecti constituendam pertinens. Et praeterea dictum istud potius accidentia, quae secundum

naturam sunt, respicit. Priore autem modo quondam solum, non autem universos aukrri ac tolli

posse morbos hactenus defendimus. TANDEM vs Ro de Bombasti ejusque sectatorum opinione aliqua etiam in medium afferamus , quam nostro tempore tot frivolis infelicissimisque chartis in mundum sparserunt, quos indoctis&rudi plebeculae tantum obtruserunt, ubi facile vincere potest, cuicunque fuerit lingua maxime fluida ac populo grata, ut Hippocrates noster in lib. de nat. lium. scribit. Veras

enim rerum causas cum nec intelligant, nec modum intelligendi didicerint, hanc unam hyp

thesin, tanquam fundamentum reprehensae innovataeque veteris Medicinae, ponunt ceu immotam & certissimam: Theoremata Hippocratica ac Galenica non respondere, nec satisfacere curationibuι morborum, qui per se ac sua natura omnes sint curabiles. Hippocrates ipse memoriae prodidit hanc

olim suo quoque tempore auditam esse calum- . Ma niam

198쪽

18o BRvNONIs S gIDELII LiagRniam & reprehensionem artis: Oportebat inclyti bant nonnulli Ruidem Medicina arserat, omnibus aque morbis sanitatem asserre. Quae his calumniatoribus respondeat Hippocrates, requiratur ex e dem libro, nihil enim opus est singula huc verba adscribi. Contra istos vero nos opponimus t lem hypothesin: Nullum unquam morbum, qui curatus si arte humana, aliter curatum esse, quam juxta

veteris o vera medicina Hippocratica stilicet OGalerica, scuti ipse loqui libet, quanquam hi viri,

neque autores, neque inventores Medicina fuerunt, ct ars meri potes ipsum quoque Galenum errantem redarguere fundamenta methodumque, ubi aliqua causarum a me antea explicatarum non obstitit. Objicient hic statim, nonne curavimus nos quam plurimos a nobis pro desperatis relictos λ quiabus respondeo, nescire me illud, neque hactenus certo rem ita se habere comperisse; praeter privatas enim praedicationes, atque laudes & domestica testimonia in conventiculis clandestinis

ad libitum conficta levissime, aliud fide dignum nihil auditu percepi.

Verum sit ita, atque utinam opus verbis responderet, omnibusque languentibus opem illi certam afferrent: tum respondebo cum Hippocrate in hunc modum: videtur mihi fieri potuisse, ut qui medicis veris non usi sint, in medicunam tamen inciderint. Nam utcunq; pernegent, quamplurimis utuntur illi ipsi novatores, quae

non aliunde, quam ex nostra habent Medicina,

199쪽

DE MOREIs IN CURABILIBus. I 8Iitum remediorum generibus ,tum utendi praeceptis. Quot vero etiam homines diris modis jugulaverint , de quo publicis quorundam scriptis sunt accusati, id altissimo silentio obruunt, de

interim de quintis, atque arcanis essentiis immani precio auri extractis nugantur , ut imperitis fucum faciant , ipsorum inventum esse artem destillatoriam, antea nec sic cognitam, nec recte usurpatam, talemque quae novum plane Medicinae genus parturire debeat, cujus tamen non est nisi instrumentum quoddam. Institutum autem nostrum non est de tota Medicina hic agere, sed de uno illo problemate, sint ne omnes morbi curatu postiles, quod isti assi mantes verissimum esse vociferantur , adeo , ut a Christo etiam curatos, universos sanabiles fuisse scribere non erubuerint. Interque caetera somnia unum hoc cur enim quis omnia recenseat in tanquam summum atque divinum quid depraedicant, quod lapidem Philosophorum appellant ego LAPiDEM sive SaxvM SIsYPHI appellare soleo qui omnibus corporis malis depellendis sufficiat. Ista placent fatuis, jucunda auditu sunt ociosis, & pulchra videntur stultis mortalibus, cum revera aliud nihil sint quam Fortunati illius crumena pileusque quem salsus quidam de ingeniosus finxit doαἱμιονα quendam fuisse , beneficioque Fortunae accepisse marsupium, ex quo quoties vellet manu immissa certam auri summam extraheret, donatum insuper fuisse pileolo,

200쪽

182 BRVNON Is SEIDELII LIBER quem si capiti imposuisset subito ex adstantium oculis eriperetur, inque loca, quae nominasset, vel maxime distantia transterretur : Quo in 'mento pulchre depictae sunt usitatissimae homianum cupiditates, amor auri scilicet absque labore, & vanae laudis ambitio. . Neque recens hae fabulae natae sunt. Olim etiam similibus spebus homines a masis dementatos suisie confiat. sic enim Plinius scriptum reliquit lib. 23. cap. q.

Maxima autoritas herba est, qΗam dodeιaιheon νο- cant, in aqua potam omnibus morbis inferri tradunt. ibidem: Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promiItit. De Centaurea quoque & verbenaca simile quid judicat. De hyenae corde cap. 8.di,cuisse magos refert: istud ιn cibo potu ve sumtum

omnibus doloribus corporum auxiliari. Libro. 2o.

cap. 2I. haec habet: De eisdem matris mira alia

traduntur, sed maxime si quotidie quis succi ex qualibet

earum sorbeat cyathum dimissium, omnibu4 morbis cariturum. lib. 2I. cap. I . de urtica: Multis etiam

religioso in cibo es ad pellendos totivi annι morbos. Ejusdem superstitionis vanissimae exemplum in theologicas historias quoque irrepsit. nam in urbe Caesarea Philippi scribitur enata fuisse herba quaedam , ad basim statuae, quam Christo ibudem posuerat mulier Hψρροῶσα Matth. 9. ab eodem liberata. Ea igitur herba, in potionem bibendam injecta, omnis generis morbos sanare potuisse olim perhibebatur, reserente id eccle

siastico quodam scriptore. Quod igitur de his herbis

SEARCH

MENU NAVIGATION