Colossus angelicus, Austriacus, siue Austriae sobolis admiranda moles apocalypsea, religione constans. Maiestate rara. Matrimoniis ingens. Item Austriacae pietatis per felicissima coniugia, & omnia catholica in vnico ex 7. interfecti colubris reciso

발행: 1655년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

CIE AUSTRIA.

Orcus, Sancte Paniis , prouocat hostes, aeui te conciacent, AVSTRIA CIE.

primus Aser , qui in Gente Austriaca tanquam arma Gentilitia incruenta libamina Sacramenti Altaris constituit, quique nouo reuerentiae paradigmate ingentia munera, non dum alijs Stirpibus concessa, magnae Pietatis iure profudit, Ru DoLPHvs Habsburgicus Protoplastus, ac fundator eximius extitit. Huius rei eventu m alibi Italice a me fuse rescriptum, & nimis breuiter cois τοῦ Latine, in hoc loco Maiestati tuae enarrare valde congruum sili existimo. Quotquot recensores super historiam de Rudol phi venatu, obij facti Sacerdoti, Viaticum rustico cuidam deserenti, legi, quorum tantum quinque, vel sex ad plus habere po- tini, ex Francisco Guillimanno, ut video, eam mutuarunt. Guil limannus vero ex antiquis , ut ipse ait, & probis manu scriptis ipsam desumpsit. Codices tamen calamo tantum adnotati circa Unorum supput tionem inter se hae in re minime concordant. Quod idem Guillimanus aduertit his verbis. Amfnt haec A. D. N. M. CC. LXI. aeuamuis 'erninus Sche

deseruae tabularius, fir praetor Bremartinuae , stes chronicon 'Unum e . Tigurinis r . aute annis euenisse adhorarint, certures, de annis it 'discrepent. Conueniunt tamen omnes in facti substantia enarranda. At praecismi sectarii Guillimanni sinit Aubertus Mireus S. T. D. Licentiatus, Proto notarius Apost. ac Sereniss. Iabellae M. Clarae Eugeniae Austriacar, Hispaniarum Infantis Sacellanus in opusculo suo de Bello Bphemico, ab imperatore Ferdinando I L feliciter acto. Abbas Dominicus Monasterij Murensis,qn in deneratione ΙX. Originis, de Genealogi, Comi- Σ' ζ' tum de Hasburg, Rudo ho IL haec iecit. Porro Rudolphusis. ior. exemplum proaui sui Alberti Comitis laudabilites aemulatus, raram atque eximiam erga S A C Ros A N LI A M EUCHARI M 4 STIA Ma

192쪽

Hetra Rumdolphi erga Eucliaristra Rauorum Antisciorum me satis aemula. di an . R. . lui arboreti. De stirpe Aviam. Italiestimpressa mag. I. in Ru4.

Gregor gesti in Rudolphoepigramin. x. In eodem epig. 3.1 c Eve RsTIevu LIBAMEN ta I lsTIAM, eiusque ministrum Pietatem, reuerentiam, honorem atque munificentiam ostendit, eaque ratione sceptrum Romani Imperij consecutus preclare docuit, quam bonus, quamsdiues esset Guntrami Comitis de Altenburg Sexta uisui ramus. Rem non ita procul a Monasterio nostro Murensi, de ab elusidem Aduoeato gestam, hic merito duximus recensendam verbis quidem Guillimanni &e. Itaque ab Alberto Romano Per- leone Frangipane, proauo suo, cui adoptiuὸ Guntramus diues sextauus erat, quique e parentum Anicianorum mamillis hane Pietatem cum lactis dulcedine suauiter biberat, non solum renerentiam praedictam, humilitatemque didicit Rudolphus, verum etiam nouo aedificationis exemplo dilatauit, ac in toto Mundo praedicabilem reddidit. P. Gans eadem breuitate usus est hanc eandem historiam annuendo r sed maiori Cornelius Vitignanus Neapolitanus,nec non & Genealogia, teri incisa a VVol ango Κiliano Eiconographo Augustae. Dom. Gregorius BulEius ex Somaschen. Congregat. totum euentum breui quoci;& simul ingeniose amplexus est,tam in illo Elegio de R do lio Caesare, quam bino epigramare. Primum est.

deserenti equum cedit. Sacra des defert aegro libamina Mastes,

Tardat at implicitos inda mado pedes. Deserit arasem Princeps mox re a mereῶι

Ussaquefestinus trans mari sessor abit. cede locum terris , Princeps generose, Tonanti cede e tibi in terris cedet ει illisuum

area

- AAlterum

quam insidet. Osciis defuncta is iam tergore belua ui

193쪽

nsacra magnanimus veneretur tergora Princeps , Hoe metitur nudo tempore Sessor equo. iLibertatis abit donatin iure meredus:

pompam mmis belgua , non ad opus. Non fecit fors ipse Deus , quae munia obivit, Hi sentiret Equus ' Magne Rodu=befacis. Mireus eitatus, & P. Hortensius Pallavicinus Mediolane sis aliquanto plus excursum protrahunt,id, quod in Calli fastis momoriam beabit, insigni expostulante facinore. Isthoc modo sub ductu Guillim annico nunc unus,nunc alter,nunc Os meum loquitur. Nobile venationis ocium, quod tantae rei fortun tum initium dedit, non secus ac sorti incomparabili Eustacliij siue Placidi, genere, opibus, & militari gloria inter Romanos celebri, ac sub Traiano Imperatore Magistri militum titulum merenti, quo ossicio paulo ante hanc rem in Aula Othocariana Regis Bohaemiae functus cum laude magna erat, Comes Ru- ra Rugo hadolphus tunc assampsit ex Pallavicino, cum assurgens per di- Τ'. 'i' uersos victoriarum gradus Guillimannus singillatius ubi supra bello Regenspergensi consecto, compositis Tiguri ut cumque robus pace parata citra fortunam Regiam Toparch, Habseurgensi ad sublime fastigium rerum humanarum, ne quid in eo esset non magnum, ingentia ad Imperium effulsere auspicia de Caelo, ex adoratione AususTIs MI SACRAM gNTI initiato ad adoratam a populis Augusti dignitatem: nimirum Austriacos. terrae dominos, pelagi questuros Immenso docuit rerum de Principe nasci. Inde enim, teste Guillimano eodem, qui loci circustantiam cuili loco. affert, ad Pontem Aruis, & Habsburgum Rudolphus conces. sit, paucisque diebus per requiem sumptis, otij impatiens, seu potius diuino nutu venatum cum aliquot nobilibus ijt. Ea in

venatione, alijs alio sparsis, dum & ipse forte die pluuio, de vijs fractis, ae sordibus ex Mireo,& alijs) praedam quaerit, aut prpmir, tintinnabuli sonitus ad aures accidit, qualis deserenda

194쪽

Quomodo Martyti E sachio comae Parandus Rudolphus in venatione. In eius offieio dieietz. 1 a

Sacrosancta Sunaxi esse solet. Hic parumper ab historii rramite deflectens, Rudolphum, firmum ac cogitabundum intueor, ac in eo Eustachium simul. His nanque cum sese aliquando in

Venatu exerceret, ac sugientem mirae magnitudinis ceruum i sequeretur,vidit repente inter consistentis ferὸ cornua excelsam,

atque fulgentem Christi Domini E cruce pendentis imaginem, cuius vox ad imortalitatis vitae praedam inuitauit. At vox Dei, incruenter ac memoriter cruci in Hostia assiti in illo aeris sonitu ad maius spectaculum contuendum, ad magnas praedas captandas, statuum, regnorum, orbium terrarum; & ad durius, longiusq; spirituale martirium sine sanguinis effusione obeundum, Rudolphum praeuenit. Nam cognoscendae auidus rei flexo equo, quo sonus ferebat, eo iter subito vertit, breuique torrentis in ripa Sacerdotem exuentem se offendit. Ex quo pe contatur, quid ita, N ijs locis esset. Cogit me, inquit, ex proxiamo amici valetudo compendia sectari, ne morbo superante si cris destituto, di vitae mortisque arbitro, secus de salute si eu niat, in me culpa inhaereat. Huc cum adpuli, pontem auulsum

reperi, eo ad trasuadandum vestem pono. Quid, o p ijssime Comes, his auditis cogitas quid resolvis P Patiaris ne Dei

seruatoris tui Ministru ac euectorem semiexutum & Caeli irru-pentibus sere nimbibus expositum, non sine vitae periculo inter murmurantis torrentis vortices pedestrem cernereὸ Dum harein tanto Equite, charitatis & amoris ardore interius repleto erat cogito, illud simul Torquati carmem de Erminia, Tancredum Apuliae Principem in bello sacro, ab Argante Saraceno, quem singulari certamine idem occidit, pluries confossum, ac lemia mortuum relictum ex improuiso inueniente, hic afferre volo. fA riguardamurali Guerrier ferace, Lamiae uenturos era fermata. uando dulsivan dela dolente quoce, Per A meto dei cor susettata. Alnome di Tuncredi ella veloce Accose in ausea rura , e Asmata.

195쪽

PECvLIARE - AusTRIACAE PIETATIS GENTIIIII vM. I 89 et ista lasaccia sicolorata , e besia, o fles uo, precipito di Iesia. Pernix est etiam Diuinus Amor, quem praecipitem D. Bem nardus vocat. Hanc ipse eandem velocitatem statim in Rudolphi peperit corde: mouitque adeo eius membra exteriuS, ut mihi motivum quoque dederit , eodem modo de eo Italice canere. Vibro queir orbe, Paradise a Dio,

Dolce ardor, che non entra a core Impuro.

Salto in terra, in arcion Ierma la mano.

Repenteque non absque iusta in seipsum indignatione equo

desiliens, ac ingenua procidens; Et me vehi, inquit, te qui Sal- Mie. b. septa Uatorem meum portas, pedibus incedere, indecorum sit, atq; impium. Conscende itaque, & equum hunc cape. Paret Sacerdos, & praeeuntem Comes capite nudato pie sequitur, dumque imperatoria non potest augustiori, equestri saltem pompa excipit serculum triumphale, quod ubi ad humile sgri tuguriudeducit, nunquam luculentior Eques, quam cum hic ex equit-te , pedes lutulentus. Reverso post diuinae rei ministro, &equum multa cum gratia, religionis l& humanitatis laude restituente, Absit ego,inquit, illu equu inscenda, aut meoru aliuS, que Dominu, dc conditore meum gestasse certum habeo. Quod si adeo pister opinionem, aut tua merita haec tibi a me venire censes, teque adeo munere indignum, pios in usos adhibe. Illi nempe ego dedi & dicaui, a quo mihi honores S opes, vita, Manima. Auctor libri de Mon alterijs agri Tigurini asterit apud 2'I ' h eundem Guillimannum, Rudoiplim non modo equum, que gra M Aa 1 inii

196쪽

insidebat, Sacerdoti tum donasset, sed bona, &possissiones si

mul assignasse, alendo in posterum in Sacerdotis eius paraeciae usum equo; hocm tam clarum &comemorabile γietatis& religionis exemplum accidisse inter Fare Monasteriuha& Aquas, cum per praeteritum bellum Tigurum proficisceretur. Ferunt Ecclesis Annales, Ioannem Etruscum Iustino SNniore Imperante sacrum sumumq; Romae rexisse Imperium. A dquem Pontifex profectus Constatinopolim auxilij causa, quod Theodoricus Rex haereticus diuexa Dat Italiam, cuius etiam iter Deus miraculis illustrauit, ei nobilis vir ad Corinthum

equum, quo eius uxor mansueto utebatur itineris causa comodauit. At factum est, ut domino postea remissus Equus ita ferox euaderet, ut fremitu, & totius corporis agitatione semper deinceps dominam expulerit: tanqum indignaretur mulierem

recipere, ex quo sedisset in eo Iesu Christi vicarius. Quamobrem illi equum Pontifici donauerunt. Verum Comiti Ru-dolphi facinus comemoratum longe equidem praecellit. Nam Rudolphus equum suum Sacerdoti donauit, ut cum Deisero homine non in eo Christi Vicarius, sed Christus ipse ascend ret, incederet. Voluitque ut neque ipsemet, neque quispiam alius eo amplius uteretur, tanta humilitate, ac reuerentia ergaecelestes diuini Viatici Lautitias affectus erat. O factum verὰ regium, purpura dignum & sceptro, & dum Caelum stabit, at Austriaca Domus fundamento huic innixa Caelesti, non auro tantum, sed astris atque omnium siculorum ambitu coronariis dumi Bene est beateque, imo& basilicὸ. Eucharisticis sacris Rudolphiu consecratur Rex. Accedit auspicijs oraculu duplex Sepiusquam humanum, plusquam Sibyllinum. Nam primo idem Parochus munus equi admittens, mente diuinitus moniata Comiti bene abeunti dixit, simulque Imperium Orbis terrarum ipsi, & posteris praedixit. Dein, auctore Guillimano, cum quo ferὸ omnes conueniunt,postero die Rudolphus ad Fare Monasteriu, quod inter Tigurum& Aquas situm Lindem go adiacet,&ad Sanctimonialem proprinquam aetate grandeminuisurus se contulit. Vbi eum illa Dei serua accepit, vultu se

197쪽

ren i ore, voce contenta, & futuri secura, At tibi ego, inquit, hesterna luce superos placatos, & benevolos denuntio, prospietatis deliberalitatis ossicio, rerum tibi, posterisque sumum stupremum in terris honorem, de opulentiae fastigium affrmo. Laeta, fausta, incredibilia promitto. 'Perge age, uti incaepisti viam, porro insequere. Ad haec statim subdit Guillimannus, Sacerdos vero is, de quo diximus, Archiepiscopi Maguntiacensis a secretis & ossicijs post factus, crebros de Rudolpho Habs burgensi sermones miscuit, non solum apud Maguntiacensem, sed alios quoque Principes eius virtutes extulit, illi per ea tempora Paucos pares, neminem superiorem. Indeque Rudolphi super alia toto Imperio fama, & gloria donec Imperator concordantibus suffragijs pronunciaretur. Ioannes Cuspinianus Medicus, Orator, & historicus Maximiliani I. nullam huius tam illustris historiae mentionem faciens , neque alterius, in sequentibus pro eodem Maximiliano, Eucharistica vi caelitus a periculo vitae saruato apponendar, t quitur hoc modo de Septem uiro Moguntino. Principes Imperij in Regem Romanorum Rudolphum concorditer eligunt, maxime annitente Moguntino Episcopo, quem olim Romam

proficiscentem in itinere comitatus, duxerat, ac reduxerat incolumen. Gerardus de Roo, Ferdinandi Archi ducis Bibliothecarius subscribit Cuspiniano,sed pro se citat vetus quoddam Chronicon Argentoratense, cuius auctor laudatur quidam Incardus; idq; qui Germanice vertit Fridericus Clo erus Burggrauium Norimbergensem refert, reliquis Principibus parum inter se concordibus Rudolphum proposuisse,&assensos esse statim omnes: Rudolpho prae caeteris studebat Archi- praesul Moguntius multa de ipsius virtute animique magnitudine praedicans. Hunc olim Rudolphus Roma redeuntem hospitio acceperat, N Argentoratum usque duxerat, ferunt tune ob testatum esse diuos, ne mori se permitterent, antequam Comiti huic gratiam rerulisset, quod tum maxime facere se posse videbar. Post hos Guillimannus composuit historiam suain Habsburgicam ad Caesarem Rudolphu D. cuius extabat Αas Con-

Quir fuerit

Historiae Aa str. lib. I ad

198쪽

19Σ ΕvCH ARISTIC vM LI3 AMEN Consiliarius & Historiographus. Retulitque hanc, quam nondum illis notam praefati Auctores reticere. Itaque totum id quod prius demeritis ac virtutibus Rudolphi Moguntiacensis Antistes ab illo Sacerdote verbis audierat, experimento beneficiorum postea comprobauit. Quare duplici stimulo,amoris videlicet, &gratitudinis vehementissime excitatus supernegocio electionis Rudolphi in regem Romanorum, omne suum posse applicuit, remque euentibus secundis ad effectum suum ardentissime ab se concupitum reduxit. Quae ergo circa presens monumentum, de quo agitur, alij post Guillim annum scrip-- es lib. sere, in dubium reuocari non possunt. Haec quae retulimus, inquit ipse, in antiquis & probis manu scriptis reperta obticere consilium non ruit, rei raritate, & vaticinij euentu simul ut benefactorum praelia ostenderem, & quibus artibus magna saepe Imperia parentur, retineanturque. Si eadem manuscritia ad manus Cuspiniani, ac Roo peruenta essent, proculduiao tam piluvie.ibiae dignam enarratione suis quoque scriptis inseruisset. Detume cant igitur magnus Romulidum Augustus, cui dextri fulminis fortuitus iactus, fortuna veluti principalis, iecit Imperij fundamenta: magnus Austriadum Augustus toto Deo fulminali, ει igneo inauguratur tunc maxime, cum inflatis oculis Othocarianis, atque toruis obliguisque Hippolythia Lapide obtutibus videtur minimus; nec supra caelestes orbes magnum per iniane spatiatur, sed EvCHARIsTICO EPI CYCLo clauditur. Quis iam neget, regium esse Deum venerari, cum Proceres ex Dei veneratione assurgant in Caesares, alternantibus quasi radijs, & reflexo venerationis honore in Auctorem P Aus

pice EvCHARIsTIA Austriacorum Imperiorum & Regnorum,

quis non expectet Imperia, & Regna gratiarum, quae in Austria sobole in dies propterea sobolescente elucent, Principesque hominibus, & superis gratios Timos P Quid non obligatae Religionio speretur a magnis Austriacis, inauguratis maximi Religionis SACRAMENTI P Ita prima infantia Austriaci Imperi, tot deinde maximorum Regum Romanorum, Hispanorum, Hungarorum, Bohaemorum mater, ac nutrix laetari prius d

199쪽

buit mammilla Regum, nimirum Diuinitate ipsa tota lactea in libo Caelesti. Ru DoLν Hus iste, ac Religiosissimus Heros, mirandaque Prosapiae tuae, O Philippe Rex magne, ac pijssime, radix instillauit ὰ Stirpe in Eucharistico succo Austriae familiae arinhori Augustissimae nobile alimentum, quo medijs matrimo. nijs semper vivat, & floreat, ac triumphale antitodum aduersus haeresim, in hoc Diuinu nectar, ut eum inficeret, si pollit, sacrilega venena ructantem. Ivit MIRACvxv M illud in totam Rudolphi gentem. Ivit haec Virtus agitata in succedaneos Horoas. Exarsit exemplo sito coronata posteritas, quae priusiquam per Philippum I. tritavum tuum in Ibericas oras, ut is hie nouo orbi dominaretur, monarchicas propagines extenderet,priecipua cupidine in MAxi MILIANO'I. cordialem ignem fouit, cuius vi, ne tota soboles, eo solo extincto, extingueretur , seruata miru minmodum, & hisce verbis apud comemor i tum Hortensium legitur. Prima aetas, ait, gemino prodigioi ὸ Caelo consecratur suma & Maximiliani Pietate, & Numinis: Prouidentiaiunde stetit in unico Stirpis Augustς traduce,in quo lios Aueto. tota spes posteritatis germinabat, Austriaca Propago, serua

; misi est primigenea Eucharistici Epuli religione, qua funda-

i tum Austriacum Imperium, eadem viseruante ferὸ semper si- ruix eme, euti alia omnia, ita etiam regia germina, quae teliciter produxit. nium ora edisi Cum enim E confragrosae rupis supercilio, quo Maximilianum3 adhue ephebum procul a Palatinis Proceribus, qui lateri adhae- b i. L rebant, alijsq; anctis honorarijs , & circumpedes comitanti-y bus, aestum venationis per acclivia, &decliuia Oenipontano- sagaret. M tum istorum montium rapuerat, penderet, inaccesso prorsus, h-μμμα impervio, nec pedem inde retrahere posset,' viliusque ope , u iuuari hiante insili sexcentorum pedum crepidine, ad diuinum ii prorsus consilium confugix ,. dὶ Aeeiri iubet c audiri enim vox loquentis poterati sacrum Mystam, qui sublime Eucharisticum nectar delibandum saltem

1 oeulis, exiberet, sperans salutari illo Viatico etiam tantum ado- ζψ sti αι rato rutum sibi fore, aut ascensum ad Caelum, aut descensum Misimilia.

200쪽

Nota.

Apparet ei Angelus lub

Hieleribit Auctor quae

cireumferunt noua Polonica pro sumis Rege nimis lucta

394 EvcHARIsTICvM LIBAMEM in terras, eo paratus ire, quo rerum Dominus & Caeli terraeque 'Imperator Dei nutus inclinaret. Ita tota Austriacae Domusimensa Moles miserando spectaculo, inter Canum terramque libratam, e cubitali Montis vertice vocant hunc Montem accolae Germanicae vetartiris. Murdi quod interpretatur L tine, Mons S. Martini P ruitura nutabat; si tamen nutare pol rat Domus, quae licet totius ferὸ terrarum Orbis circunferentia coronatae, centrum habet in Gario, atque ipso firmamento firmatur. Impostus montibus innocens Gigas, passis manibus pie Caelum expugnat. Euocanti itaque e Caelo auxilium Regio Impubeti Deus liberalissime annuit, &addito prodigio cumulatissimum indulsit. Accurrere e Caelesti A ula iubetur Anzelus sospitator illum fume pie aliqui autumant, quem eius custodiae a primo viis limine in hac peregrinatione terrena Deus destinarat, omnium horarum comitem sub montani pastoris pers na abscondens nobilem Caeli formam, qui liberato Augusto Principe, statim sese omnium oculis eripuit, ac sibi se reddidit qualis spectatur a solis superis, rusticanum hominem exuens, coloresque nostrates. Ephebi regis Putas Eucharistica adeo s liciter causam saam Cario, equo cum proximus illi esset, puria orem spiritum hauriebat, probauit, ut supra unum Fabium Maximum maior, unicus tot Heroum Haeres, tot Caesarum,& Regum germen, stirps ad columen Austriacae Domus, Ge manici Imperij, Hispanar Monarchiae, ac fere dixerim Orbis terrarum seruari mereretur. Hem quanto Miraculo testatum videmus Eucharistiam Augustissimum Palladium esse Austriacet Domus, quae toties prodigia patrauit ingentia ad Taumatur eum Caeli Panem accurrens in extremis rerum articulis. E quibus speramus erutumprorsus audire Seren. Ioannem Casmirum legitimum Poloniae Regem, ac etiam iusto titulo Sueciae, cuius Rex Gustauus Adolphus modernus hoc solo tituli pretextu, veluti non iure usurpati, Regnum inuasit, ac penὸ tyrannicὰ breui occupauit. Speramus inquam Θ tot discriminibus Phrimum Regem Casmirum, tuum, b Rex Catholice, e sanguine muliebri patruelem, ac inde Austriacum, erutum audire, D

SEARCH

MENU NAVIGATION