Danielis eremitæ Belgæ Panegyricus Cosmo Medices Fer. Fil. magno Hetruriæ principi dictus, cum faustissimo omine d. Mariæ Magdalenæ, Austriacæ, Car. F. Augustæ, nuptiarum sacris initiaretur

발행: 1608년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

pectari interetur obtinuisse e Nihil vos magis in opinione hominum principes ostendit quam non ostendisse: Ac dum tamiliaritate&alloquio omnes invita. tis .i agnoscere caepit quisque tanto plus se vobis deberes quanto minus id benefici, mereretur :& tanto vos quisque se blimiores putat,quanto vos vobis ipsis vultis esse inferiores. Ignota in hac Domo, & obsbletasiani Superbia & Arrogantia, & illa non tam exemplo aut metu quam natura detestamini; odiosa enim illa ciuibus , exitiosa principi, citra ullius commodi aut utili tatis emolumentum , certissimo vitae famaeque dispendio periculosa . Atque adeone ipsi illi superiorum temporum magni viri,eum omnia larrent in Regibus superbiam tulerunt,& Tarquinium illum vitiis omnibus immersum nullo potiori praetextu quam sui perbiae eiecerunt .a Cesarem quoque quem iam rea :pse regem patiebantur, nomine non patiebantur, dc hoc tum ad destituendum eum valuit, quod talis videri vellet poti in quam esse. Vos nihil aeque quam detestati, tam censeri boni a populo vultis, quam magni ; & expectare honores iuuat, quam vindicare. Bar bari ingenii mos est tuendae autoritati latii secan. cellis circumscribere, & aestimationem magnitudinis a solitudine quaerere: ubi non secus, ac si odium ge neri indixissent humano populos ne ad visim quidem admittunt 3 dctum demum magnos se putant, cum ignotos: Ac siquando publico lase credunt, ne tum quidem videri volunt cum videntur: Circumstrepit ambitiosi phaleratorum cohors, &agmina peditum. equitumque circumuallantia aditum prohibent: ipsa illa regio apparatu subsellia, thensique, aut superbi currus, & ambientia desuper arcendo, cui rarum in sueuerunt soli, umbracula visum quoque arcent.

22쪽

Miseri vero & miserandi qui se noli suis, sed sibi suos

inuident; δέ potestatem sui non tam populo, quam fibi populi subducunt. Alia est nostrorum principum mens, aspectum sui omnibus non minus quam supremum illud sydus diesque largiuntur, nec princi

pes esse se putant, nisi agnoscantur. Te quoque, COSME, inter tuos versantem nihil a nobis iami- .liaribus, quam illa vultus tui maiestas 3c noster secretus pudor distinguit: sermo ad nos non ut a potente,

sed ut ab amico; quem a principe esse sola breuitas 3c

concinnitas arguat: plus tibi prudentiae quam sermonis;&fictis te, quam verbis ostendis.,Cultus quoque corporis ciuilis, non incessus ambitiosus, non fi- α & operosa maiestas, non coactus corporis gestus, .sed iraturali decore compositus serio te principem no .per vanitatem ostentant. Aurum, gemmas,& reliqua operose ac prςposterae quaesita maiestatimulieribus relinquis; tibi tanoua viro, tancitia principi conuenientiorem virtute lavoremque arbitraris. Quas sine tam eximias virtutes tuas tam erat damnosum sileri, quam

utile praedicari. Iam illa in patrem pietas, in matrem obseruantia qui poterit dignis verbis circumscribi ΘSicut totum hunc mundum sciebas admirabili ordine dc ab uno capite regi, sic in hoc compendioso futuri tui Imperii orbe ordinem ita seruasti, ut nihil placere, tibi volueris nisi quod probaretur patri nec concesserit tibi ipsi quicquam quod non prius ille: imperare quippe discitur obediendo; & nulli felicius regunt,

quam qui modestius paruerunt: non poteris non v lentibus imperare, qui tam volens parueris. Nec vero alteri parere posses quam patri, cui velles; nec ille maiorem accipere eius beneficii, quod te talem ge. nuerit, gratiam poterat, quam quo dite videat obse

quentem.

23쪽

qnentem. Caeteras virtutes tuas supri omnem humani ingenii conatum positas facilius erit admirati quainenari: Quis illam in spernendis voluptatibus

constantiam , in vitanda luxuria continentiam, in damnando luxu abstinentiam condigne laudauerit e. In lubrico hoc adolescentiae non corrumpi aetatis vi. tio; inter tot.voluptatum illecebras voluptate non

abduci , in ipso luxuriς asipectu luxuriam despexisse ι inter tot inuitantia undique & blandientia vitia vitiis obuiam ire, cuius erat, nisi illius, quem tam sibi similem parentes, &qui se tam similem parentibus praestitit e Credatne aliquis, supra adolescentiam te fuisse cum nondum eam attigisses ξ dc voluptates non lassitu. dine, sed magnitudine animi antequam experiri volueris contemsisse ξ Quo enim plus tibi licuit, libuit . minus: & desideria tua non libidine aut cupiditate sed ciuium necessitate terininasti. Alii per nocturnascqmmessationes per imminutiones virginum, per stu- . pra, per adulteria Geminaruisi illustrium odiosa potentia agant: Tu quod maximum principem decebat

iacia minus inuiolatas ciuium tuorum possessiones,

quam tuam conscientiam voluisti: & leges non tam aliis scriptas putando quam tibi, non putasti aequum, quae in aliispeccata castigares in te reperiri. Tyr

liorum ista sententia est; aequius insummafortuna, qua Olidius ι quam tu,ut explosam tua , sic exterminatam .es erasam omnium mentibus sanctiori voce obduxisti: Videndum recturo non quantumposit ,sed ι tantum debeast. O vocem omnibus doctorum calamis per omnes tς

rarum angulos celebrandam ξ Hoc est verE regem eo se, cum possis dominari, nolle: & in maxima tortus a minimum licentiς sumere: plus proculdubio potexis, qui etiam quae potes, non vis; &maius erit contςm-

24쪽

ssse quae posiis , quam secisse. Quid illi qui ex magna

fortuna nihil praeter licentiam usurpant, non vident quanto plura licerent sibi, si illa quae licent, deserri potius sibi paterentur, quam sumerent. Tu non ser uitutem tibi ciuium traditam dicis, sed tuteIam: dc

non tam supra omnes esse iuuat, quam pro omnibus.

Data est enim tibi resipublica, sed & tu reipublicat: dctantum abs te eius nomine exigetur, quantum tu exi--gere debebis ab illa. Promisisti vero iamdudum qualis ema ciues esse velis, cum illa qua maxime licebat aetate, illoru iniurijs abstinuisti. Etenim ut mentem omni vitiorum contagio integram puramque, sic corporis' quoq; membra seruasti; nihilq; maiori studio a tacta. tus es, qua nequid te vitiosi assectaretur. Hoc est,ere sortem esse,illa spreuisse quibus fortissimi quique succubuerint: & tam lubrica aetate vitia, aetate spretis vitiis vicisse. Alcidem nobis fabulae reserunt perdomitis monstris sternitatem nominis cosecutum; magis m utique meritursi,si vitiorum onstra superasset :sed'illei qui seras, & feris magis metuendos homines vicerat se M ipsum vincere non potuit; *minae sese dc i et lyi niulierculae emancipauit; & quem sortia quaeque noni . terruerant, nullo labore vile scortum subegit. Tu , 'vicisti ista spernendo ; unoque hoc ut te maiorem hominibus, ita fere parem Deo immortali praestiti uir in cuius tamen cultu tam es ardens, quam in tuos 'misi sus; q uanta te nos obseruantia, tanta tu Deum re- ligione veneraris. Scis initia rerum omnium, scis incrementa ab eo proficisci ; & frustra esse conatus himanos quantumlibet altos si hoc pietatis S religionis lumine non adiuuentur. Non aliter ac vastus ille horrendus Cyclops orbatus Iumine sito in quaevis

obstantia impingit ; sic Principalis illa dc Regia potestas v

25쪽

llas, luce pietat s destinata ad exigua quilibet distri

inina collabetur. Quemadmodum e trini absque acu directorra nautae rectum tenere nequeant itineris cursum; noli magis imperii gubernacula vela potentiae sus dirigantabique religione. Recordaris proculdubio maiorum tuorum qui eius solius caussa ad sacra litora expositi tulicissimo victoriarum prouentu laudatillimas expeditiones decorarunt: imitaris sancti liminam Matrem, quae nullo pietatis ac religionis ossicio pr termissio antiquum ac patrium Diuorum cultum ita in suis seruauit inuiolatum, ut plane iam citra controuersiam sit, exemplo magis fidem quam vi contineri. Nullae illam curae, nulla negotia a diuini cultus obfetuantia retardarunt; per hunc curas, per hunc

negotia auspicatur: per sacra initiari, per sacra ab luere ; a Deo incipere a Deo finire, unius illi & perpetui moris eth : Fam tu matrem verE Augustam cum per omnia, tum maxitae pietate repraesentas, nulloque eam magis imitaris quam quod Deum colenda Laeo simul dc hominibus placeas. Praeclara sane haec di magnifica in per na tam eminenti , dc tam clara in magno principe quam rara: Quis enim fuit unquam quem tantae magnitudinis expectatio praecipitem non egerit i quem non traduxit tam ambitiosa spes,aut sutem abduxit Tu virtutes natura exercuisti, scientia ornastir quamq; tibi rerum omnium recondirem naturae sublimitatem inenarrabilis animi vigor , dc felicissilini ingeni j lumen aperuerat earum tibi fidem confirmationemq; ab amgnissima philo phorum disciplina petiuisti. Nihil enim tibi deesse passus

es quo restari te supra reliquos non nomine principis, sed factis possis. Laudare ergo in te facilitatem ingeni j , docilitatem, industriam , iniuria virtutum fuerit.

C a Quid

26쪽

Q iid enim ei dissicile sit stiscere, qui antequam didicerat iam docuerat exepto P Sec nec hoc esse te reliquis inferiorem conueniebat ; cu in te non quantu satis est principi, sed quantum ad absolutum virtutis exemplar des deratur requiramus: & nostras de te spe ontua necessitate sed naturae viribus metuamur. Di

dicisti ergo, sed doctoribus ad speciem usius, te ipsum docuisti: altiori & illustriori animo conceperas ea Omnia quam illi explicarant; & iudicio tuo debes plus quam disciplinae. Non fregere tamen sublimem ac generosum animum tuum umbratica illa diuerticula 2 sed quemadmodum praeualidam ignis flamam oleii 'usdam guttulae: sic animum tuum igneum ac prope ciuinum Querunt leuia hec studia, sed cum iudicis tui fomento in maiorem mox gloriae flamam surrectura. Tractisti studia non studiorum caussa; sed tanquam Imperaturus didicisti quς iuuarent principei non quae detinerent et tam enim omnia scire damn siam iniebas quam nulla :& tam immorari iis inutile quam utile delibare di Satis fuit, quod cum naturς neficio fallere non velis, scientiae falli non possis. Sim Pra caeteros te magnitudo tua evexit, pr entia supra, ipsum . Adsidebis ergo prudens gubernator ipse ad imperii tui puppim ι'nec cogeris alienis audirα auribus, cum iudiciosE pateant tuae; non alienis v dere oculis, cum prudentia ipse tua possis retrusissima qu que penetrare. Cyrum legisti dicere sistitum, Non conarenire cuiquam Imperium Usqui melior essetis quibus imper et: id tu ita prs stitisti, ut non numer tantum, sed & virtutibus inter tuos primus &sis &. sstimeris ι nihilque ignorare voluisti quod sciebas.

-'uemquam tu oririn scire posse. Ergo sicut gemma- indignitas clarius clucet, cum auro suo conuenicidi

27쪽

ter thclusus est: sic in te scientiarum illa artiumq; viarietas, tanto maiori splendore terrarum orbem implebit quanto tu eris in sublimiori Maiestatis dignitatiLque sede collocatus . tantumque abs te claritudinis accipient humanarum artiti studia, quantum tu ab illis utilitatis ita quibus tu tamen ita incubuisti, ut ex iis notam doctior, quam tibi ipsi similior fieres: ea enisti talegisti quae erant naturae tuae congruentiora, hoc est, quae pium, quae castum, quς clementem, quae rerum peritum ostenderent, etiam dum facerent; eras enim

iam talis a natura: nec expectandum aliud ab arte qua earundem virtutum clarior per haec studia laus. Addere his gmnasticam is & alia ornamciata: virtutum eius esset qui in te maiora non agnosceret . . sed & in his tamen qualis sis malo publico omnium testimonio, cumn tenui mea voce praedicari uno verbo dica quod

sentio, ubique princeps ex illa enim quibus solis reliri principem agunt, tibi ad instar remissionis sunt;

solatia laborum, in labore quaeris : modo ascenderi equos & in omnes giros modosque versere; modo lustrare salius,& superatis moti si iugis aut imas in valles demissus fallentia ferarum vestigia persequi,& non nisi cum caede dimittere 2 adeo etiam subcisiuae tuae princiapem ostentant. His artibus suturus Dux idoneus im eris ; suetus voluptatem exilis capere ex quibus commodum : sic locum castris legere, explorare situs, sic audere, sic ferire, sic vincere discitur: nullo realerriis tua ludicra separantur quam quod haec tam barius exerceas, illa seuerius O beatum hoc laculum via virtutes omnes nihil desiderant ad exemplum ξ excitasti proculdubio spes iam languentes omnium, qui bDercreuntis ac decliuis seculi defectu nil Ialiud quana

28쪽

cadentesae demissos, qui iam de praemiis paene virtu. tum desperantes ibant ea per vitia acquisitum: mutasti hautoudie omnium studia, & ut nequiorum conatus fregisti . sic meliorum subleuasti , nulloque validioriarismentotuos emendas, quam quod sis ipse emendatissimus .LScis nimirum eo te fastigio collocatum ubi non magis tibi quam aeterno illi lampadi qui orbe terrarum alternatis vicibus illustrat, liceat latere Ergo ut orbis lumen a sole, sic a principe ciues accipiunt mores. praestabis tibi similem rempublicam;-cum ipse bonus sis , bonis imperare secundum erit. In tendet in te quis pie ocul os, di prout te viderit, se esse conabitur: Tu recte iaciendo, rem prςcipies et exempla enim dc acta dominantium leges sunt: ma-msque in res eorum oculos quam in edicta habemus Talem.ergo habebis rempub. quales ipse eris; idctaturalis obsequii vi, qua alii in vitiorum tu i in virtutum tuarum imitamenta labentur. Quid hoca haeret in commemoratione laudum tantarum animus; Zc omnes ponere tua magnitudo, maximas duasque relinquere virium nostrarum imbecillitas sita ei. Adeste mihi vos aut atavique, dc beatitudini vestrae, quam vobis merita iaccrunt, hoc gaudi, adiungite . quod quibus vos Coelum virtutibus inerebamuni, earum semina terris in uberri ni fructus spem a vestra posteritate expectandam reliqueritis. Te voco

Magne COSME PATER 'PAJRIAh, qui

magnitudini huic primus viam haut paenitendam strauisti; cum futuram illam domus tuae magnitudinem iam augurareris; cum tot triumphos tot ampla imperii spatia prςuideres, tantumne unquam a spe tua tibi promittere poteras, quantum nobis hodiernus dies

ostendit ξ debent tibi multa nepotes tui, sed tu plura illisa

29쪽

illis: acceperunt a te nobilitatem , sed non degenero. illam praeclare factis decorarunt: ad principatum tu viam paleisceras ι illi in perpetuum muniuerunt. Te

apello MAGNIFICE LAURENTI, qui

Italiae totius Arbitrum cum solus ageres, & a cuius vita pax eius & securitas pendebat, quis miretur tecum simul extinctam e Adeo non in morte tua tuum , sed Italiae totius inus dolemus; nec hominis exitum, . sed patriae totius . Ecce de integro restauratus spes secce licet interuallo temporis excitatum tuum in Conseruanda patria consilium, quod praematuro tuo fato eo tantum videbatur concidisse, ut tanto maiori tua

laude posteri tui erigerent. Te tartissime IO A N-N ES inuoco, qui antiquae militis disciplinaeque Iaudem non tam ordine dc arte, quam manu dc virtute reuo sti : cui etsi properata mors egregnas spes, laui des tamen recidere non potuit: nihiloque minus tei in animis hominum desiderabilem opinio & expecta--tio virtutis quam exercitatio utilem fecit. Vide Ἀ- men quantum orbi praestite is, qui ex te tam laudabbiem progeniem, tam praXrlaram reliqueris posteritatem ι quae quanto expectata minus, tanto magis accepta collabentibus Italiae rebus restaurandis succurrit.. Te vero ter maxime COSME MAGNE DUX, te seorsim appello, Patrem simul patriae & Principem: libertatemque simul dc dominium miscentem ; recor-- dare iam illius electionis tuae, cum patres, cum popu Ius intemperanter effusi, adeo te instanter principem ficiebant quam tu parum ambiebas: recordare iam publicae istitiae, cum discussis subi pis primordio potentissimis hostibus, qui non alio nomine in te surrexerant quam ut videret respub: quam merito rei summas detulisset ei a quo solo salus publica speraretur triumphum

30쪽

triumphum non rates tergis & manibus hominum sit., blatus, quam animis δέ mentibus egisti: meminisse librat qua virtute MAGNI cognomen non tibi tantum dc posteris merueris: quod cum arrogantia dc temeritas principum per inhonestam suorum adulationem sibi solet permittere, tibi summum illud quod vice Dei terris praesidet numen acclamante uniuersis orbe largituin est: recordare, inquam horum omniti, dc simul nepotes tuos neutiquam degeneres intuere, dc gaude quod cum multa abs te acceperunt, tibi tani tundem recidi derunt. Te autem quem adorasse primum oportebat, te LEO DECIME PONTI. FEX OPTIME MAXIME inuoco, digna

re adhuc Diuus terras tuas, quas olim praesens tam eximio beatissimarum virtutum ornamento illustra.

sti, leui aliqua recordatione ι dc hanc dignam maiestate tua posteritatem dc lauda timui 3 adiuva. Tu quo

que BEATISSIME CLEMENS etsi caelum

quod semper merebare, tarde obtinueris; puta te te ris in hoc resinum, ut haberet similia tua quo sese dignum tantis honoribus monstraret. dc tu praesens COSME, ad te enim, ad te, propriE pertinet Ora tio mea, hos magnos tuos dc termaximos maiores, hunc auum, hunc atauum non tam magni nomine quam sectis imitare: quod iacere sane nunquam non - poteris si teIbi ipsi similem)esse vis. Nihil non ex-- pectatur ab te , qui iam sic inceperis anteo uam iudi careris posse incipere; qui nihil mouendo tantum iam promouisti; dcciuod virum maximum iam fieri poterat,tali te connubio omasti . O Dii immortales e- cur non tanta me eloquentia elle voluistis, ut quod hac de re sentio, ita possim exprimere, ut mecum sentiant omnes ρ fit sane quandoquidem fieri nequit vitam

SEARCH

MENU NAVIGATION