Danielis eremitæ Belgæ Panegyricus Cosmo Medices Fer. Fil. magno Hetruriæ principi dictus, cum faustissimo omine d. Mariæ Magdalenæ, Austriacæ, Car. F. Augustæ, nuptiarum sacris initiaretur

발행: 1608년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rosistet, si seuero esse suit necesse, ut i re imorum scelerum vim tenui animaduersione rescinderes, quam lentus , quam dolens, quam inuitus, non dico aci caedem, sed ad psnam accessisti quam saepe excepta illa VOX , periturum te potira quam perditurum e maluisti sanare vitiosas partes, quam exsecare: δc nunquam abs te vlla facta animaduersio nisi cum publico expodiret, ut velut piaculares publici odii victimas dares, nec unum aliquem punires, nisi seruandis pluribus.

Ergo PATREM te PATRIAE antiquo timiliae cognomento, non tam publicae inscriptiones aut incisa marmora, quam vota populi pr dicant: quod tu tamen nomen hoc potissimum meruisti, quod ne arctari annona possit, pho uideris ι & populo tuo saturitatem, toti l taliae abundatiam induxeris: hoc est vere se patriae parentem ostendere non regere tantu po pulum,sed & pascere. Frustra armis iniurias hostia depuleris; frustra maenia urbiu milite obsederis; sei 'stra praesidio limites munieris. si intus bellu ab inedia sit, si internum hunc hostem alueris, quouis externo crudeliorem: ille enim fortunas, hic vitam impetit: nec tam sςuus aut terribilis ullus armorum sonitus, ullus tubarum clangor, ullus gladiorum ferrique stri. dor, quam lamenta haec vulgi plebisque miserandus ab ieiuno ventre eiulatus. Erat proculdubio Pompe-so gloriosum hostem terra marique exegisse, sed nihil

loriosius quam affluentia populi &tames depulsa:

lo augmentum Imperio dederat, hoc ciuibus salutem. Et tibi igitur quae erit digna tanto operi laurea quis triumphis suffecerit, qui a mari Baltico,ab extrema Thule litora omnia, omnia maria peruia fecisti. qui mare tuum Tyrrhenum Oceano, Oceanum Ar.

42쪽

si eo Jc Glaciali in scii isti , qui benignissimos portus

tuos omnibus aperuisti, in quos sese confluentes unde quaque naues infunderent. sat nunc Sicilia, dc Italiae se laboranti succurrere solam posse iaciet, ventosoque & insoleti supercilio clamet in manibus suis

timem abundantiamque viciniae est er tibi ostensum quomodo totus terrarum orbis mutuo possit commercio coniungi; & necessitatem non unius loci esse cuius nauibus omnia litora, omnes portus pateant.

Tua Batavis, Anglis, Gallis, accersitis leuissimo impendio messibus horrea omnia impleuisti, adeo ut&refundas Siciliae sitas copias, & affundas novas. plura tibi etiam quam caelo debentur, cuius vitio cum mendaces sundi ubertatem quam spondent non remetiuntur., a te solo subsidium est; qui ut tempus, ut necessitas postulat transfers refersque annonam ut lubet: ita ut sterilitatem a caelo quidem metuat ; per te corrigat. Nescit iam vicina omnis regio a multis annis quid sit infelix annusinfamem nullus ultra timet, quia non sentit: fallacem enim annorum fidem tua solum indu'. stria correxit. Explicuisti in curam hanc tuum illum commodissimum amplissimumq; portum LigvRN VM, qui se adeo ad miraculum te regnante extu

lit ,ut nulli similis sit nisi sibi ipsi. Omitto quot ille rostratis puppibus, quot triremibus, quot onerarijs n uibus occupetur; unum hoc quod mirum est, dicam, non,ut reliquς urbes,per secula auctum, sed uno paene momento in eam quam miramur magnitudinem surrexisse: hoc vero solius erat tui . condant alii superbas domos, dc non vitiis tantum sibi ambitiosa habitacula sed & mortuis erigant; duim modo palatia dc arces con' struant alij, tu totas urbes . Nec vero urbem tantum

domibus

43쪽

domibus sed Je ciuibus implevi. Incepit iam habe.

re vicinia potentia cui inuideat. Sed tibi quoque prouisum vitantum inuidere possit. proidio militum, tutam nouam urbem, δέ ad quemvis impetum paten rem esse voluisti. Qui haec tam magna Considerat, facile sibi apud animum proponat qualis in reliquis sis, qui ut ubique te magnum Principem ostendas prceste tantarum rcrum administrationi non pateris nisi magnos : recepisti in adminicula domini j viros consiliis, prudentia, literis claros, qui curis secundis tam gloriose pr sunt quam tu primis: Vnicum quippe

magni Principis argumentum, magni ministri , nec tatis via uin aliquem in imperio magnum, sed multos . quos tu tani admirabili prudentia elegisti ut Aulam tuam licentiosis libertorum monstris purgatam sapientum consessui similem reddideris. Ergo quemadmota prisci illi domitores orbis Romani ritere auspicia ab Hetruria solent, sic adhuc nondum intermissa probissima consiletudine, totius Italiae primates animum ad tua consilia velut ad oraculum intendunt . dum enim primet te grauiores curς distinent, de partiris undas in eos quos scis tui simillimos: hi sunt oculi Principis, hi aures per quos videt auditque, quaepe netrare ipse citra maiestatis suae iniuriam non possit. ludicio itaque & prudentis. tuae hoc quoque tribu tur, quod elegeris prudentes: sed nominatim unum, tum Hetruscum grauem sapientem virum, qui i0- certum moderatione maior an prudentia, tibi simul

satisfacit & omnibus , unaq; opera iussa principis de diuersas populi spes implet: quemq; tu felicissim E sse. Iegisti ut tibi velut Alexandro Hephaestio, Augusto

Maecenas maximam tanti oneris partem Atlanteis hvmeris suffulciret. Quibus equidem omnibus factura

E 3 est

44쪽

est tangustum illud MAGNI DUCIs cnno.

men quod paternae virtutes dederant, tuae tibi confici marint ι confirmarint, inquam: heu exilem dc humilem pro tanta ma itudine cogitationem e cum tu id nominis tanto virtutum merito antccesseris, ut cum liatris id praeclare gestis datum conuenienter consenis iis terrarum orbis agnoscat, incipiat iam cogitare, quo nouo nomine quo titulo nouae tuae vit tutes condigne possint decorari; qui ut Ducum omnium terminos praetergressus, ita Regij fastigii potestatem factaque aequasti; qui omnia quo se Regia ambitio osten, tat quam maxime Regi E praestitisti. Arma contemplari libet, & militiae robur, quis erit Regum m gnum illum Monarcham regemque dominantium 'excipio cuius vires citra terminos sunt' cuius tu non vires aut aeques aut superes e qui arma tua tanto ordi. ne, tanta disciplina, tanto numero, tanta praestantia, parasti, constituisti, diduxisti: militiam per legiones antiquum in morem e domestico milite distribuisti: plusque armatorum una Hetruria, quam vicinaMm- .nis regio hominum habet. Opes considerare libeat& pecuniae vim: eas quoque non oppressionedici uium, sed tua parcimonia & hostium spoliis quaesitas ad ingruentem bellorum necessitatem, tanquam ne uos imperij , seposuisti . . sciebas quippe non leue in iis momentum ι parere his omnia, nec sine his imis perari. Libeat res gestas & victoriarum' titulos ex.

plicare, pudebit alios reges, pudebit, publicum Christiani nominis hostem abs te solo lacessiri a & cuius illi iniurias pudenda & infami pacis tolerantia nutriunt. eum nostris passim litoribus solo tuo metu prohiberi idc inuitis te omnibus tot illi qnotidie spolia, tot urbes

45쪽

tot victorias eripere. Libeat ςstimare coiitractis auin Rcgibus amicitias, matrimonia sbciata, mutua officiorum commercia; quis omnium tantis se iacta. Fit amnitatibus subnixum ut uno ordine Hispaniarum δέ totius paene orbis dominum , ut Romanum imperatorem, uti Galliae, ut Poloniae Reges, ut maximos

quosque orbis principes possit ostendere ρ Ergo omnino S meriti si imo Regium tibi nomen acta tua sece. runt etsi modestia declinauit, & tacita te tale omnium vota, etsi non adhuc tituli loquuntur. Rependet tibi posteritas temporis longioris impendio tuas lati des, quibus sbia haec stas nostra tribuendis non susticiat: & Annalium te Historiarumque monumenta

talem celebrabunt, qualem te non cognomina tua

sed merita extulerunt. Te quoque AUGUSTISSIMA DOMINAitis mihi, fas, licet exili nimis

ac dispari tantae maiestati oratione compellare: cum in secietatem, tot laborum cum coniuge veneris: equum etiam est in laudum communionem admitti,

elli sane nihil de marito dici potest , quod non item dicatur abs te; nihilque seorsim de illo cogitari, hutnde te simul cogitetur: Omnium enim tu curarum, omnium rerum gestarum, Omnium bellorum, om- ritum , victoriarum , Omnium trinmphorum sociati adiutrix extitisti: tantoque omnia ea in celsitudine tua admirabilius eluxerunt, quanto in lita sexus tui consuetudine rariora. Adsis, Adsis tu paternarum dc maternarum virtutum,sic ut dominii liae. res,Serenissime COSME, dc me utriusque laudum oneri succumbentem, amaenissimo tuarum virtutum umbraculo sustenta; ut cum omnes in praedicandisus simus inseriores, tu doce quanti illi sint principes,

46쪽

qui sint tanti principis parentes. Veni, veni ergo

exoptate cita bus, expectate patriae tuae, I per vestigia raterna sic incede, ut virtutum ordo nihil mutasse videatur praeter personam: Veniat tua tecum de si deratissima conii inX, quae magnum tuae gloriae incre mentum, ut tu illam, sic illa rempub: amplectetur;& per tot virtutum exempla caelesti pastu ad aeternam

illam beatitudinem gradiemini. Habebitis ante oculos A V S T RI A C A M Domum, sed ut singularem dc nunquam suo prςmio carentem pietatem imitemini . Habebitis M h DI C AE A M, sed ut taratitudine augeamini. Habebitis LOTHARIN. G l C A M , ut squetis ianctimoniam. Erit vobis ante oculos potentissimus HISPANl ARVM REX, citius sub magnitudinis praesidio sciatis nihil vobis licere nisi magnum. Frit IMPERATOR. cuius sub maiestatis conspectu, maiestatem vobis memineritis defendendam. Erit GALLlRE RS GINA, cuius memoria excitabimini quantum prostandum vobis sit ut nec tituli vobis nec progenies mentiatur. Erunt tot reges & principes affinitate coniuncti, ut non tam treti illorum subsidiis, quam virtutum vestrarum Praesidio nitamini. Erunt dentique omnium in vos oculi & ora conuersa, quq nihil in vobis nisi sublime & excelsum tantis assinitatibus dignum augurabuntur. incipite, incipite implere iam spes omnium, nostras quoque seperare. Accingite vos capessendis habento illius reipublicae quς voavis gratior esse non potest quam vos illi; & cui vos ituperare indulgentius nequitis, quam illi libentes ob dire. Praeparate vos fam agendis illis arnam 'his ad quos non tam paterna exempla. quam labentisac

47쪽

borantis fidei necessitas vocat. tapectat vos orientis Tyrannus, & spolijs quam armis ditior amplam victorijs vestris materiem ostendit. Manet vos recuperanda illa propria familiae maternae laus Sanctissimae urbis & CHRISTI su premi numinis nostri monumentorum expugnatio. Vocat vos imminens mari

vestro Barbarus iam tot victorijs vestris doctus posse debellari: εc sortuna magis ac Christianoru discordia, quam suis armis defensus. videor iam videre militantes subsanctissimc Crucis signo manus obuios quosque hostes, obstatia quaeq; menia prosternere. Videor iam videre discussas debellatasque hosti si cateruas hac fuga salute qu rere,illac desessa tyrranide colla catenis tuis iuga submittere. Videor iam videre Tyrannorum vinctas post terga manus δέ fastuosa supercilia humo demissa triumphos tuos decorare. Videor iam videre illum exultantis populi, illum splendidae nobilitatis occursum, teque inter conspicuo urpura senatores, inter reuerendos patres , sacerdotesque,vocibus pariter humerisque sublatum. Videor iam videre illas portas arcubus coronatas, tectas coronis, postes, plateas aulcis stratas,accensisque finalibus duplicatum diem, dc effusam in publicam congratulantium turbam,matrum, virginum, puerorum, senum

publica vota sequentium: te denique COSME non tam de hostium victoria quam de propagatis religio nis terminis triumphantem. Salue, salue Princeps,&tu MARIA AUGUSTA salve: &iam gestientis vestri populi spem, di exultantis implete

Uiuite concordes, vivite aeternum; vivite vobis; vi.

vite ciuibus: vestris & nepotes pronepote': salvi ac sespites, simulque auernam Rempublicam videte vos

48쪽

Vos quoque ciues H E T R V S CI gaudete exsulta

te , laetamini; dc quale hodiernum diem quem laetitiatinpleuistis ι tales reliquos vitae vestrae futuros his imperantibus credite: ac eos non tam liberorum suorum parentes putate fore, quam vestros. eaque vos vobisnetipsis vestrisque precari existimate, quae pro iis precabimini. Te vero DEUS OPT. MAX. qui omnino te semiliae huius tutorem, desen remque monstrasti, te omni contentione praecor atque obsecro, ut qua domum hanc felicitate ad eam quam ' meretur magnitudinem promouisti, in ea in aeternum conseruare digneris, ut non tam eos suae domus augmento, quam sinctissimae religionis defensioni produxisse vi. deariri

SEARCH

MENU NAVIGATION