Synopsis pirhingiana seu ss. canonum doctrina ex fusioribus quinque libris Henrici Pirhing ... in compendium redacta

발행: 1849년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE ELECTIONE , ET ELECTI POTESTATE. 71S. XI. De poena strarantis eos, qui reeusant certam personam eligere,

ad petitionem illius.

Qui iniusto gravamine vexant clericos, aut alias personas ecclesiasticas ius habentes oligendi praelatum ecclesiasticum, quod eum non elegerint, pro quo eligendo rogati fuerant spoliando v. gr. eos rebus suis, vel alia sibi de iure debita impediendo, auferendo etc. vel aliter perSequendo, personas etiam sanguine illis eoniunctas, usque ad quartum gradum , aut mandant taliter vexari, ipso laeto sententiam excommunicationis incurrunt, ut habetur ine. Selant euneti, 12. h. t. in 6. iuncta Gloss. v. Alios, et v. Consan9uineos. Quam excommunicationem communiter ΑΑ. extendunt etiam ad eos, qui eleri eos, aut personas ecclesiasticas taliter iniuste vexant, quod non praesentent , postulent, instituant, aut confirment eum , pro quo rogati fuerunt, quamvis enim textus tantum loquatur de cogentibus iniuste eligentes , omnimoda tamen rationis identitas hane constitutionem poenalem quidem, non tamen prorsus odiosam , sed favorabilem ecclesiae libertati, vult dicto modo extendi; non quidem ad eos, qui laicos dicto modo vexant, et cogunt, Sed qui clericos, aut personas ecclesiasticas dicto modo vexant, aut cogunt, de quibus tantum in relat. cap. sit mentio.

De circumstantiis et accidentibus, comitantibus vel consequontibus Electionem.

S. I. De loco, et tempore electionis, et poena non eligentium intra tempus a iure statutum.

Eleetio fieri debet ab electoribus in uno loco simul congregatis e. Cum terra, 14. h. t. leum sit aetus collegialisl et quidem de die, ad multas

fraudes eavendas iuxta Gloss. in cap. unicum. Ut eccI. benes etc. v. occulta; et quamvis episcopi electio neri deberet iuxta canon eas sanctiones in Melesia cathedrali, sive intra illius ambitum, in choro ecclesiae, vel in capitulo, vel nlio honesto conclavi, iuxta consuetudinem talis loei, si tamen capitulares ex iusta causa in tali loeo in ordine ad eleetionem celebrandam convenire non possint, poterit ea celebrari etiam extra propriam ecclesiam , quo maior pars capitularium, vel si perieulum sit in mora, quo minor etiam pars capitularium eonvenit, prout varia lura doeent, et licet etiam propter solam maiorem commoditatem, extra propriam ecclesiam fieri possit valida electio, debent tamen in illo casu ad talem locum, electionis causa, convenire duae partes eapitularium.

Ad tempus quod alti not, intra quod novi praelati fieri debet electio,

Statutum in c. Ne pro defectu, 4 l. h. t. ut ultra tres menses, a die cognitae vacationis computandos, non disseratur episeoporum, aut praelatorum regularium , quorum morte viduatae censentur tales ccclesiae , electio, ne sei licet ex mora longiore patiatur reclesia istatuente iuro brevius tempus ad horum eleetionem , quam ad aliorum inferiorum plectionem , aut praesentationem eis. Ob periculum quod subesse potest, si longiore tempore tales eeclesiae vacant lita tamen , ut neque eum hoe tempore ipsorum ius eligendi exspiret, Si intra

92쪽

L BER l. TITULUS VI.

illud eligere non potuerunt, et nullam negligentiam Pommiserunt; aut si electio essectum sortita non sit , quia electus v. gr. consentire noluit, velluri suo, postquam consensit, ante confirmationem tamen, renuutiavit et . quibus in casibus ad novam electionem faciendam , trium iterum mensium spatium electoribus conceditur ad eligendum , modo nihil in fraudem laetum sit a capitularibus, uti habetur in e. Si electio, 26. h. t. in 6. iuncta glossa v. Fraudolenter et non tantum iure devolutionis , sed proprio iure potestas eligendi ad eos pertineat: hoc tamen tempus ita a lure concessum est eligentibus, ut ubi periculum in mora est, superior praelatus, cui capitulum tale subest, tempus constringere possit, quod pontifici etiam conceSSum est extra casum necessitatis , si velit ex plenitudine suae potestatis agere circa hane, de iure quidem communi, determinatam materiam, ipsius tamen potestati absolute

subiectam.

Quod si tamen per negligentiam, seu moram culpabilem non eligant, intra tempus a iure praescriptum, capitulares, sunt ipso iure privati, pro ea vice iure eligendi ut puniantur in eo, in quo negligentes suerunt i et providendi pro ea vire potestas ad eum superiorem immediate devolvitur, a quo eligendus conssrmari deberet, uti sumitur ex c. cum dilectus, 12. de concessione praebendae, et ex e . cit. Ne pro defectu , prout pluribus infra dicetur S. II. De Eleetione intimanda electo , eiusque consensu requirendo , et eaehibendo. Eleetione celebrata , debent electores, quam primum commode poterunt, electo electionem praesentare, eius consensum petere, quem hic etiam instamenSem, a tempore praesentationis, aut nolitiae habitae de sui electiono C. Cupientra, l6. h. t. in s. computandum , praeStare debet, Si electionem Deceptare velit, et sui iuris sit; ita ut si absque iusto impedimento diutius consensum distulerit, ipso facto privatus sit iure, quod illi ex electione competebat, prout statuitur in c. Quam sit, G. h. t. in s. tum et ne per diuturnam moram, et vacationem ecclesia patiatur; tum ut ipsi electo commodum etiam tempus conveniat, dispiciendi, num electionem acceptare velit. Quod si tamen electus sui iuris non sit, quod seret, si regularis v. gr. eligeretur in episcopum , Vel praelatum extraneae e lesiae, lirentia ab eius superiore ab electoribus, qua neri potest celeritate, peti, ac obtineri prius debet, quam mensis aldeliberandum de iure concessus, ipsis eurrere incipiat, tum ut ne Superiori eius invito hic subtrahatur , tum ut ipsi religioso etiam consultum Sit, per tempuS eompetens, ad deliberandum post obtentam licentiam.

De appellatione, et oppositione contra Electionem.

i. I. An, et a quibus contra Electionem appellari, sive ea imp nari possit, et an electio post appellationem faeta sit valida 8 Quamvis quilibet clerieus pro Melesia, culus membrum est, contra sacrum illi provisionem per electionem, opponere se possit, et contra electionem laetam , aut laetendam ad superiorem appellare, uti colligitur ex cap. Cum

93쪽

DE ELECTIONE, ET ELECTI POTESTATE. Is

inter, I l. h. t. ipsi tamen electores, qui suffragium electo dederunt, postquam est promulgata electio, admittendi, vel audiendi non sunt, si electionem, quasi canonice facta non sit, oppugnare velint e. Nulli, h. t. in s. lneque enim quod semel approbavit aliquis, reprobare potest contra proprium Iactum agendo, ut vult regul. 21. in s. in nisi post electionem factam causa iusta impugnationi de novo evenerit, aut ignorata prius fuerit iusta impugnationis causa, dummodo electores impugnaturi iuramento postmodum probent, tempore electionis sibi cognitam non fuisse causam talem: neque ille, qui renuntiavit electionide se saetae , potest appellare ad impediendam novam alterius praelati electi nem cap. Cum inter, 35. h. t. eum huius nihil intersit, novus eligatur, an non eligatur praelatus. Quod si tamen legitime contra electionem laetendam appellatum sit, simpliciter inhibendo, ne electio fiat, aut ne in ea procedatur, non debet quidem ulterius in electione pro di, donee superioris de appellatione iudlelum habeatur, nisi appellatio manifeste inanis, et frivola sit; electio tamen feaeteris paribus in non obstante appellatione valida est, donec superior cognoscat appellationem legitimam fuisse, et e tra electionem pronuntiet cap. Consideravimus , h. t. quia per talem appellationem, seu inhibitionem nulla inducitur suspensio, ut culus capitulares ad eligendum essent iuhabiles. S. II. Ouae requiruntur, ut in electionibus episeopomum, usque superiorum,

appellari possit ad sedem apostolieam' l. Requiritur in talibus appellationibus ut eae fiant in seriptis, et eausa

rationabilis inseratur in ipsa appellatione, ne malitiose et cum damno ecclesiarum lites protrahantur, dum tardius ecclesiae de praelato providetur. 2. Requiritur, ut appareant partes eoram papa ad terminum praefixum, quamvis inferior tantum iudex, aut praelatus terminum talem praefixerit, cum hoe huic lieeat, neque ut si e se immiscent causis ad summum pontificem delatis. 3. Potest tamen , qui appellavit in causa electionis renuntiare appellationi saetae, et ab ea recedere, priusquam pontinet ea praesentata fuit: quo tamen in easu diligenter inquirendum est a iudicibus inferioribus, ad quos causse cognitio pertinuisset, si Appellatio interposita non suisset, an in renuntiatione tali simoniaca pravitas nim intervenerit, ut, si talis intervenit, causa tota seeelesiae noxial ad pontificem reseratur : quae omnia Statuit pontifex in e. Ouamvis, 10. h. t. in s. ita ut in eos, qui hare non observant, eerta etiam poena decernatur in c. Provide, 44. h. t. in 6.

S. III. Ouaenam iure Canonieo statuta sunt ad moderandas oppositiones, et appellationes, in causis electionis , et provisionis benefletorum ZQuae tam hoe , quam sequentibus duobus paragraphis ab auctore Methodidicuntur, rectius apud ipsum auctorem videri possunt cum horum para γphorum materia locum sere tantum habeat in causa appellationis ad papam, et consequenter ratae praxis sit, ae ex decisione pontificum, in pluribus cap. h. t. in n. tradita, dependeat, quae per brevem et suecinetam doctrinam insinuari non possunt legatur e. l. 4. 13. 19. eap. 20. 38. et 4 l. h. t. in s. et Clement. 4. eod.

94쪽

De Potestate . confirmatione, et consecratione eleeti.

S. I. An, et quando potestas iurisdictionis, seu administrationis episcopo electo competat pQuod episcopus, vel praelatus electus ante impetratam conssmationem non habeat potestatem iurisdictionis, aut administrationis , nec in rebus, aut iuribus spiritualibus, nee in temporalibus ex e. Nosti, s. h. t. patet Iut ne inanis sere sit confirmatio, si ante hanc omnis iurisdictio, aut administratio in actu secundo eleeto competat ita ut, si ante confirmationem obtentam administrationi rerum Gelesiae se ultro immisceat, eius electio in poenam non tantum cassari debeat, ut ait pontifex, in c. Oualiter, 17. h. t. neque hoe ipsi lictat sub titulo Meonomi, aut proeuratoris, etc. uti constat ex cap. Avaritiae, 5. h. t. in 6. et quamvis capitulum , penes quod est administratio , sede vaeante, possit alicui vel Oeconomo, aut vicario committere administrationem, non tamen potest eam committere electo , ne fraus fiat hvie constitutioni : quin ex Eaetravast. I. h. t. inter eom. etiam statuit pontifex, ut nullus episcopus, aut superior praelatus, nullus abbas, aut cuiusvis ordinis praepositus, qui npud sedem apostolicam promovendus, confirmandus, aut consecrandus, aut benedicendus est, administrationem temeraria praesumptione suscipiat, nisi litteras apostoliens promotionem eius, Vel confirmationem, eis. eontinentes , obtinuerit, easque capitulo ostenderit, Seu praesentaverit. S. II. Ouinam episcopi, seu praelati administrare possint praelaturam, etiam ante obtentam eon malionem pQuae in priore S. negatur administratio euivis electo episcopo ante o tentam eonfirmationem, aut suae provisionis litteras, hare in c. Nihil, 44. S. caeterum h. t. conceditur immediate pontisset subiectis praelatis, et tamen valde a curia pontificis remotis; qui extra Italiam v. gr. eon Stituti sunt, Si in concordia suerunt eleeti; ne damnum scilicet patiantur ecclesiae tales, si diutius exspectari debeat electionis v. gr. constrinatio: ct quamvis ham constitutio tantum mentionem saeiat de praelatis immediate sedi apostolicae Subiectis , probabile tamen est, quod in favorem ecclesiarum , etiam de illis praelatis intelligenda sit, quae ab episcopo quidem , aut archiepiscopo confirmationem obtinere debent, ob longam tamen distantiam intra breve tempus obtinere non possunt. Quod si tamen electio illius , qui ante obtentam confirmationem administravit vi huius cap. Nihil, ob vitium aliquod rescindatur, censeri tamen debent omnia ab ipso ante respissionem facta valida , eo ipso enim quod electio talis non suerit ipso iure irrita, et valide eleeto in casue. Nihil, administratio etiam ante confirmationem coneresa sit, consequenter ipso iure valida erunt ab eo facta. Conceditur tamen his omnibus administratio sub ea limitatione, ut nihil de rebus ecclesiae alienare possint, per quin bona praelaturae diminuerentur; et secundo conceditur hoc praelatis ultu montanis in concordia electis, non tamen postulatis, antequam postulatio inmissa fuit, quamvis multum a Curia absint, et in eoncordia postulati suerint,

95쪽

eum postulato ante postulationis admissionem nullum absolute ius competat ad praelaturam talem , ut ex dictis patet. S. III. De eo 'matione episcopi, seu praelati electi.

Certum est, quod omnes praelati canonice electi ad praelaturam Melesiae viduatae a superiore eonfirmari debeant e. Postquam, a. h. t. ad ea vendum omnem desectum, qui fortassis intervenire potuit, ita tamen, ut si nullus desectus eanonteus intervenerit in electione, confirmari debeat eleetus, et eleetio libera quidem sit, eonfirmatio tamen necessaria, quam legitime eleetus ex iustitia etiam petere potest, et obtinere debet, nisi summus pontifex explenitudine suae potestatis ob maiorem Melesiae utilitatem etiam legitime electum relleiat, quod vi concordatorum Germaniae etiam sacere potest. Et quamvis de ordinario iure eonfirmatio electi ad immediatum superiorem, cule lesia vel dignitas electiva subiecta est, pertineat e. Cum dilectus, 32. h. t. in Germania tamen confirmatio episcoporum , et praelatorum exemptorum ad summum pontificem, ut conmesatorum Germaniae spectat: est autem de iure communi antiquo ab electo lsaltem per procuratorem petenda confirmatio, intra tres menses a die consenSus praestiti numerandos , ita ut ius omne amittat, quod per electionem nequisivit, si intra dictum tempus sine lusis impedimento constrinationem non petiverit: hoe ipsum tamen tempus, intra quod petenda est confirmatio , ius novum in cap. Cupientes, 16. h. t. in 6. quod etiam vi conmesatorum observandum est j eirea cathedrales, et regulares virorum ecclesias, immediate sedi apostolicae subieetas, restrinxit, et limitavit magis, ut hodie petenda sit confirmatio infra unum mensem liter saltem arripiendo Romam , vel procuratorem sufficienter instructum mittendo a die consensus in eleetionem praestiti numerandum. Plura alia videri possunt in relat. cap. quae ad petendam hane confirmationem novissima haeclum statuunt, et observari debent, nisi consuetudo alia alicubi vigeat. i. IV. De iis, quae praecedere debent confirmatio m. Confirmatio dari non debet, nisi prius instituta inquisitione, de forma, et proeessu electionis, aede meritis, et conditione electi cap. Nihil, 44. h. t. ut ne eum detrimento ecclesiae , aut indigni assumantur ad regimen reelestae, aut contra legitimam electionis formam procedatur, et hinc decretum electionis continens totam seriem, seu processum eleetionis, authentice descriptum Romam submitti debet, I ut ait Gloss. in cap. Innotuit, 26. h. t. v. Decreto una eum examine super qualitati hus electi , per testes probatis; de quo examine plura statuit Gregorius XIV. in sua Bulla: onus apostol. , 1510. . Maii, ne observari debet, si non aliud recepta consuetudo , et praxis h heat. Deinde si electus coelectum , vel alium suae electionis adversarium habeat, li nnis confirmationem nominatim vocandi sunt, ad cauSam ngendam :si vero concors suerit electio, et nullus se opponat, edictum tamen generale, ad valvas ecclesiae, in qua electio laeta est, assigendum , in quo contradictores , Si qui sint, peremptorie vocentur, ut statuto die, et loco cons mationis faciendae veniant eausas impugnandae electionis, et impediendae constrinationis dicturi iuxta cap. sin. h. t. in s. ita ut his omissis, nulla Sit

96쪽

confirmatio: qui tamen, edicto tali proposito ante confirmationem , nihil eontracleetionem agit, confirmatione subseeuta non audietur amplius, si velit postmodum contra electionem hane opponere aliquid, nisi absens fuerit, aut pro- habilem edicti ignorantiam per verisimiles coniecturas, et noeedens iuramentum probare possit, argum . e. ult. Oui matri accus. poss. vel non per viam exceptionis, sed per viam denuntiationis canonie e contra electum, et confirmatum opponat aliquid. S. V. Alia quaedam ad consa mationem electionis pertinentia. si quis ad eamdem praelaturam pluribus diversis electionibus eleetus est, non potest ad Impetrandam confirmationem utraque uti, east. Ut quis, 25. h. t. in s. quamvis enim pluribus defensionibus ad titulum beneneli aequisitum defendendum, uti possit, iuxta Reg. turis 20. in s. quia tamen confirmatio vagari non potest In incerto, sed super re, vel lure certo fieri debet, eonsequenter una aliqua eleetio ab electo determinanda est, cuius confirmatio petatur. Fleri autem debet conssrmatio electionis non in curin , aut palatio saecularis alleuius principis, sed in ecclesia Vel palatio superioris ecclesiastici confirmantis , uti colligitur ex cap. Oua fronte, de Appellat. eo ipso enim , quod causae cognitionem requirat confirmatio, conveniens est, ut sat in loco e etesiastico . Neque tamen cassata confirmatione, ob desectum aliquem cano-nteum , qui in ea intervenit, cassatur etiam electio, legitime saeta , ut constat ex cap. Si confrmationem , 39. h. t. in s. quia utile per inutile non vitiatur, si unum ah altero separari possit, iuxta Rest. iuris a7. in s. et hine fieri potest, ut eleello quidem valida sit, confirmatio vero nulla, si v. gr. ecclesiae alicui, ut provideant canonici, prohibuit quidem pontifex , mnonici tamen ante prohibitionem talem, praelatum iam eligerunt, confirmatio tamen illius saeta fuit post prohibitionem, ut patet ex cap. Si eo tempore, 45. h. t. in s.

S. VI. De potestate archiepiscopi, vel episcopi electi, et cons moti,

sed nondum consecrati. Resp. l. Archiepiscopum electum , et confirmatum , nondum tamen Con- Seeratum , et qui pallium archiepiscopale nondum accepit, posse quidem actus iurisdictionis aliquos, quales Sunt causas audire, et cognoscere, delegare , iudices constituere , committere potestatem ordinandi ete. exercere, non nutem

licite posse actus maioris iurisdietionis exercere, qui proprii sunt dignitatis episcopalis , uti patet ex c. Uuod si ut, 28. S. Praeterea h. t. per pallium enim , quod ante consecrationem non consertur , archiepiscopo plenitudo potestatis ad eiusmodi actus archiepiseopales exercendos, quos quamvis valide etiam sine pallio exercere potest, non tamen lieite, eum n Saeris canonibus

hoe illi prohibeatur.

Resp. 2. Episeopum electum , et confirmatum, licet conseeratus non sit, posse en omnia exemere, quae solius iurisdictionis episeopalis sunt, non autem ea, quae sunt ordinis episeopalis; prout sumitur ex cap. Transmissam , 5. h. t. iuncta Gloss. v. De talibus. Cum enim ordo episeopalis non cons ratur , nisi per consecrationem, consequenter ea exercere non potrat, quae sunt ordinis episcopalis, si consecratus nondum sit; contra vero, eum Ro

97쪽

DE ELECTIONE, ET ELECTI POTESTATE. 77aetus iurisdictionis exercendos nullus ordo per se requiratur, sed requiratur tantum, ut ius in re sive lus administrationis illi conveniat, hoe autem lus per eonfirmationem obtinent, poterit consequenter actus iurisdictionis exercere, quamvis cons ratus non sit, modo sit confirmatus. Sunt quidem qui putant, episcopum nondum consecratum , non pove per Se musas eriminales, quae inter arduas numerantur, et maioris inquisitionis diseussionem requirunt, eognoscere, et ludicare; verius tamen sentiunt, qui etiam has causas criminales ludicari posse putant ab episcopo confirmato, non consecrato; quod enim potest alicui simplici sacerdoti, qui nee ordinem, nec iurisdictionem episeopalem habet, delegare episeopus , hoe utique etiam per se potest, quamvis ordinem episeopalem non habeat. PoteSi autem episcopus actus hos iurisdictionis exemere, si confirmatus sit ante solemnem instat lationem, seu eorporalem introductionem in possessionem, eum per solam confirmationem lam Omnia lura illi competant, et sedes non amplius vacet, nisi allud aliquid particularis Ioel consuetudo requirat. S. VII. De consecratione episcopi electi, et confirmati. Confirmationem episeopi electi sequitur conseeratio , uti colligitur ex cap. Provide, 44. h. t. in o. iuncta Gloss. v. Consecrationes. Debet autem haec consecratio , sine Speciali gratia obtenta , non disserri sine legitimo impedimento ultra tres menses, a die confirmationis Beceptae numerandos, sub certis poenis a iure tam antiquo, quam novo Trisent. 3ess. 23. cap. 2. de ref&rmat. statutis, et si a pontisce confirmari electus debuit, fieri ea non potest, nisi ab ipso summo pontifice, aut ex eius expressa commissione ab aliis episcopis inferioribus: et quamvis de iure communi a tribus episcopis episcopus consecrandus esset; probabilius tamen est, quod ex dispensatione pontificis ab uno etiam episcopo, assistentibus duobus abbatibus, nut aliis in ecclesiastica dignitate constitutis presbyteris loco duorum episcoporum , ubi horum copia haberi non potest, consecrari posSit episcopus, prout testatur Barbosu, B. Pium V. concessisse, et quidem seri debet haec episcopi consecratio inter missarum solemnia, inter epistolam , et evangelium, die dominico, ita ut plenum ius postmodum habeat, non tantum ad eas functiones, quae iurisdietionis sunt, sed ad ea etiam exercenda, quae sunt Ordinis episeopalis; et quae prius obtinebat, benescia inferiora perseete iam Vacent; cap. Licet, 28. de praeben l. in s. si tamen tempus, consecrationi definitum a ss. Canonibus , elapsum lana sit, vel pacificam , et utilem Sui episcopatus pomessionem tam aequisiverit consecratus episcopus. Quod si tamen a pontifice dispensatus suit confirmatus episcopus , ut etiam post elapsos tres menses consecrationem necipere non teneatur, certum quidem est, quod nnte elapsum longum etiam tempus, ad quod dispensatus suit, non teneatur consecrationem accipere, probabilius tamen est, quod post lapsum trium mensium spatium, Omnia confirmati episeopi beneneia inseriora vacent, ne melioris conditionis Sit, qui Meros canones non observat, sub quocumque praetextu dispensationem obtinendo ad disserendam consecrationem , quam qui eos , consecrationem intra tres menses accipiendo , observat. Quae tamen hic dicta sunt de beneficiorum inferiorum vacatione in casu consecrationis neceptas, aut elapsi trimestris

98쪽

spatii, Intelligi debent non de episcopis titularibus tantum, qui non possunt habere spem pacificae possessionis sui episeopatus , quorum benefleta , nec per consecrationem vneant; nec de illis episeopis in Curta promotis, aut conli maris , quando in ipso promotionis actu consistorialiter decernit pontifex, omnia alia promoti beneficia a tempore confirmationis vacare, sed de illis episcopis , ubi tale decretum non inter enit, et qui pacifleam sui episeopatus possessionem vel iam obtinent, Vel securi sunt de ea mox obtinenda.

SECTIO VIII.

De abbatum , seii praelatorum regularium electione, confirmatione, et benedielione.

S. I. De illis, quibus competit ius eligendi praelatos regulares.

De lure communi talium praelatorum electio pertinet ad mllegium, seu eonventum illius ecclesiae religioSorum , quibus de praelato providendum est cap. l. h. t. et cap. Cum dilectu3, 8. de consuetiud. nisi per specialia privilegia aliter de talium promotione, et institutione cautum sit, quae observari in qualibet religione debent; neque tamen etiam in illis conventibus, ubi electio praelatorum regularium iuxta iura eommunia celebratur, omnibus hoe ius eligendi convenit, Sed illis tantum, qui Sunt Vel tacite, vel expresse, saltem electionis tempore, religionem illam professi, de cuius praelato eligendo agiture. Ex eo, 32. S. In ecclesiis h. t. in s. neque lalei tantum conversi sunt, qui nee ordinati sunt, nee Bd ordines Suseipiendos destinati, qui nil eligendum non admittuntur, quamvis veri religiosi professi sint; nisi etiam ab his in aliquo V. gr. monasterio, nut religione ius capitulare legitime praescriptum sit, aut ex instituto suo non tam Dd Spiritualia , quam corporalia, in bonum replesiae praestanda obligentur, ut sunt Ordines militares hospitales, ubi omnibus professis de tute competit ius eligendi; et quamvis clement. 2. Maetat. et qualit. nemini regulari canonico ius eligendi concednt, nisi in maloribus sit constitutus ita , ut Saltem subdiaconus sit, extendi tamen hareeonstitutio non debet ad monachos, quasi ob desectum ordinis sacri, si prosessi fuerint, ius eligendi illis non competeret, quia Clement. illa iuris communis eorreetorta de aliis non loquitur, nisi de canonicis, et consequenter ultra verba propria extendenda non est. Mendicantium tamen ordinum religiosis, si eum auctoritate etiam pontineta ad alios Ordines non mendicantes transeant , non conceditur ius eligendi in Clemen. I. de Regulis. S. II. De iis, qui eligi possunt ad praelaturas restularra. Resp. Ad praelaturam regularem , aut alia beneficia regularia administrationem habentia nemo eligi potest, nisi ordinem illum actu, et expresse professus sit eap. Cum in Magistrum, 49. h. t. et cap. Nullus, 28. eod. in s. non Oritante quacumque, quam is longaeva, et diuturna consuetudine cap. Cum causam, 27. h. t. sui ne scilleet cum damno, sortasse religiosae disciplinae ad magisterium ordinis talis assumatur, qui nunquam illius ordinis discipulus fuit, ut ait pontifex j et quamvis ad simplicia beneficia regularia, quae nullam administrationem habent, non requiratur Retualis praevia professio , uut habitus regularis suseeptio, sed illi etiam talium beneficiorum

99쪽

mpaees sint, qui nondum quidem aut habitum sus perunt, aut ordinem prosessi sunt, ita tamen , ut ad hare praestanda maneant obligati, ut Mintex citat. eap. Cum causam, et eae Trident. sera. 14. cap. 10. De reform.

merito tamen plus in illis requiritur, qui tu regulari administratione aliis praeesse debent. Neque potest aliquis simul pros Sionem laeere in ordine, et simul in abbatem eligi, ut patet ex cap. Cum cui nostram, 27. h. t. et ex allata ratione: quin immo ordinarie fieri non debet, ut ille qui paulo ante professionem emisit, in praelatum eligatur, ob prudentem praesumptionem , quod in disciplina, et instituto regulari nondum satis instruetus sit. Potest

tamen ille, qui nondum professus est, postulari in abbatem, Seu praelatum regularem, prout sumitur ex cap. Cum monasterium, 13. h. t. et potest summus pontifex ex plenitudine suae potestatis non tantum in his dispensare, sed tales etiam abbatias, et praelaturas regulares , in perpetuam commendam saecularibus concedere, etiam post Τridentinum, ita ut tales commendatarii lus omne habeant administrationis , quale habent regulares praelati intitulati. S. III. De electio ne praelatorum regularium eatra suummo nasterium, vel ordinem. Potest religimus , etiam abbas , et praelatus regularis episcopum quidem, tam saecularis , quam regularis ecelesiae eligi, et ad ulterius etiam monasterii praelaturam, si monasterium sit eiusdem ordinis, non nutem si sit diversi, prout statutum habetur in Clement. i. h. t. aut ad inferiora episcopali dignitate beneficia , sine pontificis dispensatione ete. prout s. constroeat. Tridentin. declaravit, aut San. L. 7. Morat. cap. 29. num. 7 i. Non polint tamen religiosus sine licentia sui immediati superioris consentire in electionem de Se laetam , extra suum monasterium , etiamsi esset eiusdem ordinis, sub poena amittendi iuris, quod per electionem aequisiverat cap. Si religiosus, 27. h. t. in s. ne argui possit praesumptuosae ambitionis. Et quamvis olim du-hlum fuerit, an non etiam eonventus, seu capituli licentia requiratur ad transferendum religiosum, in alterius monasterii praelatum electum , cumlura antiqua super hoc varient, et speciem alienationis habeat haec translatio, quia tamen clara decisio Lonifacit VIII. in relat. cap. Si religiosus, habetur , de nihil necessario capituli seu conventus consensu , consequenter hodie nihil necessuria est haec licentia, cum iura antiqua merito eorrecta videri possint per iura recentiora ; et quae de alienatione iura statuunt, intelligi non debeant de translatione personarum ab uno monasterio ad aliud , quae proprie alienatio non est, per quam proprie loquendo dominia rerum transferuntur, sed de allenatione rerum mobilium, aut immobilium. S. IV. An religiosus professus unius monasterii, si transferatur ad aliud monasterium, vel assumatur in abbatem alterius monaaterii, retineatius eligendi abbatem prioris monasterii pQuod translatus talis ipso laeto amittat vorem, sive ius suffragii, in

priore monasterio, a quo translatus vel assumptus est, et conSequenter non

retineat amplius ius eligendi abbatem prioris monastarii, ita ut nec possint lus hoc Illi coneedere prioris monasterii regulares, expresSe statuit in crep.

100쪽

Corratifutis, 47. h. t. pontifex , si tamen alterum monasterium sua adaequale distineta iura habeat, et non sit priori monasterio tamquam principali sub eodem abbate subiectum, et subordinatum, qui ius habeat, vel in hoe, vel in illo loco religiosum sibi subiectum constituere: in hoc enim casu, eum religiosus in insertore monasterio constitutus, sit adhuc membrum, et pars principalis monasterit, consequenter mirum non est, quod non amittat iura prioris monasterii. Neque talia iura contra meros Canones, et favorem re-elestae possunt concedere prioris monasterii regulares, cum pacta privatorum, iuri publieo, et communi quod non vult monaehum In duobus monasteriis eapitularem existeret praesertim in lavorem reclesiae eonstituto, derogare non poSSit. S. V. De electione religiosorum in dicantium ad praelaturus, extra ordinem suum, in discordia facta ; et de electione aliorum religiosorum non mendicantium a minore parte eligentium facta. In cap. 9uorumdam , 24. h. t. in 6. statuit Bonifacius VIII. ut ne ulli religiosorum mendicantium ad aliquam praelaturam extra suum ordinem , in discordia electo, ullum ius aequiratur, quamvis in illius electionem consenserit praelatus regularis: neque possit inlis religiosus mendicans, in discordia taliter electus, in sui eleetionem talem consentire , quamvis licentium sui praelati super hoe habeat. Et in S. Cum, in eod. cupit. statuit insuper, nullum lus nequiri euicumque etiam non mendicanti religioso, quamvis Superioris ileentiam , et consensum super sui electione habeat, si a minore parte capituli , ad praelaturam talem, extra suum ordinem electus fuerit, ita ut quidquid contra praemissa nitentatum fuerit, irritum sit et inane ;statuens haee ob maiorem religiosorum persectionem , et ne litibus umbitiosis, quae facile ex talibus electionibus oriuntur, immiscere se teneantur, cum perturbatione religiosae quietis, et cultus divini diminutione. Dicitur autem in ordine ad huius capituli eonstitutionem, in diseordia lacla eleetio, si vel plures electiones lactae , et publicatae sint, quarum una v. gr. fuerit de religioso mendieante , vel si una quidem de religioso mendicante lacta est, cui tamen aliqui, vel etiam unus contradicat, iuxta Gloss. Hic, v. In discordia; a minore Vero capituli parte laeta electio dicitur, si minor pars ex Gpituli ribus, qui de laeto eligunt, quamvis eorum aliqui iure eligendi privati sint, in unum aliquem religiosum non mendicantem consentiant. Veluti , Si exl 2. capitularibus, decem eligerunt religiosum mendi euntem , cui duo tamen contradieunt; vel si oeto eligant indignum , quatuor vero religiosum non mendicantem dignum, dicitur in illo casu, electio religiosi mendieantis facta esse in diseordia; et in posteriore ensu dieitur religiosi non mendicantis electio facta a minore parte capituli, non quidem de iure eligentis, cum illi qui indignum eligunt, si seienter hoe saeiant, pro illa vice sint privati iure eligendi, sed de laeto eligentis: neque C, i n in hae constitutione attenditur, an iure suo privati sint, sed an ius nil ando habuerint, et nunc eligant: si tamen capitulares ad eligendum habili inritum genere, Sed expreSSe , et nominatim protestati suerint, nihil vhielitin. vota , ut dicatur talis electio a minore parte lacta.

SEARCH

MENU NAVIGATION