장음표시 사용
2쪽
Senatori Regio & Sanctioris Consilii
Cum in hanc nostram Insubriam appulsus, ea abstinentia, integritate , religione ac sanctitate Jus reddidisti, u te non aliter ac reliquias aurei feculi omnes colant, tibi linguis animisque faveant, ac prosperrima quaeque augurentur,& ex quocunque honorum tuorum incremento, & accessione dignitatis maximum sibi fiuctum capere videantur. Ego privato praeterea nomine tibi me plurimum debere
agnosco, Cum patrem meum τον μακαριτην
minime vulgari benevolentia dum vixit fueris complexus, & vita functo integritatis, fidei & officii testimonium prolixe impertiri soleas, quae utraque res mihi ad Illustris Viri Passis Graiani gratum suffragata est, ut 6c
3쪽
bibliotheca ejus meo more ac modo uti, de ipsum quoties vellem adire ac de litoris cois. littere possem. Ea occasione satisite uti scive- rim, ex hoc arbitraberis specimine, luod clarissimo tuo nomini inscribere mihi visum est. Nec enim in eo quicquam invenies , quin id
uci cx libris Grosippi, qua scriptis, qua editis
mutuatus sim; vel ex viva voce mecum da
cum aliis hominibus doctis, officii causa subinde ad eum visere solitis,disserentis arripuerim. Eisi autem non fere inveniuntur Jurii consulti, in Italia quidem nostra & in vestri Hispania, quibus quicquam operae ad hoc literarum genus conferre libeat, quod ita hominem decet, ut Numanitatis ex eo nomen invenerit: non ta men periculum est ullum, ne tibi literarium hoc munus serdeat potius, quam te demereat. Satis, enim ornatissima illa Bibliotheca tua clamat, minime tibi remotum a politioribus literis esse ingenium, cum & veteres auctoreS omnes, & eX recentioribus,ut quisque optimus censetur, in ea exstent, tuque adventoribus tuis, viris literatis; facile probes, te libros istiusinodi nequaquam in apparatu modo habcrc , sed quic quid subsecivi datur temporis , iis volvendis avide tribuere. Accedit necessitudo illa, quae
4쪽
tibi cum Grosippo per X III. jam armos
prope fraterna intercedit, cujus inter homines natione ac Vitae genere alioqui disserem res conciliandae momentum aliquot in stu
diorum similitudine esse debuistis, alii suspi
cantur, ego autem plane scio,adeoque prorsus dubium non habeo, cum alia inge1 ii ejus monumenta Theologica, Ethica, Politica S Historica inter libros tuos conspicere, iisque otium oblectare gaudeas, quin libenter ista etiam, quae tibi offero, sis cogniturus. Vale, vir Illustrissime, meque paterni ersa te studii& observantiae haeredem gratia, ac benevo, lentia tua complecti perge.
Mediol. Kal. Iul. M. DC. XXIX.
5쪽
i. - Egenere hoc loquendi Necesse habeo
a. Doceor a te, non idem esiae Tu me doces.
Io annes ab Austria o de Austria rectὸ
3 Icusius Genitivus ab Alectivo regitur,
4 De Syntaxi hac, Petendum est pacem: H-queformali ct materiali accusetivo, qui i
s Nullum esse verborum GModum Potenti
Scio quod es doctus, vellis doctus: si scio,
te cise doctum, iniusserenter dici. tuae- quesint virtutes ac vitia Lexies e re sauri linguae Latinae.' De S taxi Visum ire, is Visum iri: deque
Nominibus Herbalibus, praecipueque Participiis. 8 De Relativorum, praecipueque Reciprocorum s taxi. 9 Annotationes in C lvarum qua rate.
6쪽
O N vereor, ne quisquam eorum, qui te no irunt quis autem paulo humanior in Italia te non nosset, tam illustri nobilitate virum , dc Latinae atque Hemiscae eloquentiae tot jam libris testatae fama clarumὶ me pamm in eo decorὸ facere simulet, quod cum Marti jam opereris, & legioni classique praesis, ad te de literis referre non dubitem. Sciunt enim omnes, te haud paulo rectius, quam Homericum illum Asteropaeum, ure ιλειον sive AEquι- manum aut Ambidextrum perhiberi, qui pari facilitate belli pacisque artibus, armis & literis ad aetatis nostrae ornamentum uti soleas. Mihi hoc praeterea satis exploratum est , te quicquid oti j tibi suppeditat in nulla re libentius conterere, quam in eo litterarum genere , quod nomen ab humanitate mutuatum est. Ejus quippe rei pernoscendae occasio decem abhinc mensibus Pascasj Grosippi nostri beneficio mihi obtigit: ad quem cum hospitio in hac urbe nostra divertili es, dignus sui habitus te tantum Compellare virum, o dextra con- Iungere dextram , atque adeo tuo aliorumque doctissimorum hominum convictu uti , ac quemadmodum
7쪽
tempore praestantra illas animi & ingenii tui dotes colore non destiti, quodque natura seri, ut quos ipsi probamus, iis maxi-mξ probari nos velimus, aliquod mei erga te studii & amoris specimen edere jam diu constitui .Eo consilio nunc adte mi to, quae mihi Grammaticae novae Rudimenta , nonnullaque monita ex ejusdem Pascasi j Grosippi Adversariis a me collecta ac digesta ad prelum adornanti de capicibus quibusdam ad Latinae orationis constructionem pertinentibus,commentari visum est. Quibus si non omnino operam me lussse, sed protium aliquod laboris a me factum censueris, erit cur mihi gaudeam . meque minimὸ jam dubium mutuae tuae erga in
voluntatis argumentum habere credam.
Novae ergo Grammaticae auctor, ut n6sti,pag. I 3I. clari in literis nominis viro soloecisini dicam impcgerat ob ista ejus verba: Nos monitore necesse hastemus. Bd vehementer Magistrum meum ejusdem docti viri disiciplinae alumnum pupugit:
eaque is re advocationem magistro commodare anni sita est,
sum defenderet , non regularem in verbis illis syntaxin esse, sed figuratam, quippe in quibus cum proositio di, tum sa stantivum Nomen Negotium per ellipsin rupprimantur,proin de axit dictum seret: Nos necesse negotium,vel necessarium opus in monitore habemus : velut alter ille loquendi modus satis pervulgatus fidem facit, Nos monitore opin habemus,id est,nostrum opus δc labor est in monitore , ut monitorem scilicet habeamus: pro quo aliter dicitur, nitor nobti opus est,id est. Monitor est illud opus, circa quod nos occupari sonuenit.Et Monitoris opus nobis es t ubi Geuitivus ob)ecti signiscationem habet, velut auctor pag. I 28. monuit, sicut in hoc Plauti Persa: Non habui ei fidem argenti , id est, non credidi, cum mihi argentum daturum. Ita opus monitoris , sive de inverni endo monitorei nostrum nunc opus Sc labor est. POcta in
Nemo meo melius ne um tendebat Phise, Sive illi laterum, fuit artis opuσ.
id est, sive laterum firmitas, sive ars & dexteritas quaedam ad
arcum intendendum requireretur. Plautino more dici etiam
queaLἰ Monitor m nobis opus vel usus est, praepositione Ad xql
8쪽
tarea aut certὶ verbo Esse per ellipsin sappresso , quod tameα
oquendi genus posteriores missum secerunt. Sanctius quidem in Minerva negat Latine dici , inus habeo monitore vel monitoris. Sed Auctor noster cum selli demonstrat. utitur e- nim illo eolamella argenteae aetatis seriptor , & Grreorum imitatione satis phrasis illa delanditur. Utroque enitrimodo Graeci dicunt, εργο m,um est, & εργο, τοῦτο, hoc opus ha-heo. Mitto, quod nec ipso Tullio indignum est: hoc loquendi genus hic ejus locus in x. de legibus monere nos vid cur: Tamquam hoc oporis habuerit, ut hanc nobu sedem effice- .ret ad disputandum. Hoc enim perinde est , acsi dixisset: Tamquamfacere nobis hane sedem opus habuerit. Certum prae-eerea est, Hsum Sc Opus promiscue in eodem sensu dici. Vi sit. Nam nec erat cariis ustus, id est, nulla utilitas erat in coxiis. Sallust. I. histor. rimarii laniique quorum praeterea vulgud ain dies usum habet, id est, quorum vulgus quotidie opus habet, quibus quotidie utitur. Nihil ergo intercedit, quin bene latine dictum putetur, tam opus, quam Uum habemus moniatoris aut monitore. Sed in Necesse longe alia est ratio: cum ea. Constructio nec regulis artis , nec consuetudini bene loquentium si consentanea. Si enim Necesse accipias pro advel bio, ut vulgo solent , nullo genere minor erit dicti absiurditas, quam H quis diceret: Necessario habemus monitore , ubi quid sit, quod nabemus , intelligi non potest: sin autem quis eon cedat, Nomen adjectivum esse , quod vir ille doctus vel ex Calepino suo discere poter l, quem ab Auctore nostro nullo numero haberi ridicule indignatur : non potest nomen ejus substantivum in eo subaudire , nisi id alicubi a locuplate aliquo latinitatis auctore expressum ostenderit. Ellipsis enim est figura Latinae consuetudinis. Nisi quis ergo doceat, latinos consuevisse eo modo loqui, reinisare non potest , quin quod nu regulis, nec consuetudini est consentaneum , soloe
cisinus censeatur. Itaque minime dubium est, quin & ille G-judicandus sit, qui dixerit: Multas arbores caden dum iri puto: nam etsi haec syntaxis ratione non destituitur, si
ad ellipsin reseratur, quasi essen Ham iri puto ad radendum
multas arbores , quomodo auctor noster in hoc altero fieri docuit: Multa; arbore; easum iri videtur. QMo exemplo pro
9쪽
miseuὶ diei planum venatum dueere, Ac advenatu l&ad venandum . similiterque reis oppugnatum urbem & ad oppugnandum urbem: quia tamen nemo unquam sic locutus est, ut In participiis ejusinodi passivis praepositionem supprimetetapsum loquendi genus non minus coniuetudini, quam regulis adversatur, eaque re soloecismi notam ducit et quod omnes diligenter ac sine vitio Latine scribere cupientes inprimis meminisse Grosippus monet, ne syntaxi figurata freti. nova loquendi genera comminisci solutum sibi esse liberum, que perperam arbitrentur. Exempli gratia, Latinae consuetudini congruit, ut dicatur: Homini Matatis tantum onm impo-κere non audeo. Non te hominem id aetatis mentiri pudet. Eo enoetis domo prodire non audeo. In quibus Ad te me, vel circa
tempus subauditur, velut ex aliis Plauti ac Ciceronis locis discimus. Similiter dici solet: Renit id temporis. ut retinendm esset , ubi Negotium supprimitur , ut Negotium vel Res temporis pro Tempus ponatur. Non xamen soloecismi crimen effugerit, ii quis dicat cum Tacito, Hominem id auctoritatis, vel id-pientia, talia designare turpe est. Et si enim dicas Id sarientia, valere ejus sapientia, rationem tamen locupletium scriptorum auctoritas deficit. Caeterum , quod doctissimus Alvarus vix eredit laturum tempus in participiis passivis in Dum exeuntibus, & cum verbo substantivo positis significari,de eo ut sub dubitem facit hic Caesaris locus in 1. belli civilis: Misericordia civium, quos interficienti videbat Nam hic verbum Esse supprimi satis planum est: neque ullus relinquitur dubitandi locus , quin Interficiendos esse, non sit aliud, quam Interfectum iris quo quidem non deblium officium, aut necessitatem, quod perperam Alvarus sbi persuaserat, sed futurum tempus signiri sicari tam clarum est,
Luam Solis radij 4 , olim cum sudum est, selent. .
Vale liteiatae nobilitatis decus, facque ut Milesiae tust, quod expectare nos jubebas, tandem exeant , & ab omnibus lectitari possint. Mediol. postrid. Kal. Ian. anni ineuntis. M. DC. XXIX. QNobia
10쪽
MaRIANGELUS A FANO . BENEDICTI. S. D.
SCis mirari multos ac negare satis intelligi posse , quod
Grosippus in verbis passivis, cum praepositione Avel Ab,& subjecto Ablativo constructis,rem agentem significata neget. Satis quippe perspicue rem agentem apparere, si dicam: Ego a te doceor, cum sensis sit, Tu me doces. Verum iis, qui se disputant, statim regerere licet, non minus verborum illorum hunc esse sensum, Ego a te disto, aut de te M doctior: in quibus verbis rem asentem nec ab ullo verbo passivo, nec a praepostione si incari planum eae Similiter cum dico, Tu a me amaris, non mea magis, quam tua exprimitur actio, cum exponere sic liceat, Tua me amorem habes , tu es mihi in amori ibin. Recte proinde in Propaedia Logica Grosippus monet accurate rationem habendam esse , quid formaliter & ex se, quid materialiter, & ex eventu seu per accidens, oratio significet. Hoc quippe fortuitum esse & accidentarium,quod verba haec, Tua me amainis, sic explicentur, Ego te amo, cum non minus alia ratione qui velit, ea explicare possit. Ex ipse vero verborum vi hunc esse illoru senium: Tu ex parte mea amaris hinc amaris,ex ea scilicet parte aut loco,ubi ego sum. Voces enim quemcumq; locu significantes, pariter m Loro rationis,& in Loco rei usui esse,hoc est,tum in vero loco proprie dicto, tum in eo,quem per Analogiam pro loco mente concipimus.. Jam voces inde,Hinc, Inde, Nusquam,A, Ab,De, Ex,proprie fgnificant locum, a quo actio aut palso aliqua proficiscituta per similitudinem vero Caussas , Subjecta, Ad ncta, Totum, Partem, praecipuEque Tempus, a quo quid coepit. Hoc pluribus exemplis in eadem Propaedia demonstratum nosti: quorum pauca tibi in memoriam reduci , minime spero inaratum habebis. Si eigo dicam: Vnde fuit Hannibal p Indidem