장음표시 사용
311쪽
rationem cI . Cujus rei praeclara ab eo facta pericula si diligentius considerassent, a
que in suum usum conversa ulterius illustrassent ejus temporis Physici, non dubita dum est, quin hi ipsi, ut adamantis et aquae, ita plurium corporum, chemicam in o-lem jam melius cognovissent. Aliquot interim ob Servationes et experimenta probare videbantur, lucem non esse simplicem, sed ex heterogeneis principii S compositam; nec deerant Physici, qui lucis commercium cum corporibus terrestribus perscrutarentur: inter quos eminet Beccaria ca) qui probabat corpora esse, quae lucem Omnem absorberent, atque lianc deinde meram emitterent, atque lucem nabere facultatem texturam rerum immutandi. Chemica vero disciplina emendata atque illustrata, ut plurium materierum, ita calorici et lucis, natura et vires diligentius coeperunt indagari atque felicius exponi: hanc rem
gravissimam elaborandam susceperunt Illustres Physici, Schoelous 3 , Pictetus ), Ru ordius cs , Senobierius 6 , Grennius 7 , Leltho 8 , La PIace, Lavolsi rius cyb aliique; Schre jus vero et Senobiorius Iob egregiis docuerunt eXperimentis,
lucem esse compositam variis radiis, quorum alii coloriferi , alii vero caloriferi, eamque magnopere mutare corporum indolem , praeprimis ab oXydis metallicis attrahere Oxygenium, prae caeteris ire facere radium Violae eum. Quum vero saepe eosdem effectus
ederet lux, quos caloricum, nonnulli Physici putarunt, lucem nihil aliud esse, quam aliquam calorici modificationem c 11 9 alii contra, dum lucem habebant peculiarem materiem ,
312쪽
riem, caloricum solummodo tamquam qualitatem agnoverunt qualitiit); alii aliter cidi).
Ingeniosam vero, sicut solebat, de lucis natura et agendi ratione sententiam protulit Grennius; nimirum arbitrabatur lucem radiantem componi duplici materia, cujus altera caloricum erat, altera materieS lucis, Principium inflammabile combustibile; hane vero materiem lucis vel principium combustibile elasticitate carere per se , eam vero et viris tutem radiantem accipere ab aece lente calorico; porro ex varia utriusque materiae proportione varietatem lucis coloratae, et diversam refractionem, proficisci; corpora terrestria duce assinitate vel omnem radiantem attrahere lucem, eamque fixam reddere, Vel basin lucis, sive principium combustibile unum, adsciscere, relictum vero calori cum non liberum apparere, partim quod adeo tenue sit fluidum, partim quod aliis causis latens fiat, corpora denique inflammabilia, dum comburuntur, emittere basin lucis; deinde suspicabatur fluidum electricum quoque illam basin lucis continere cis . Inceptos interim a Scheelejo et Senebierio labores repetendos sumpserunt, plurimisque auxerunt egregiis observationibus atque momentosis inventionibus eximii Physici, Aertho Dius I4 , Herschellius , Engustudius, Mollastonus , Boo mannus , Ritterus Ι5 .'Hermbstaeditus 16); demonstrarunt autem crebro repetitis experimentis, lucem componi triplici radiorum genere, quorum alii habebantur calorj feri, alii coloriferi, tertii desox genantes, vel magis generali nomine chemici; quo magis refrangibiles sint radii colora tes, eo minus calorici vehere, ita R: violaceum omnium minime calere, omnium maxi. me rubrum; facultatem calefaciendi esse in hac ratione: Uiolaceum Radium i 16. Viridem m 22. 4. Rubrum m 55. hane autem facultatem radiis colorantibus praebere radios caloriferos; existere enim radios colorantes puros; quales constabat esse Lunares, tandem tertios radios colorantiabus multo magis refrangibiles esse, eosque OXygenium Oxydis metallicis abripere, mu
313쪽
riatem argenti celerius atro colore tingere, quam id facere radium violaceum, eosque sive Haemicos, sive desoXygenantes, diXeris, esse habendos auctores mutationum, quas corporum quorumvis naturae lux inferat: tandem nuperrime omnia haec memorata experimenta subtiliter repetiit Physicus Borarae, saepius eundem eventum obtinens, quem obtinuerant Mollastonus , Herschullus , Ritterus Ι7). GD Lussco quoque et Thenarae, cum gag hydrogenium et gaZ murigenium luci eXponerent, observarunt satis fortem detonationem, ac utrumque gaz in acidum muriaticum versum. Alii vero ex his i experimentis non deducunt eam conclusionem, qua lucem constare triplici radiorum g nere Statuitur, at solummodo lucem ponunt constare misceta radiorum inaequaliter refrangibilium, quique ideo diversa ratione Varia corpora assiciant 18b: quibus omnibus adjunXerunt recenter subtiliter atque ingeniose propositam, passim mathematicis formulis
demonstratam, theoriam de radiatione ac Polarisati0ne luminis c19 .
Quibus omnibus collatis apparet, ut lucem ipsam mirabilem esse materiem, ita mirabiliter agere in terrestrem materiem, neque in omnem aequali ratione, neque eadem essicacia, cumque adeo diverse mutet mineralia, quanto magis debere mutare vegetabilia: probarunt enim, neque id fallacibus eventibus, innumera eXperimenta, quo major dive forum principiorum numerus, Sive haee Sint proXima, sive remota, qualiacunque corpora ingrediatur, eo essicaciorem haec nisum , multiplicioremque occasionem, et accipere et praebere, tum in alia corpora suas tentandi Vires, tum horum rursus essieaciam experiundi. Sunt autem vegetabilia multipliciter composita. Quodsi ex memoratis factis conclusionem deducere velimus, num tali quoque ratione in plantas lucem agere assirmabimus , taleque ali commercium inter partes lucis et Vegeta bilium constituentes: estne hic , quod tute statuamus , hanc plantam electum radium Caloriferum in suum usum convertere, illam plantam des oxygenantem sive chemicum; aut certam quandam miscellam, ex determinata diversorum lucis radiorum quantitate con
314쪽
satam, varias plantas varie assicere, variosque in iis motus et effectus provocare; num, ve contendemus, colorem plantarum Viridem essici radio violaceo, aut gas oxygenium explantis expelli radio desoXygenante, siVe chemico; hunctae habebimus principem auct rem quarumvis mutationum, quas lux plantarum indoli inferat ; an cum iis faciemus qui lucem assirmant absorberi a plantis, et eam rursus expelli, cum plantae comburantur. Quis est, qui haec dirimat; aut negando, aut assirmando. Tantis dubiis dum premitur haec res, nonne praestat etiam nunc gradum cohibere, quam per tenebras illidere, s praque dubiam hypothesin incertiorem struere; dum per experimenta graviora huic problemati major dies affulserit. Etenim quamvis constet, praeclara eSSe experimenta, quae cum luce et corporibus fossilibus instituta sunt a Physicis, Varios lucis radios aut partes absorbere diversa mineralia, nescio tamen an id jus inde exsurgat, quo ad cor pora Viva ab inorganicis repetamus tutam conclusionem; nimirum, ne ipsius quidem vis vitalis ratione habita, nemo ignorabit, discrimen magnum intercedere inter plantarum fabricam et mineralium. Praeterea, cum lubenter concedamus, alicujus esse momenti ea pericula, quae fecit ill . Seneburius in expositis variis Lucis radiis diversis plantis multiplices et memorabiles obtinens effectus, nescio an inde jure aut cum certitudine possimus affirmare, easdem plantas, quum Secundum Suam naturam vivant, et luce Solari naturaliter fruantur, eosdem radios eligere, α quibus electis Omnes, quos edunt ejusmodi plantae effectus, possint deduci et exponi. Vix mihi aliud quid haec Senebieriana
experimenta Videntur probare, quam quod res ita sese habere queat. Nam animadvertendum videtur, lucem , si in plantas cadat, etsi Varie compositam, esse unum corpus , quod Vires jamjam prius in plantas exerceat, quam hae aliquam ipsius partem absorbeant, aSSumant: non obstat, cum lucem habeamus corpUS comp situm , quominus excitata luce, qua tali, plantarum varia organa absorbentia, Sive caulis
sive foliorum, sive florum, jam ex luce eligant quidquid utile ipsis haec offerat, non aliter ac si quaedam gummi et sacchari aquea solutio radiculis offeratur, qua integritquidem stimulatae relicto gummi saccharum absorbeant. Equidem non nescio esse physicos, qui, quasi lucis momento et gravitate allecti, contendant lucem agere in plantas chemica ratione, easque obedire cuidam assinitatum seriei; qui contendant, lucem eSSehydrogenantem, eo nixi fundamento, quod lux a quibusdam mineralibus OXygenium rapiat, ita horum hydrogenationem promoveat; quod gag hydrogenium in nonnullis plantiS eQSdem provocet effectus, quos lux; e. g. colorem viridem, motum foliorum, quod producta vegetabilium eo plus hydrogenii contineant, quo pleniori sole usa fuerint; contra, eo magis oxydata, quo profundiores experta fuerint tenebras. Habeo autermanimadvertendum, si ponatur chemica tantum relatione lucem in plantas agere, quod ne
315쪽
eesse esse sequatur, quod caetera corpora, quae in planta S aliquam Vim eXerceant, p riter chentice agere, concludatur: DeScio enim causam, cur, reliquis materiis eXceptis, istud jus unice luci adscribatur. Ita vero apparet, hic gravem et dissicilem exsurgere pugnam de doctrina dynamica et chemica; nempe utrum in plantis dominetur vis chemica, an vero alia ab hac diversa, quae vitalis, dynamica, dicitur. Quod certamen cum nimis arduum sit, quam quod hic ineamus , horum Chemicorum argumenta hic non eruem HS; Solummodo notantes, allata facta non talia esse, quae non ex dynamica doctrina facilius explicentur; quam eXpositionem in sequenti Paragrapho, Suscipere tentabimus. Contra si quis sit qui sustineat, eodem modo lucem in omneS plantas agere. armis instructus videtur, quibus suam opinionem tueatur; quippe species vegetabilis aspecie differt, itaque differt aliquantum structura, cui licet idem admoveatur stimulus, qui lux habeatur, non potest quin alius oriatur effectuS; digeratur caro eadem a dive sis fetibus, et singulis est diversus chymus; aqua et acidum carbonicum nutriunt solana et tuberosum et dulcamaram, et utrique Singulae SVae inSunt materies. Apparet interim, quantus pateat campus nova faciendi pericula, quae, Ut luciS naturam et vegetabilium indolem illusrrare, sic possint forsan afferre emolumenta rei oeconomicae haud 1nutilia; quem vero campum ingredi Strenue, et conStanter permeare, baud Parvam exercitatissimi et
eruditissimi Physici curam exposcere Opinor. S. 3. . Ex allatis vero pronum est colligere, lucem, qu0d jam supra monuimus, sicut varia r tione inorganicam assicit materiem, ita quoque in materiam organicam diversis modis suam vim exercere: quidquid autem sit, qualiscunque lucis pars in plantas qualicunque
ratione agat, probe tenendum est, plantas Vivere, atque eam a Natura accepisse facultatem, ut a plurimis irritamentis innumeris modis Stimulentur, incitentur, inque accepta irritamenta essicaciter reagant, vimque vi opponant; haec ipsa nimirum vegetabilium vis uberem aperit Physico fontem, ex quo nisi perlaetam et plenam, probabilem saltem et sidelem, haud paucorum phaenomenorum expositionem haurire possit. Ad quam vim hic attendisse praeprimis conducit, cum proposita quaeStio non recte intelligi posse vide
tur, nee Verus ejus sensus exponi, nisi memoratae hujus plantarum vis ratio habeatur; quare operae Dretium visum est demonstrare praestitas lucis Vire' in plantas, inque harum principiorum Ρroκimoeiam creationem, haud incongrue deduci a stimulo, quem
plantarum fabricae uix inferat; eo laetius mihi haec eXPOSitio arridet, quo magis haee bis efficax a notantillis Physicis puniis detrahatur, qu5que m0liriina negligantur.saepius
316쪽
in explicando gravissimo vegetabilium secretionum Opere: quippe mirum videtur, praeis claros viros, qui de plantarum functionibus, de aeris, humi, fumi et ludis, emeacia in
plantas, eximie scripserunt, haud raro tacere , ut caeterorum corporum, Sic et lucis, v lorem praeprimis in stimulo allato eSSe positum, incitante et moderante quidquid pra stet materies organica: mirum Videtur, magno S plantarum conatus adscribere hos viros,
vel rudioribus causis mechanicis, Vel chemicae attractioni tardiori, vel aliis ejusmodi rationibus, aevo, ut fit, respondentibus, in quo Scribitur. Neque quem quam fugere potuit,
dum cuncta se eXposituros Sperarunt, eOS graveS commiSisse errores, multa phaenomena
reliquisse, non eXposita, quin ne illustrata quidem, sibique ipsos rete neXisse, adeo arctura et multiplex, ut inde se ipsos non eX pedire PotuiSse haud obscure appareat. S. 4ωEtenim non superesse dubium arbitror de Vegetabilium irritabilitate postquam, ut in nostra Patria, ita alibi, surreXerunt Physici, qui indubiis experimentis et obse
vationibus fidelibus, tum animalem, tum vegetabilem demonstrarunt irritabilitatem. Hane probarunt capta'eXperimenta cum EuphorbiiS 2. I): facta pericula et observationes de
languore plantarum et hyemali et senili et a ), de humorum absorptione et adscensu as b. de regulari, certis legibus adstricta, diversorum vegetabilium diversa defoliatione et , de
- 2o Latiori sensu accipio vocem 1 ritabilitatis , earn derivans a Vocabulo irritamenti. Constat' autem vario, sensu hanc vocem acceptam eSse, cum ea significavit Harurus singularem vim musculis propriam, et Gaubius eam solidi vivi sensilitatem, quae levioribus stimulis in motus ennormes Inrumpat ψ Inst. Path. gen. Ed. 3. P. 87. neu video quare vocabulo irruabilitatis praeferatur hodie vocabulum , ut enim irritabilitas ab irritawenta derivatur, ita ab incitamento incitabilitas : utrumque autem non usurpavit vetustas: pccedit quod, qui primi hane animalium plantarum ve vim enucleate exposuere, vocem iνritabilitatis usurparim: sic CI. Verachvimus Suam hoc titulo insignivit dissertationem de arteriarum et venarum vi irritabili , easti. Groning 1766. et Ct GVelinus, Suam In
scripsit dissertationem de irritabiIitate Plantarum, Τubingae i768. quare quoque eo sensu irritahilitatem accepit Docta uisu, in egregia dissert. de mutata humorum indole a vi vitali vasorum derivanda r et Germanice jam Pridem Eodem Se u irritation, irritabilitiat, occurrit; vid. Missonem apud Drangelium , in Veraueh einer pragmarischen Gelchicii oder Aranerkundo, s Theti p. io3. ita etiam Gallice IIumbo&tius, qui ipse irritabilitatem vi musculorum opponit sdicens. M Les Veget aua, bi analogues aux animaux par raopori a Pirritabita de leurs fibres et aux stimulans quiis Ies e itent, en different essentiellement par rappori a leur mobilit vid. Horaee da Humbolia et Bovων , intere partie, Premier volume t8or. Geograph. dos Plaοιιι, p. 24. et I COMon, disr. I. P. 1. seqq.caa vL diss. I. P. sto et 25. 23 Van Martim, in dissert. de mota fluidorum in plantis. mur. A diu. L. F. Io seget
317쪽
IF mirabili per radicularum fines guttularum Secretione , fonti ex quo proveniunt noee tium quam maxime, si retineantur in humo, et alias plantas saepius turbantium et e struentium cas); quibus accedunt tentamina cum Electricitate instituta, quam invenerunt Physici plantarum vires incitare, haud raro diminuere, aliquando extinguere a S); atque observationes et instituta experimenta in motus , quos Singulares haud paucarum Pla
tarum folia et organa sexualia cieant et 7 ). f. s.
Iam vero in hanc irritabilitatem vegetabilium, nescio sitne aliqua materieS, quae plenius dominetur, eamve incitet facilius, quin dixeris, urgeat essicacius, ad gravissimis suis ossiciis fungendum, quam lux 28); quanto, quaeso, ardore quanta Vi ad lucem,
sive solis naturalem et potentiorem, sive candelarum artificialem et debiliorem, accedere studeant folia et rami, et quidquid vegetabilis colorem viridem gerat, docent perpulchra C. Bonneti experimenta ca9 et quotidianae confirmant observationes, quibus constat inter omnes, in hybernaculo aut caldario, initio quo collocantur plantae, foliorum utram que paginam quaquaversum patere; paulo post hUnc Si tum convertere folia, et unam dirigere diligenter et studiose paginam superiorem fenestra S VerSUS, lucem tranSmittentes; observatu dignum est, quantopere nitantur et Studeant herbae, sub densis dumis et sentibus occultae, ut, per relicta horum spatiola effugientes, exiguas impeditae lucis moleculas absorbeant, quo nisu vidi plantas induentes formam mirabiliter monstrosam et tortuOSam. Est tamen notandum, non omnibus plantarum partibus lucem esse
φttia maxime commendan la, pag. 17.
318쪽
amicam, eamque contra nonnullis molestam; Se ilicet constat, quo praestantius Irrit mentum sit, eo plus periculi metuendum eSSe ab intempestivo ejus usu: ut enim caudici adscendenti gratissimus est et necessarius lucis usus, ita deSeendenti inimicus et infestatus; quo fit, ut, sicut ille omni ope nititur, qui lueem appetat, ita hic, quantum potest, lucem fugiat. ΕSi autem haec fuga, qu e Veram Videatur pandere causam, cur caudex descendens sub terra se subducat, et radiculaS proferat, et ascendens supra te ram Sensim sese elevet et trunci Vices gerat; quare, Sicut solet, jam egregie dixit summus Linnaeus, in praeclaro opere Philosophis Bolanica , , arbores fruticesque sunt se radices.supra terram, arbor verticaliter inversa e caudice descendente fert folia. ex ,, ad Scendente radiculas. VS. 6. Neque minus quid faciat lucis irritamentum monstrant plantarum vigiliae. Specto hiepulchras Linnaei observationes, docentes esse plantas, quae determinatis diei horis flo-TeS aperiant, eXpandant, claudant; Sizut Tr Pici mane aperti et ante vesperam reclusi, et aequinoctiales certa et positiva diei hora idem facientes: unde horologium confecit promptum Linnaei ingenium so)- Lucis valorem confirmat Vegetabilium somnus, nomen non prorsus incongruum. Nimirum sunt plantae, quorum folia, Praeprimis composita, quippe mollioris structurae et tenerioris indolis, Sole occidente, Situm mutent, dependeant, ,ersus se invicem inclinent, se invertant, tangente alterius folii facie superiore alterius superiorem, et se imbricatim quasi imponant fructibus et floribus, aesi hos defendere Conentur a noctis injuriis, uno verbo, quorum situs directio ita a solitis et diurnis discedant, ut haud raro novam quasi Physionomiam induisse plantam dixeris, neque intemdum eamdem agnoveris; sole vero Oriente pristinum situm recipiunt folia, et institili quasi acre amplissimam superficiem amicissimis solis radiis opponunt. Videtur autem hic somnus pro parte eXponendus ex mutata petioli vasorum directione, quorum ten eitatem et tonum Lux sustentat et auget egregie; unde id efficitur ut, luce absente, petioli vasa et horum expansio, quae folium est, alium situm acci piant. Ex quibus simus elucet, haud minorem Ιuce utilitatem plantis praestare noctem; ut enim, nOX Si foret diuturnior, Omnes plantarum functiones languerent, torperent et suspenderentur, et in duceretur Vigoris vitalis exstinctio, soporque dein lethalis , ita si semper vigeret LuX, nimis incitatis quibusvis functionibus, exhaustis secretionibus et ex alationibus, irrumpente, nullis amplius stimulis irritanda, lassitudine, siccae et oppressae succumberent Plantae.
319쪽
Insignes vero lucis vires quam maxime docent plantarum absorptio et exhalatio, longe diversae prout fruantur luce, aut careant. Quod si solis radiis collustrentur u getabilia, adeo incitatur horum absorptio, ut multo major aquae copia ingeratur, tum per ramos et folia, tum per radiculas, quam si in loci S umbroSi S et obscuris crescunt. Demonstrarunt id capta experimenta 31 , et confirmant plantae Aequinoctiales frigidarum regionum plantis et majores et succis pleniores. Incitatur prae primis acidi carbonici appetitus, sive aeri inhaerentis Sive aquae; quid, quo pleniore Sole fruantur, eo majorem acidi carbonici copiam adsciscere plantas, facta pericula a Priostulo 3ab, Sen bierio cas), Ingen ousgio et Mussurio 3s demonstrarunt; adeo ut, si plantae crescant in locis umbrosis, hanc ab Sorptionem torpere graviter, Sin autem in Obscuris, omnem silere, invenerint. Quod magis est, excipit in tenebris acidi carbonici absorptionem , hujus acidi exhalatio, quae Vesperi incipit, noctem omnem durat, et desinit sole oriente ca6 . Et multo magi S regit lux exhalationem: scilicet constat praeclaris Halesii set , Senebierit et Gurituri 38b eXperimentis, quo magis luce collustraret tur, eo majorem aquae copiam plantas eShalare , nihil vero aut parum , si in locis obscuris licet calidissimis crescebant. Docuerunt quoque P οἷIIui 39 , o pallana nuc si Vid. Iaud. disserι. Consensi p. sta, ubi egregium Iegitur e Xperimentum, quo constat ramuIos Betulae alni duos octo horis tenebris et luet exposuisse Doctiss. Guianium; quorum alter Iuci eXPOSitus absorpserat - aquae,
vero tenebras expertus tantum --
320쪽
perimenta, ex plantis, Sole aut luce non collustratis, nullum gag Oxygenium prodire, quod ex iis luce fruentibus, largiter expellitur 45 . Itaque apparet Iucem magnopere incitare Vegetabilium irritabilitatem, et magna pro
parte moderari eorum absorptioni S et eXhalationis Opera, suoque regimini submittere eorundem nutritionem et incrementum; quae quidem conclusio eo facilius colligenda via detur, cum Lux habeat moderamen, in absorptionem talium substantiarum, aquae numirum et acidi carbonici 46 , quae potiorem alimenti partea plantis essiciunt, atque
Betraehiet, Tom. I. p. I7. Gellius, Trevisanus cBiologie, TOm. IV. pag. 9o seqq. si quis autem arbitretur, acl- dum carbonicum in alimentum plantarum cedere, non tamen obstat, quominus habeat acidum carbonicum emcaeem plantis stimulum: quicquid enim assumat fabrica organica, in hanc vires stimulantes exserit: praeterea siquis vires et functiones et fabricam regni organici consideret, mox Videbit, nunquam organa remittere talem materiem, qualem assumpserint 3 Stimulata alimento fabrica novam excitari actionem, et han C talem, qualis summo Naturae beneficio optime valeat, contenti alimenti indolem mutare, inqtie novam convertere: ita stimulantur glan eulae salivales et ventricuIi cryptae alimentis et chymo, ut eliciantur succi, ad decomponendam alimenti naturam, eXque decomposita novam formandam materiem aptissimi: haud aliter videmus aquam intrantem foliorum et radicularum Vasa, haecce illam resolventia, novasque ex ea materies struentia. - At quicquid eXcrementum est, non adhibetur in alimentum individui excernentis: plantae vero, dum exhalant, multum acidi carbonici reji-eiunt. Ita quidem ἰ Sed si de quodam excremento res sit, ratio temporis est habenda, quo materies eXcernatur ἔdie enim absorbent acidum carbonicum, noctu idem exhalant plantae; praeterea sunt eXerementa, quae haec n0n sunt, nisi organis, quae ista ejiciant; ita cutis vasa exhalantia exhalant aquam, absorbent eam culanea absorben tia; ita plantarum soliorum et radicularum vasa ejiciunt aquam, et avide aquam adsciscitnt. - At eA humo plantae eligunt carbonium. Ita quidem, nescio tamen causam, cur carbonium ex humo potius, quam ex acido carbonico in plantarum nutrimemtum convertatur; perpetuo enim pereunt plantae absorbere, digerere , nutrire, secernere; num igitur eaedem Vasorum Vires, quae ex humo carbonium naustum In alimentum convertunt, immutarum relinquunt acidum carboni eum; an hoc per tot millia vasorum meandrorum et gyrorum, quot plantae abundant, integrum circumvehitur an in hoe, dum stimulat, vasa nihil reagunt minime id fieri posse apparet clare. - At tantam
acidi carb0nici coPiam exhalant plantae, quantam adsciscunt. Mirum sane aequilibrium, et in regno Org dico rari